|
|
|
|
|
Paris, Bibliothèque nationale de France (F-Pn) |
|
|
|
1 Primus tonus et tercius, quintus vel septimus
finiuntur tertio subter remicha. 2 Secundus, sextus vel
octavus finiuntur in remicha. 3 Quartus tonus finitur secundo
subter remicha. |
|
|
|
4 Omnes principales toni intensionem habent diapason,
id est ascendunt octo cordas, et pro necessitate usque ad nonam, descendunt
unam cordam vel duas, antequam frangatur usus. 5 Subiugales
vero eorum diapente superius et diatessaron inferius, si necesse est unam
cordam ex parte utraque assumunt. |
|
4 descendunt ] ascendunt cod. |
|
6 Si enim vocabulorum interpretationem tibi
animadvertere contigerit, quatuor tantum tonos apud grecos fuisse
repperies, sic quippe vocantur protus, deuterus, tritus, tetrardus. 7 Protus
namque primus interpretatur. 8 Deuterus interpretatur
secundus. 9 Tritus interpretatur tertius. 10 Tetrardus
quartus interpretatur. 11 Sed quia latinitatis inopia semper
dilatatione gavisa est ex his quatuor totidem plagas quasi de fonte rivulos
emanare voluit. 12 Numerantur igitur octo, cum in vocum
natura sint quatuor. |
|
|
|
13 Nunc itaque primus vocatur autentus protus, id est
auctoralis vel princeps. 14 Cui est finalis vox quarta, que
gravi .D. designatur. 15 Sub qua descendit ad .C., terciam
vocem notificantem, ascenditque per tonos ac semitonios ad .d. acutam. 16 Suntque
principia ipsius in .C., in .D., in .E., in .F., in .G., aut numquam aut vix
in .a. acuta secundum nostrum usum, sed secundum Guidonem crebro. 17 Et
notandum quia plerumque ad unum principium plures differentie rediguntur, vel
plura principia in unam conveniunt differentiam, vel uni principio sola
differentia sufficit. < 40v> |
|
|
|
18 Plaga proti, id est lateralis et minor, eo quod
quasi minor ad latus eius sedeat, que abusive secundus tonus nominatur, finit
quoque in .D. cum proto autento. 19 Nam qua corda semper
plaga finit. 20 Is secundus cum ad .G. humilietur, ad .h. quadratam currendo coartat habenas. 21 Cuius
ab his cordis cantus exordia sumunt : prima .A., tertia .C., quarta .D.,
sexta .F., hac monstrante figura : |
|
18-19 proto autento. Nam ] proto. Autentus nam cod. 21 .A. tertia - sexta .F. om. |
|
.A.
.C. .D. .F. |
|
|
|
22 Deuterus autentus, igitur tercius est vocitatus,
ponit in .E. finem quintam, qua quinta patet vox. 23 Qui cum
surgat ad .e., quartam deponitur ad .D. 24 Huius et antiphone
ducunt exordia quinta .E. vel .G. septena, quod docet ista figura : |
|
|
|
.E.
.G. |
|
|
|
25 Plaga deuteri, que quartus tonus appellatur, cum suo
autento graditur ad decimam .c. et a fine ad .A. primam deponitur. 26 Qui
primam nonam .b. diligit, atque secundum interdum recipit sicut quidam
voluere. 27 Principia eius sunt in .C., in .D., in .E., in
.F., in .G., sicut in figura subscribitur : |
|
27 .C.1, .D.1, .E.1,
.F.1,.G.1 om. |
|
.C.
.D. .E. .F. .G. |
|
|
|
28 Autentus tritus, quintus nominatus, .F. sibi finalem
sextam letatur habere. 29 Proceditque ad .f. acutam, nec sub
sua finali .F. solus descendit, habetque primam nonam. 30 Suntque
principia eius in .F., in .G., sed rarissime in .a. acuta, in .c., sicut
declarat liquido subiecta figura : |
|
|
|
.F.
.G. .a. .c. |
|
|
|
31 Plaga triti, hoc est sextus, eius per cordas incedit
ad undecimam .d., deponiturque a fine ad .C. terciam. 32 Et
primam nonam sibi .b. vehementer amavit, habetque duo principia .D. gravem,
scilicet quod rarissimum est, finalemque suam .F., hoc modo : |
|
|
|
.D.
.F. |
|
|
|
33 Autentus tetrardus, scilicet septimus, in .G.
terminatur, ad .g. transcurrens quam subsequitur tetracordum, deponiturque a
fine tono <41r> uno ad
.F. 34 Suntque principia ipsius in .G., in .a., in .h.
secundam nonam hanc et enim habet et in .c. necnon in .d., taliter/: |
|
33 .g. om. 34 .c.1 , .d.1
om. |
|
.G.
.a. .h. .c. .d. |
|
|
|
35 Plaga tetrardi, octavus, cum eo usque ad .e. acutam
graditur, deprimiturque ad .C. gravem. 36 Cuius principia
sunt in .C., in .D., in .F., in .G., in .a., in .c., ita : |
|
35.e. , .C. om. 36.C.1 , .D.1, .F.1, .G.1, .a.1, .c.1
om. |
|
.C.
.D. .F. .G. .a. .c. |
|
|
|
37/Ecce sex principia ad tres
differentias recurrere videntur. 38 Et si sollicite studeas
spectare figuras, quatuor autenti magis amplectuntur acutas cordas, atque
plage plus affectant graviores. 39 Unde patet super illos,
has inferiores. 40 Ex hoc nimirum non debes sollicitari
tetrardi cantus descendere, si videas, ad octavi cordas. 41 Autentis
nam libuit ius hoc retinere, sibi capiant de iure plagarum. 42 Nec
querule dicent iniuria quod sibi fiat. 43 Ex hoc nam quod
habent illis assurgere debent, utpote quae quod habent ab eis noscuntur
habere. 44 Hec tamen autenti parte presumere debent, ne si
sepe velint accusentur violenti. |
|
|
|
45 Explicit. |
|
|