Lexicon musicum Latinum HOME

Paris, Bibliothèque nationale de France (F-Pn)
Lat. 3713, f. 38r
Transcription: Shin Nishimagi
(janvier 2007)

 

 

1/Cum pueris volumus insinuare legere, prius eos abecedarium discere facimus in tabula, ut postquam cognoverint omnes litteras, facilius legere valeant quicquid scribitur litteris. Simili modo qui cantum volunt addiscere, prius oportet eos omnes voces tonorumque varietates in monacorda cognoscere. Quia enim hac disciplina non utimur, tantum temporis antiphonarium discendo perdimus in quanto divinam auctoritatem et gramatice regulam scire potuissemus, et, quod deterius est, nullo umquam spatio temporis ad tantam perfectionem venimus, ut saltem minimam antiphonam absque magistri labore scire possimus, quamque si oblivisci contigerit, nullatenus ad memoriam reformare valeamus.

 

1-4 PS.-ODO mus. (GS 1, p. 265a-b)

*

 

 

Interrogatio : Emisperium quid est?

Responsum : Emisperia sunt duo capitella que ex utraque parte monacorde cordam tenent, que alio nomine vocantur magade.

 

1-2 Cf. BOETH. mus. IV 18

*

 

 

Nonanoeane

 

 

Nona dicitur a greco quod est nus, id est sensus, noe, flatus, ane, sursum. Inde nonanoeane dicitur ‘sensus flatum ducens ad superiora’. Oies vel aies interiectiones sunt exhortatorie quasi dicatur ‘agite sursum’. Que interiectiones aput nos interpretantur Eia.