|
|
|
|
|
Paris, Bibliothèque nationale de France (F-Pn) |
|
|
|
1/Finales sunt quattuor, quorum primus est
his qui a proslanbanomeno, id est a prima corda, quartus in ordine est. 2/Secundus qui huic in acutum est proximus. 3/Deinde reliquos duos ex ordine sumes. 4/In acutis quoque finales sunt quattuor. 5/Dorius enim qui est autenticus protus,
et frigius qui est autenticus deuterus, lidius quoque qui est autenticus
tritus, ac mixolidius qui est autenticus tetrardus, finalem habent etiam in
acutis quintam a suo in gravibus finali. 6/Plages vero eorum nonnisi in gravibus finire queunt. 7/Finales autem ideo dicuntur, quia omnis
cantus post discursiones suas ad horum aliquem iure semper in fine
revertatur. 8/Non temere autem finales ab hac quam
dixi corda incipiunt. 9/Quia, si inferius
primam finalem acciperemus, secundus
tonus inferius a finali suo quartam cordam non haberet, ad quam ex iure suo
descendere posset. 10/Sin autem superius
primum finalem poneremus, septimus tonus nonam cordam non haberet, ad quam
suo ascenderet. |
|
|