|
|
Lexicon musicum Latinum |
|
Si volueris
|
|
|
PRAHA, Statni knihovna (CZ-Pu), XIX.C.26, f. 39r-v.
|
|
|
Edition : Christian Meyer, Mensura monochordi. La division du monocorde (IXe-XVe siècles) (Paris: Société française de Musicologie, Éditions Klincksieck, 1996; Publications de la Société française de Musicologie, II,xv), p. 231.
|
|
|
Si volueris monochordi regularem dimensionem facere, sic divides.
Divide monochordum in IIII partibus, ipseque quatuor sint A. B. C. D. Et .A. quidem et .D. totam longitudinem tanquam extremitates teneant.
Tunc ab acutiori parte dimensionem tonorum incipiens sic divides.
Divide a .D. quartam partem in octo, et eadem octava superaucta, tonum facies primum.
Et ab eo primo tono totum spacium cum .c.d. dimetiens octo facies partes. Similiterque eadem octava superaucta, tonum facies secundum.
Post hos duos tonos, facere semitonium oportet. Quod ita facies. Divides enim .c.d. spacium in tribus. Terciaeque superadditae partis terminus, semitonii ibi limitem in circino, tetrachordum notabis. |
|
|
Chromatici quoque superiacentis tetrachordum notabis, si primi toni diatonici generis medietatem, converso circino ultra transmutas. |
|
|
Enarmonium vero facies, si ultimam lineam secundi toni ultimamque semitonii diatonici generis per alia duo genera aequaliter traducas. Erit vero notandum semitonii spacium in enarmonio in duo aequa dividi, quae dieses appellantur. |
|
|
Cuius rei figuram subter depinximus. |
|
|
 |