|
|
|
|
|
Montpellier, Bibliothèque
interuniversitaire, Transcription : Shin
Nishimagi (juillet 2006)
|
|
|
|
— 1/Que est prima consonancia? — 2/Prima quidem consonancia est diapason. — 3/Quare est prima? — 4/Quia omnes in se consonancias continet. — 5/Quam ob rem nuncupatur diapason? — 6/Diapason dicitur de omnibus vocibus. 7/'Pason' grece, latine octo interpretatur. 8/Illa que cunctas tenet in se, diapason. — 9/Quot sunt proporciones musice? — 10/Sex. — 11/Que? — 12/Semitonium, tonus, ditonus, diapente, diapason,
diatesseron. |
|
|
|
1/Sexquioctava proporcio est, quando
maior numerus totum minorem continet in se, ut VIIII comparati ad VIII, id
est tonus. 2/Sexquitercia proporcio est, quando
maior numerus continet in se minorem et eius terciam partem, ut IIII
comparati ad III. 3/Sexquitercia in arithmetica, in
musica diatessaron vocatur. 4/Sexqualtera proporcio est quando
maior numerus continet in se minorem et eius medietatem, ut III conparati ad
II. 5/Sexqualtera in aritmetica,
in musica est diapente. |
|
4 Sexqualtera
— ad II] in marg. |