|
5
10
15
|
<27v> Bis septenis monocordum designamus litteris
Sed adiectis ibi graecis bis novenas dicimus.
Quarum quattuor sunt graves totidem gravissimae.
Et assumpto .b. rotundo sunt acute quattuor,
Totidemque sibi suas tenent acutissimas,
Velut graves vindicarunt quattuor gravissimas.
Nam si nescis, quae sunt graves quaeque sunt gravissimae,
<28r> Aut si nescis, quae acutae sunt vel acutissimae,
Totum simul monocordum per tetrardos divide:
Nam a gamma usque ad .D. computa gravissimas,
Et a .D. ad .a. acutum graves volo teneas.
Ab eadem .a. acutas nominabis litteras
Usque venies ad .d., tunc dic acutissimas.
Usque numerus te ducat ad .α. (?) graecam litteram.
Nam graecarum litterarum, quae in fine remanent,
Nomina, si nuncupari vis excellentissimas,
Dices, quia non latinos retinent caracteres
Ideoque sibi nomen cum superioribus
Non sumpserunt, sed semotim sibi nomen vindicant.
|
16 caracteres] caractaras ms.
|