FIRENZE, Biblioteca Nazionale (I-Fn)
Conv. Soppr. F III 565, f. 96r-v

(Notker Balbulus, Epistola ad Liuthardum episcopum)

Transcription: Christian Meyer
Octobre 2002

 

Incipit prologus sequentiarii.

 

Summae sanctitatis merito, summi sacerdotii decore sublimato, domno dilectissimo Liuthuardo, incomparabilis viri Eusebii Vercellensis episcopi dignissimo successori, abbatique cenobii sanctissimi Columbani ac defensori cellule discipuli eius mitissimi Galli, necnon et archi<ca>pellano gloriosissimi imperatoris Caroli, Notkerus cucullariorum sancti Galli novissimus.

 

Cum adhuc iuvenculus essem et melodie longissime saepius memorie commendarem, instabile corculum (i. cor modicul suprascr.) aufugerent (i. citius labi suprascr.), coepi tacite mecum volvere quonam modo eas poterim colligare. Interim vero contingit ut presbyter quodam de Githmedia nuper a Nordemannis vastata veniret ad nos, antiphonarium suum deferens secum, in quo aliquot (aliquod ms.) versus ad sequentias erant modulati, sed tamen nimium uitiati. Quorum uisu delectatus, ita sum gustus amaricatus, ad imitationem tamen eorumdem coepi scribere : "Laudes Deo concinat / Orbis undique totus,/ Qui gratias est et liberator". Et infra : "Coluber Ade deceptor". Quos cum magistro meo Hysoni optulissem, ille studio meo gratulatus, imperitique aeque compassus, que placuerant laudauit, que autem minus emendare curavit, dicens : singule motus cantilenae singulas syllabas debent habere. Quod autem audiens, ea quidem quae in .al. (.la. ms.) veniebant aliquantulum correxi ; quae vero in .le. vel in .lu., quasi impossibilia vel attemptare neglexi, cum et illud postea usu facillissimo (i. leuiori suprascr.) deprehenderim, ut teste sunt : "Dominus in Syna,/ In sancto et mater." Hocque modo instructus, secunda mox uice <96v> dictaui : "Psallat Ecclesia mater illibata."

 

Quos versiculos cum magistro meo Marcello presentarem, ille gaudio repletus, in rotulis eos congessit et pueris cantando aliisque insinuavit (i. demonstrauit suprascr.). Cumque juberet ut in libello compactos (i. compositos suprascr.) alicui primorum illos pro munere offerrem, ego pudore retractus, numquam ad hoc cogi poteram. Nuperque a fratre meo Othario rogatus ut aliquid in laude vestra conscribere curare<m>, et ego me ad hoc opus imparem non immerito iudicarem, vix tandem aliquando egreque ad hoc animatus sum, ut hunc minimum vilissimumque codicellum vestrae celsitudini consecrare presumerem. Quem si in eo placitum vestre pietati comperero, ipsi fratri meo apud Domnum imperatorem satis amminiculo metrum quod de vita sancti Galli elaborare pertinaciter insisto, quam vis illud fratri meo Salomoni prius pollicitus (i. promisissem suprascr.) fuerim, vobis examinandum, habendum ipsique per vos explanandum dirigere (i. mandare suprascr.) festinabo. Valete.