FIRENZE, Biblioteca Nazionale (I-Fn)
Conv. Soppr. F III 565, f. 69r-v
Transcription: Christian Meyer
Août 2001

 

<69r-v> De difinitione vocis secundum Boetium.

De definitione vocis secundum Boetium.

Prius igitur quid vox sit definiendum est. Hoc enim perspicuo et manifesto omnes libri patefiet intentio. Vox est aeris per linguam percussio que per quasdam gutturis partes, que arterie vocantur, ab animali profertur. Sunt enim quidam alii soni, qui eodem perficiuntur flatu, quos lingua non percutit, ut est tuscis. Hec enim flatu fit quodam per arterias <egrediente sed nulla linguae impressione formatur atque ideo nec> ullis subiacet elementis, scribi enim nullo modo potest. Quocirca vox hec non dicitur sed tantum sonus.

Illa quoque potest esse definitio vocis, ut eam dicamus sonum esse cum quadam maginatione significandi. Vox namque cum emittitur significationis alicuius causa profertur. Tuscis vero cum sonus sit, nullius significationis causa subripit potius quam profertur. Quare quoniam noster flatus ita sese habet ut [si ita percutiatque formari potest, ut] eum lingua percutiat vox est. Si ita percutiat ut terminato quodam et circumscripto sono vox exeat, locutio fit que grece dicitus lexis. Locutio enim est articulata vox.

Unde efficitur vox

Fit enim vox plectro lingue a pulsu quatuor dentium repercussione duum labrorum, concavo  gutturis, adiutorio pulmonis qui velut follis aerem in se accipit et remittit.

Item quid sit vox secundum philosophos

Vox est aer ictus sensibilis auditu quantum inipso est. omnis enim vox aux articulata est aut confusa. Articulata est quae litteris comprehendi potest, confusa est quae scribi non potest.