|
FIRENZE, Biblioteca Nazionale (I-Fn) Transcription : Christian Meyer 1.12.2000 |
|
|
|
1 Ad habendum discantum artis musice, primo videndum est quod sit discantus et unde dicatur. |
|
|
|
2 Discantus est aliquorum cantuum diuersorum concordancia siue consonantia in qua illi diuersificantur per voces longas, breves, semibreves proporcionaliter adequantur uel proporcionari admixtio designantur. |
|
|
|
3 Unde sciendum est quod ad discantus artem requiruntur XIII species scilicet unisonus, semitonium, tonus, semidictonus, dictonus, diatesseron, tritonus, diapente, semitonium cum diapente, tonus cum diapente, semidictonus cum diapente, dictonus cum diapente et diapason. |
|
|
|
4 Modo videndum est quid sit unisonus. Unisonus est quando due note uel plures sunt in loco uno vel in una linea uel in uno spacio, quod idem est. Et unisonus dicitur ab unus una unum et sonus quasi unus sonus. |
|
|
|
5 Semitonium est illa distancia quae est inter mi et fa et contrario et dicitur ab semus -ma -mum quod est imperfectus tonus. |
|
5 semus]semismus ms. |
|
6 Tonus est illa distancia quae est inter ut et re et re et mi et fa et sol et sol et la et dicitur a phtongos quod est sonus quasi perfecte sonans uel dicitur ab intonando. |
|
6 phtongos] tangos ms. |
|
7 Semidictonus est coherencia toni et semitonii ut mi sol uel econtrario uel re fa et econverso. Et dicitur a semis sema semum et dictonus quasi dictonus imperfectus. |
|
7 semitonii] semidictoni ms. |
|
8 Dictonus est coherentia duorum tonorum et fit inter ut et mi et fa <et> la et dicitur a dya quod est duo et tonus inde dictonus quasi continens duos tonos. |
|
|
|
9 Diatesseron est disposicio quatuor vocum sese sequencium constans ex duobus <tonis> et semitonio et dicitur a dya quod est de et terras quod est quattuor et saron quod est uox quasi constans ex quatuor uocibus. |
|
|
|
10 Tritonus est disposicio quatuor uocum uel quinque continentium tres tonos et dicitur a tris quod est tres et tonus quasi habens in se tres tonos. |
|
10 tritonus est] tritonus ex ms. |
|
11 Dyapente est disposicio quinque uocum sese sequencium constans ex tribus tonis cum semitonio et dicitur a dya quod est de et penta quod est quinque. |
|
|
|
12 Semitonium cum diapente est illa species ut dictum est quae fit ex semitonio et diapente. |
|
|
|
13 Tonus cum diapente ut dictum est <…> |
|
|
|
<Semiditonus cum diapente…> |
|
|
|
14 Dictonus cum diapente ut dictum est <…> |
|
|
|
15 Diapason est ultima species et habet omnes alias sub se et dicitur a dya quod est de et pan quod est totum et son quod est sonus quasi de toto sonans, id est de omnibus speciebus sonans. |
|
|
|
16 Modo debetur scire quod ex istis tresdecim speciebus fiunt septem quae concordant et aliae sex discordant id est ita [bene] non bene consonant. VII concordantes sunt iste, scilicet unisonus, tertia, quinta, sexta, octaua, decima et duodecima. 17 Sciendum est quod ex istis concordantiae sunt aliquae perfecte, aliquae mediae, aliquae imperfecte. |
|
17 concordantiae] concordancii ms. |
|
18 Perfecte sunt iste scilicet unisonus, diapente quae alio vero nomine uocatur quinta, diapason quae alio nomine uocatur octaua et diapente cum diapason quae alio nomine uocatur quinta supra octauam uel duodecima quod idem est. |
|
|
|
19 Medie sunt iste scilicet tercia, sexta et decima. 20 Modo sciendum est quod tercia est duplex quia una fit ex dictono, id est ex duobus tonis perfectius et facit consonanciam in omnibus locis et ponitur in numero mediarum concordanciarum, id est non perfectarum. 21 Alia tertia fit ex tono et semitonio et ponitur in numero imperfectarum concordanciarum et non habet esse in omnibus locis, habet enim esse quandoque discantus tendit ad unisonum, id est ad cantum planum, hic habet locum tercia talis similiter. |
|
|
|
22 Sexta duplex est et fit ex tono perfecto et dyapente, id est quinta et ista ponitur loco mediarum concordanciarum uel numero. 23 Alia uero sexta omnino discordabilis, quae fit ex semitonio et quinta quamuis per aliquos propter raciones aliquas et numeros posita sit inter imperfectas concordancias. 24 Idem iudicium est de decima et de tercia quia sicut se habet tercia supra unisonum sic et tercia supra octauam et facit decimam illa et enim tertia quae constat ex duobus tonis perfectis supra octauam posita facit decimam quae ponitur in numero mediarum concordantiarum. 25 Alia decima quae fit ex semiditono cum octaua ponitur in numero imperfectarum concordanciarum et se habet sicut tercia supra unisonum posita et ista sufficiunt quantum ad cognoscendum differencias concordanciarum et specierum. |
|
25 semiditono] semitonio ms. |
|
26 Etiam omnis discantus debet incipi et finire per perfectas concordancias videlicet per unisonum per quintam per octauam aut per duodecimam secundum ascensus uel descensus plani cantus. |
|
26 per1] propter ms. |
|
27 Septem sunt species discantus principales scilicet unisonus, diapason, diapente, dyatesseron, dictonus, semidictonus et tonus cum diapente ex hiis quedam sunt perfecte quedam imperfecte. 28 Tres sunt perfecte, scilicet unisonus, diapason diapente. Alie quatuor sunt imperfecte et uolunt perfici per praedictas tres: ita quod diatessaron semper perficitur per octauam recipiendo cum tribus aliis et aliter nichil ualeret. |
|
|
|
29 Semidictonus et dictonus requirunt perfici per diapente cantu descendente, cantu ascendente per unisonum. 30 Tonus cum diapente uult perfici per diapason cantu ascendente, cantu descendente per quintam supra duplum quae reducitur ad diapente. 31 Diapente continet tres tonos cum semitonio. 32 Diapason continet quinque tonos cum duobus semitoniis et potest fieri ubicumque in manu. 33 Quinta valet diapente non in illis locis in quibus sunt fa mi, mi fa et econuerso nisi per falsam musicam. |
|
33 sunt] sol ms. |
|
34 Falsa musica est facere mutaciones non usitatas. |
|
|
|
35 In Gamma duo sunt signa scilicet # et b. Ubique inuenimus # dicimus mi ubique inuenimus .b. dicimus fa. Semitonium semper est inter mi et fa et econverso. 36 Si cantus ascendit tonum discantus existens in diapason debet descendere semiditonum et tunc erit in diapente. 37 Verbi gratia cantus existens in C-fa-ut et ascendit in d-sol-re discantus existens in diapason et in C-sol-fa-ut debet descendere in A-la-mi-re et erunt in quinta. 38 Si cantus ascendit dictonum uel semidictonum discantus existens in diapason <...> |
|
36 semiditonum] semitonium ms38 signum] sequitur crucem in circulo | diapason] sequitur retro ante organum ad tale signum add. ms. |