FIRENZE, Biblioteca Nazionale (I-Fn)
II I 406 (Magliab. XIX 19), f. 5r-v
Transcription : Christian Meyer
1.12.2000

 

 

1 Incipit rude documentum tonorum sed valde utile est hiis qui intelligunt. Octo sunt toni, scilicet primus etc.

 

 

2 De octo tonis quatuor sunt principales et quatuor collaterales. Principales sunt scilicet primus, tercius, quintus et septimus. Collaterales sunt, scilicet secundus, quartus, sextus et octauus.

 

 

3 Omnis cantus primi toni potest ascendere a finali corda quae dicitur D-sol-re usque ad nonam cordam quae dicitur e-la-mi. In regula potest autem descendere usque ad quartam cordam quae dicitur A-re. Et in multis locis inuenitur huiusmodi cantus. Omnis cantus secundi toni potest ascendere a finali corda quae dicitur D-sol-re usque ad quintam cordam quae dicitur Gammaut. Omnes alii cantus principalium similimodo ascendunt et descendunt a suis finalibus cordis sicut et [secundus tonus et] cantus toni primi. Cantus vero tonorum collateralium similimodo ascendunt a suis finalibus cordis sicut et secundus tonus. 

 

4 ad quintam] ad sextam ms.

7 Quattuor sunt littere finales et tres afinales. Finales sunt scilicet D-sol-re, E-la-mi, F-fa-ut, G-sol-re-ut. Afinales sunt scilicet a-la-mi-re, c-sol-fa-ut, d-la-sol-re. Omnis cantus primi et secundi toni in D-sol-re finitur. Secundus vero tonus quandoque in A finitur. Tercius et quartus in .E. Quartus vero tonus quandoque in .A. finitur. Omnis cantus quinti et sexti in .F. finitur, sed aliquando sexti in .c. finitur. Omnis cantus septimi et octaui toni in .G. finitur.

 

9 in c] in f ante corr.

10 Omnis antiphona quae finitur in re cuius seculorum incipit in la primi toni est. Omnis antiphona quae finitur in re cuius seculorum incipit in la primi toni est. Omnis antiphona quae finitur in re cuius seculorum incipit in fa secundi toni est. Omnis antiphona quae finitur in mi cuius seculorum incipit in fa tercii toni est. Omnis antiphona quae finitur in mi cuius seculorum incipit in mi quarti toni est. Omnis antiphona quae finitur in ut cuius seculorum incipit in sol per b molle quinti toni est. Omnis antiphona quae finitur in fa cuius seculorum incipit in ut sexti toni est. Omnis antiphona quae finitur in ut cuius seculorum incipit in sol septimi toni est. Omnis autem quae finitur in ut cuius seculorum incipit in fa octavi toni est sicut continetur in versibus in quibus continentur :

 

 

11 V. Primus cum sexto fa sol la semper habeto
Tercius et octavus ut re fa sicque secundus
La sol la quartus ut mi sol sit tibi quintus.
Septimus fa mi fa sol sic omnis esse recordor
Septimus et primus cum sexto sic mediantur.
Fa mi re mi quintus octauus sicque secundus.
Fa sol fa sed tercio sol fa fa mi fa dans.
Ut re mi re quartus cum dediabit habet.
Finit in .E. uel in .A. primus tonus atque secundus
Tercius et quartus in .b. uel in .E. relocatur
Et quandoque per .a. quartum finire videbis.
Quintus in fa uel in .C. nec sextus ab hoc remouetur.
Septimus octavus in sol la .G. requiescunt.
Octo seculorum primus generalia seruat
Sed quidam dicunt quod plurima debet habere
Et tantummodo duo demonstrat norma secundi.
Tercius et quartus sex quisque tenet neque plurima.
In quinto tria sunt sextus tantum tenet unum.
Septimus in quinque finitur iure moderno.
Sic tenet octauus inter tantummodo quinque.

 

11 relocatur] re loquatur ms.