Partridge Green (Sussex)
Parkminster, St. Hugh’s Charterhouse (GB-PM)
Ms. dd. 10 (A. 33) [HMML no. 538], f. 7rb
Transcription: Shin Nishimagi
juin 2002

 

 

<Guido Aretinus, Prologus in antiphonarium (exc.)>

 

 

Duos enim colores traimus, croceum scilicet et rubeum, per quos ualde utile

 

 

regulam trahendo, per quam apertisisime de omni est neupma uel unaquaque uoce, de quali tonus sit uel de qualitate monocordi, sic tamen ualde est oportunum, monocordum et tonorum formulas in frequenti usu habeas. Septem sunt litterae monocordi, sicut postea plenius demonstrabo. Vbicumque uideris crocum, ispa est IIIcia littera .C., et ubicumque uideris minium, ipsa est VI littera F, siue in spaciis siue in lineis ipsi ducantur colores. Igitur IIIo ordine sub croco prima est littera .A. et tonus I uel II. Super hanc iuxta crocum II littera .B., in qua tonus III uel IIII. Deinde in ipsum crocum uox uel littera III .C., in qua est tonus V uel VI. Vicina super crocum et tercia sub minione littera IIII, in qua tonus est I uel II. Proxima sub minio littera V .E., in qua est tonus III uel IIII. In ipso minio est littera VI .F., in qua est tonus V uel VI. Iuxta supra minium est littera VII .G., in qua est tonus VII uel VIII. Deinde I reppetitur III ordine super minium et III subter crocum, in qua I uel II est, ut dictum est. Postquam omnes aliae litterae in nullo dissimiliter prioribus. Quae omnia haec te figura docebit:

 

 

 

.I.

.III.

.V.

.I.

.III.

.V.

.VII.

 

 

 

.A.

.B.

.C.

.D.

.E.

.F.

.G.

 

 

 

.II.

.IIII.

.VI.

.II.

.IIII.

.VI.

.VIII.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

cf. ed. D. Pesce, p. 424-430 (83-107) [texte non collationné]