|
Oxford, Bodleian Library (GB-Ob) transcrit par Christian Meyer 8.5.1998 révision: mars 2002 |
|
|
|
1 Omnis uox a prima intensa uel remissa, secunda aut secunda secundae, quarta aut secunda quartae. |
|
|
|
2 Secunda autem diuiditur in minorem et maiorem: minor quae secundo minori interuallo distat a prima et uocatur semitonium, maior quae secundo maiori interuallo distat a prima et uocatur tonus. 3 Maius enim interuallum est toni quam semitonii, quoniam semitonium ea re dicitur, quod non sit plenus tonus. 4 Congruunt ergo sibi hae uoces in eo quod ambae sunt secundae sed tamen interest interualli. 5 Ubicumque igitur in cantando aliqua harum uocum occurrerit, si minor per minus, si maior per maius eam notabis .s. .S. |
|
2 maiori interuallo distat] maiori .b. distat .a. interuallo ms. |
|
6 Secundae uero nichilominus in duas species diuiditur sicut superiores, minorem scilicet ad maiorem. 7 Quarum diffinitio talis est: minor est, quae tercio minori interuallo distat a prima, maior quae tercio maiori interuallo distat a prima. 8 Et nomen quidem prius dictae semiditonus, posterioris autem ditonus. 9 Superat namque semiditonum ditonus interuallo, quoniam ille duobus tonis, hic uero tono et semitonio tantum nititur. 10 Unde quoque <47r> semiditonus dicitur, eo quod non sit plenus ditonus. 11 Consonant ergo et hae uoces per hoc quod secundae secundae sunt, sed differunt modo. 12 Cum igitur per has uoces aliquid canere temptaueris, minorem per minus, per maius maiorem, signabis .t. .T. |
|
7 minori] maiori ms. |
|
13 Sciendum quoque has diuisiones generis esse in species. 14 Nam nomen naturamque species sui obtinent generis. 15 Nam minor et maior secunda, itemque minor et maior secunda secundae, nomen accipiunt sui generis, pro eo quod harum duarum singulae secunda secundae, illarum uero singulae secundae, naturam autem quoniam hae uno, illae duobus interuallis distant. 16 Quae uarietates interuallorum, quoniam in quartam et secundam quartae casum non facit, ergo qualitatem suae priorum non assecuntur. 18 Sectionem namque noueris efficere uarietatem. 19 Notantur autem quarta et secunda quartae .q. .Q. |
|
18 namque] nanque ms. |