Oxford, Bodleian Library (GB-Ob)
Bodley 613, f. 46r-v
transcrit par Christian Meyer
8.5.1998
révision: mars 2002

 

 

<46r> Armonicarum uocum aliae sunt finales, aliae terminales, aliae inceptiuae. Finalium autem numerus quaternario continentur. Primi et secundi toni finalis corda est licanos (.d. suprascr.) ypaton. Tercii et quarti ypatemeson (.e. suprascr.). Quinti et sexti paripatemeson. Septimi et octaui licanosmeson (.g. suprascr.). Undecumque enim oriantur, in his lege sua conquiescunt. Terminales uero dicuntur qui melodiis aptiori captantibus scansionis iura determinant. Denique quattuor principales toni secundum quosdam usque ad octauam, secundum uero quosdam interdum ad nonam a finali suo uocem licenter exiliunt. Possunt autem a finali descendere licenter ad quintas cordas, sed hoc raro. Laterales uero qui et plagi sunt principalium ad quintam a finali ascendere, et ad quartam a finali descendere licet. Eleuationes autem et depositiones in cantu non temere fieri debent, licet eas fieri per semitonium, et per tonum <46v> aut per tonum et semitonium, aut per duos tonos et semitonium quod est diatessaron consonantia, autem per tres tonos et semitonium quod est diapente. Inuenitur eciam in cantu depositio a IIII tonos et semitonium ut in hoc introitu Ad te leuaui, in eo loco deus meus in te confi<do>, ultra non licet. 8 Eam etiam depositionem ad tercium tonum, et semitonium rarissime inuenies. Inceptiones autem cantuum in autenticis fieri licet, uel in ipso finali, uel in superioribus proximis quatuor uel in inferiori uno. 10 Plagis autem tantum incipit uel in ipso finali uel in superioribus proximis duobus, uel in inferioribus proximis duobus. 11 Finis autem omnium in horum quatuor aliquem reuertuntur.