|
Oxford, Bodleian Library (GB-Ob) |
|
|
|
<42v> 1Qui
modum regulam diuersitatesque tonorum quaerit certius peruidere non spernat
informari hac compendiosa praescriptione. 2 Oportet primum
peritum cantorem scire quod non omnis tonorum consonantia in quibusdam
antiphonis facile cognoscitur. 3 Sunt namque quaedam
antiphonae, quas nothas, id est degeneres et non legitime appellamus, quae ab
uno tono incipiunt et in alio finiuntur. 4 Sed ut evidentior
ratio clareat, nonnullas exempli causa hoc in loco inserimus. AN. Ante me
non est. AN. Ex quo facta est vox. AN. Ex egypto. AN. Ad
te Domine. AN. Syon renovaberis. AN. O mors. <43r> 5 Hae
antiphonae a septimo uidentur incipere tono, et quaedam in primo, quaedam in
quarto finiuntur. Similiter antiphonae: Ne reminiscaris, Tulit ergo,
Nemo te condemnavit, Tanto tempore. 6 Multa
quidem et multae his similes a tertio tono uidentur incipere, sed sexto
finiuntur. 7 Item AN. Et respicientes a tertio incipit, sed
tamen octavo finitur. Quod uni ex minimis AN. Ipsi uero, AN. Iste
puer, AN. Cognoverunt omnes a septimo incipiunt sed primo
finiuntur. Econtra: Ipse praeibit, a primo incipit, sed septimo
finitur, AN. Sic benedicam te, a septimo incipit sed secundo
clauditur. AN. Venite benedicti, ab octauo incipit sed septimo
clauditur, et multa his similia, quae agnosci poterit cantoris peritia. 8 Verum
non solum antiphonae his ambiguitatibus et dubietatibus tonorum permixtae
sunt, sed etiam nonnulli introitus ab uno incipiunt tono, sed alio finiuntur,
9 siquidem introitus Deus in adiutorium ab octavo
incipit tono, sed apud aliquantos finitur in septimo. 10 Similiter
AN. Miserere mei domine, Of. Exaudi domine, a tercio incipiunt
tono sed clauduntur primo. 11 Of. Accipite iocunditatem,
et Deus dum egredereris, cum ab octavo incipiunt tono, finiuntur
quarto. 12 Repleatur, Caritas dei, Sacerdotes
tui, Ecce oculi domini <a tertio incipiunt et quarto
finiuntur>. Iudica domine nocentes a quarto incipit sed septimo
finitur. 13 Of. Eduxit dominus a quarto
incipit, sed septimo finitur. 14 Iustus ut palma
incipit a secundo, sed finitur primo. 15 In gradalibus autem
similiter inuenitur mutatio. In quibus id perpendendum est quod aliqui in
suis corporibus unius uidentur esse toni in suis vero versibus alteri. 16 Nam
GR. Universi qui te. Gloriosus deus secundi sunt toni sed in
suis versibus transeunt in principio. Speciosus forma, Exurge
domine a tercio incipiunt sed finiuntur secundo. <43v> Qui sedes
domine a secundo incipit et septimo finitur. Tu es deus, Tibi
domine a quarto incipiunt, tertio finiuntur. Domine prevenisti eum,
Benedicta a quarto incipiunt primo finiuntur. GR. Tenuisti a
septimo incipit, quarto finitur. |
|
2-13 = REG. PRUM.
II,1-28 |
|
17 Autenticus autem tritus id est quintus tonus tanta
familiaritate suo plagai, id est VI tono iungitur ut omnes pene gradales
autentici in plagi suo incipiantur ut est Protector noster et huic
similis quorum versus in quinto tono redeunto. 18 Illud uero
summopere prudens cantor observare debet, ut semper magis principium
antiphonae, introitus uel communionis attendat in toni sonoritate, quam
finem. 19 Et econtra in responsoriis magis consideret finem
et exitum in toni consonantia, quam initium. |
|
18-28 = REG. PRUM. II, 33-IV, 1 |
|
20 Inueniuntur vero in naturali musica, id est in
cantilena, quae in diuinis laudibus modulatur, quatuor principales toni, qui
ita graeco vocabulo nuncupantur: autenticus prothus, autenticus deuterus,
autenticus tritus, autenticus tetrardus. 21 Ex quorum
fontibus alii quatuor manant, qui ita vocantur: plaga prothi, plaga deuteri,
plaga triti, plaga tetrardi. 22 Nam ab autentico protho
nascitur vel deriuatur plaga prothi. Sic et a ceteris tribus exordium sumunt
reliqui tres, suntque, ut ita dicam, eorum membra. 23 Possunt
autem ita interpretari: autenticus prothus, id est auctoritas prima,
subauditur, in naturali musica. 24 Autenticus deuterus, id
est auctoritas secunda. 25 Autenticus tritus, id est,
auctoritas tertia. 26 Autenticus tetrardus, id est auctoritas
quarta. 27 Plaga prothi, id est pars uel discipulus primi
toni, sic et de aliis usque ad octauum. In quibus octo tonis non solum omnis
harmonia spiritalis <44r> disciplinae, verum omnis cantilena continetur
atque comprehenditur. 28 Sed multi audiunt tonum, et
fortassis nesciunt quid sit tonus, aut quare dicatur. |
|
|
|
29 Tonus est compositio octo
cordarum, quinque tonos et duo semitonia continens. 30 Numera ergo a primo finali, <...> id est in .d.
acutum, cordas octo. Hae omnes simul compositae tonum unum faciunt, id est
primum. 31 Rursus a finali secundo, id est
.E. totidem compone, et ecce rursus tonum unum habebis, id est tercium. 32 Annumera totidem a tercio finali, id est .F., iterum alias
a quarto, id est .G., et alias iterum species toni uidere poteris. 33 Sed ea compositio quam a primo finali instituimus, tonus
primus uocatur, quam a secundo tercius, quam a tercio quintus, quam a quarto
septimus. 34 Hi quattuor autentice dicuntur.
Habet autem horum quisque suum plagin et quasi discipulum, quos totidem
necesse est cordas pari iure quinque in se continere, id est octo. 35 Ex his ille qui primo tono subiacet, a prima corda, quae
est proslambanomenos suum octocordum incipit et secundus tonus nominatur. 36 Plagis ille qui tercio seruit ab ea corda suae
composicionis exordium accipit, quae primae proxima adiacet (i. .B. suprascr.)
et quartus tonus nominatur. 37 Ille qui quinto sub est ordinem
suum ab ea sortitur, quae tercia a prima discedit (i. .C. suprascr.). 38 Hic sextus tonus uocatur. Plagis ultimus qui est octauus
tonus, ab ea proficiscitur, quae quarto a primo abest loco. 39 Sed octauus iste, qui eandem dispositionem habet quam et
primus, a multis huius institutionis auctoribus uelut superfluus est
repudiatus. 40 Est tamen haec inter eos
differentia habenda quod primus tonus cordas suas a suo finali (i. .D. suprascr.)
numerare incipit, octauus infra finalem suum a tercia uel quarta corda. Sed
et aliae rationes diuersitatis eorum. |
|
|
|
41 His autem <44v> cognitis,
cantus qui in dispositione cordarum quam habet primus tonus cursum suum
moderatur, primi toni esse dinoscitur, id est in ceteris ualet. 42 Non tamen necesse est, omnem cantum, quis sit huius uel
huius toni, per omnes cordas illius generis inquirendo discurrere. 43 Sepe enim sex, sepe quinque, sepe quatuor cordas, de toto
octocordo sumuntur ex libito auctoris, per quas idem cantus suam discursionem
temperat, nec ascendens ultra nec descendens infra. |
|
|
|
44 Talis itaque ordo super his nobis
est seruandum. 45 Si quis cantus a suo finali ad
diapente non pertingit nec diatesseron inferius habet pro sui breuitate uel
imperfectione, solemus eum subiugali desinare. 46 Verbi gratia. Inter prothum et eius subiugalem: 47 Dominus deus, Iuste et pie vivamus, Spiritus domini et
his similes plagae prothi consignamus. Sic et in reliquis. 48 Si uero ad diapente quidem peruenit et nec ultra tendit,
nec inferius diatessaron habet quia diapente commune est amborum cantus
quoque communis sit ita dumtaxat ut eorum alteri tribuatur, cuius frequentius
melodia utitur. 49 Ecce has antiphonas Biduo
uiuens, Psallite deo nostro, Tunc assumpsit ad prothum (i.
primum tonum suprascr.) canimus. 50 Has
uero quae simili modo incipiunt et in eundem locum ascendunt ac descendunt,
ut est A. O domine saluum me fac, Oblatus est, quia huius modi
cantus remedii uocantur, ad subiugalem (i. ad II. tonum suprascr.)
eius canimus. 51 Si uero ultra diapente aliquid
superius ascendit nec inferius diatessaron habet, cantus ille autenticus
erit, quia frequentius quam ut exemplo indigeat euenire solet. 52 Sin autem inferius diatessaron habuerit subiugalis erit, ut
in hac antiphona: In spiritu humilitatis, nam in eo loco : sic
fiat, diapente <45r> tono supergreditur. 53 Sed quia inferius diatesseron habet, subiugalis ut supra
diximimus erit. Sic de multis dictum accipe. 54 Vel certe si utrumque et supra diapente et infra
diatesseron inuenitur habere, autentico magis debet aptari, quanquam haec
regula partim cantorum inscitia partim usu iam inueterato constet omnino in
multis uitiata, ut in cotidianis antiphonis, quae inueniuntur compositae ex
psalmis et aliis cantionibus. |
|
44-46 BERNO prol. 7.4-6 48-50 BERNO prol. 7.16-22 51 BERNO prol. 7.24 52-53 (...erit) BERNO prol. 28-31 54 BERNO prol. 32-33 |
|
55 Quod quidem ad regulam aliquo modo
possit corrigi, si molita consuetudo ab ore cantorum ullo modo posset auelli,
ut ex paucis superpositis liquebit exemplis: A. Petrus autem, Medicinam
carnalem, quae cum sint primi toni et per suum diastema uel sistema semper
ad finalem primi toni recurrant, in ea sillaba ab aecclesia apud
quosdam incipit a recto deuiare et in quartum tonum declinare. 56 Item antiphonae Et respicientes. Pastor bonus, cum
sint magis tercii toni, apud plerosque minus regulariter sortiuntur finem
octaui, quae taliter poterit corrigi, si in fine ipsarum antiphonarum ubi
canendum est alleluia a prima sillaba, 57 id est al-, hoc modo conuertant alleluia. 58 Interdum eciam miro modo euenit, ut unum idemque hoc et
illo tono congruenter cantari possit, ut sunt haec antiphonae Gloriosi
principes. Nemo te quae tam sexto quam etiam octauo tono reguntur
et finiuntur. 59 Quas nonnulli magis tercio tono
uolunt committere. Item R. Genti peccatrici tam triti quam tetrardi
sono regitur. 60 Unde uersum eiusdem responsorii ab
aliis ad modum istius, ab aliis ad illius canitur. 61 Antiphonae quae uniformiter ab O incipiunt, ut O
sapientia et huic similes uelut in quodam biuio inter prothum (I tonum suprascr.)
et eius plagin (II tonum suprasc.) consistunt <45v> eo quod
tonum diapente in omnibus supergrediantur. 62 Diatessaron uero in quibusdam inferius habeant, in
quibusdam uero minime, sed frequentior usus in subiugali praeualuit. 63 Notandum uero quod quinto loco semper quedam talis
concordia est superioribus finalibus cum inferioribus ut aliqua non autem
omnia mela in eis quasi regulariter inueniantur finire ut sunt haec: R. Terribilis
est, R. Tu es Petrus, Beata Agathe, Inito consilio, Aue rex noster,
Collegerunt, Cum appropinquaret et plura. |
|
55-56 BERNO prol. 7.34-42 58-62 BERNO prol., 8.1-15 |
|
64 Quod socialitatis foedus optinet
lycanos ypaton (i. .d. suprascr.) cum lycanos meson (i. .G. suprascr.)
uel mese (.h. suprascr.), ypatemeson (i. .e. suprascr.)
cum mese (.h. suprascr.), paripate meson (.f. suprascr.) et
licanosmeson (.g. suprascr.) cum trite diezeugmenon (.k. suprascr.),
omnis autem tropus siue autenticus sit siue plagis, si quarto a finali loco
diligentius intueatur mira quaedam concordia inuenitur, ita ut si quis cantus
a finali in quartum locum transponitur sepissime uideatur sub eodem modo, uel
tono currere et in eodem regulariter desinere. 65 Sepissime autem dixi et non semper quia similitudo nisi in
diapason perfecta non est. Adeo ergo praescripta regula valet, 66 ut pleraque mela ab ipsis inferioribus finalibus, seu
dextra leuaque incepta minus apte eueniant propter semitonia quae per loca
desunt a superioribus uero inchoata, absque ulla soni diminutionem decurrant
finianturque in socialibus. 67 Quod ut clarius pateat ex quarto
tono ponimus exempla Factus sum, O mors, Syon, Benedicta tu, Vade iam.
68 Si has antiphonas a tercio finali
inceperis, in modulando deficis, dum semitonium ubi esse debuit, minime
repperis, sin autem quartum locum, id est mese attendas. 69 Ac interposito semitonio in sinemenon deinde tono, sicque
tercio loco hoc est paranete sinemenon easdem inchoaueris totam cantilenam
absque sui <46r> lesione uidebis decurrere, donec ad finalis sui
comparem, id est mese contingat deuenire. 70 Similiter
eiusdem modi. A. Ex egypto, Ante thorum. 71 Si a finali ordiri contendis, in medio deficis. Si autem
quarto loco et mese incipis, absque dispendio in mese reuertuntur. 72 Quod quidam minus intuentes has et huiusmodi antiphonas
putant magis septimo quam quarto regi tono, quamvis non negent easdem finem
sortiri in quarto. 73 Non minimum quoque a multis
erratur in antiphona Immutemur et in communionem De fructu operum.
74 Quas si a finali cantare ceperis,
in medio omnimodis dissonare cognosces. 75 Sin
uero in quarto loco orditus fueris per ordinabilem progressionem senties ad
socialis sui pertingere finem. 76 Haec pauca pro exemplis sint
posita. |
|
66-75 BERNO prol. 9.19-30 76 BERNO prol. 9.42 |