|
Oxford, Bodleian Library (GB-Ob) transcrit par Christian Meyer 8.5.1998 révision: mars 2002 |
|
|
|
<42r> 1 Omnis tonus autenticus regulariter per suum diapason cantando currit et una corda superius et una inferius ut decacordum sit, et infra totum suum diapente secundum quod moralitas erit prout uult incipit, et una corda inferius, excepto trito, id est quinto tono, quia finali inferius non incipit nec descendit ut superius dixi propter imperfectionem semitonii. 2 Sed nec ipse nec aliquis tonorum in .B. graue uel quadrato habent inicium. 3 Omnis uero subiugalis regulariter per suum diapente cantando incedit, et una corda superius, et diatesseron inferius, et eciam quidam diapente, ut secundus et VIII et ita complent decachordum. 4 Necessario secundus et quartus et sextus in afinalibus acutis et incipiunt ac finiunt in confinio uidelicet duorum diapason. |
|
suum] suam ms |
|
5 Alias uero quo dat se moralitas nullus subiugalis superius aut inferius minus quam in duabus uocibus a finali inchoat. Et in tercia si fuerit, raro id erit. 6 Sciendum quoque de quibusdam antiphonis est unde quidam contendunt cantores diuerse eas intonantes, quid quibusdam magistris musicis inde placuerit, cum compositio earum recte <42v> modulata duorum tonorum sit, quarundam primi et tercii toni, ut est Cum audisset Job, et Cum inducerent, quarundam tercii et sexti, ut est Gloriosi principes terrae et aliae. 7 Quae antiphonae appelantur nothae, id est mixtae, eo quod habeant partem alterius. Et hae in aecclesia cum pronunciantur, intonari debet psalmus ad eas secundum tonum de quo principium orditur, et hoc proprie concinnentiam, dum uero cantatur, finis sit illius toni in quo habet clausulam. 8 Et ita nulla erit uariatio, quia non debet dici diuersa talis cantus positio, cum ipsi musici cantum facere uolentes moralem, hanc secundum uerba in his antiphonis posuere diuersitatem. 9Aliter, si hoc non obseruaretur, nullus cantus accuratus haberetur. 10 Equidem cantum componere non est, ut quidam inscii faciunt, nenias agitare, cum in hac operatione sancti spiritus utendum sit inuocatione, et etiam omnis musicalis simphonia caelesti quadam compaginetur armonia, ut quondam Pytagoras de malleis percepit, qui per eandem armoniam in ratione numerorum musicae uersari scientiam cognouit, nec in eo donum sancti spiritus defuit. |
|
|