|
Oxford, Bodleian Library (GB-Ob) transcrit par Christian Meyer 8.5.1998 révision: mars 2002 |
|
|
|
<40v> 1 Cantus legitime factus qui etiam dicitur accuratus has debet mensuras tenere in inceptione, ascensione et descensione. |
|
|
|
2 Primus tonus orditur sua mela per senas cordas, id est a .C. graue quod est parypate ypaton, usque ad .A. acutum quod dicitur mese. Quocumque autem incipiatur in aliqua ex sex predictis, finis tamen et distinctiones cantus in .D. graue, id est lichanos ypaton erit, quia ipso est prima finalis. 3 Ascendit quoque in canendo regulariter usque ad suum diapason, id est .d. acutum quod est paranete diezeugmenon, et aliquando una corda superius, hoc est .e. quod dicitur nete diezeugmenon, et hoc raro, nisi quando cantus euagatur propter longitudinem. 4 Descendit idem tonus regulariter ultra finalem una uoce. Excipitur quoque quod aliquando causa dulcedinis utitur descensione sui subiugalis, scilicet .A. graue, quae dicitur proslambanomenos, et hoc licet sed regulare non est. |
|
|
|
5 Secundus uero tonus per V cordas incipit, id est ab .A. graue usque ad .F., id est parhypatemeson. Non autem incipit in .B. quod est hypateypaton, quia est ignobilis ut Gregorius ait. 6 Incipi autem potest in .G. quod dicitur lichanosmeson quia est diatessaron eius sed hoc raro, cum diatessaron consideratur in inferioribus, diapente uero in superioribus et etiam haec uox scilicet .G. magis pertinet ad VII et VIII tonum quam ad primum uel secundum. 7 Ascendit idem plagalis proti in canendo regulariter usque ad .b. quadratum, id est paramese, descendit inferius a finali secundum Boecium per diatessaron, secundum Widonem per diapente. 8 Nota etiam de hoc tono quod ubicumque incipiat, finis tamen cantus semper in .D. ut primus tonus terminat, excepto cum in .A. acutum, quod est mese, in<41r>ceperit, tunc finis cantus in eodem terminabit et hoc ideo quia cromatico genere non utuntur, quo antiqui utebantur, et eciam hac de causa in suum diapason, id est .d. acuto potest finiri, dum in mese inceperit ut dixi. Sed haec omnia sunt licita non autem regularia uel accurata. |
|
|
|
9 Tercius tonus incipit tantum a .c. acuto, quod est trite diezeugmenon, usque ad .E. graue, id est ypatemeson. Non autem incipit in .b. quadrato uel .b. rotundo quod uocatur synemenon. Et nota quod incipit hic tonus ultra diapente una uoce, quod nulli alii conceditur agere, quia nulla concordia est, sed ista concessum est soli propter suae uocis rigorem. 10 Ascendit ad suum diapason, descendit ad .C. graue et ita uadit per decacordum, quod regulare omnium tonorum cum discretione consideratum, ut auctorales accipiant supra, plagales uero infra per diatessaron et aliquando per diapente ut secundus et octauus. 11 Nunquam hic autentus deuterus uel plagalis eius ad .B. graue regulariter descendunt, sed tamen qui uellet, posset eos facere descendere usque ad graue .A. secundum regulam cuiusdam, qui subiugales a finalibus uult descendere per diapente et auctorales cum licentia suorum subiugalium uti descensione subiugalesque suorum maiorum frui ascensione, sed hoc confusum uidetur esse, non bene regulare. |
|
|
|
12 Quartus tonus orditur per VII cordas a .C. graue usque ad .c. acutum secundum quosdam, quidam nolunt, cum non sit suum, sed sui actoralis, quoniam ultra diatessaron non incipit superius aliquis subiugalis. 13 Finis autem istius et sui auctoris semper est in .E. graue, quocumque incipiant, excepto quod et incipit et finitur aliquando in diatessaron suum supra finalem suam, quod nulli tonorum regulariter praeter isti licet nisi in diapente, sed haec mese et diapentica est ad primum tonum et secundum, et diatesserica est ad quartum, et ideo quod fieri <41v> deberet in .b. quadrato fit in mese in isto tono. 14 Ascendit idem plaga deuteri usque ad .b. quadratum, descendit ut dixi ad .C. graue sed et amplior descensio posset esse. |
|
diatessarica est] diatessarica E ms. |
|
15 Quintus tonus per IIII inchoat cordas, id est ab .F. graue usque ad .c. acutum, hoc est trite diezeugmenon, non autem incipit in .b. quadro. Finis eius semper est in .F. graue. 16 Ascendit ad diapente, et duas cordas superius ex necessitate, unam uero recto iure. Ultra finalem quippe nunquam descendit propter imperfectionem semitonii. 17 Frequentius autem .b. rotundo utitur cum aliis tonis ipse eiusque plagalis quia causa eorum inuentus, per diatesseron iungitur eis, quoniam .b. quadrato a se differente tritono non potuit condonari cum illo. |
|
|
|
18 Sextus tonus per easdem incipit per quas et actoralis suus, et ut quidam musici uolunt ad diatesseron inferius, id est .C. graue, quo eciam sepe in canendo uult descendere. 19 Ascendit regulariter ut suus actoralis, descendit ad parypateypaton ut dixi. 20 Finis eius est in .F. graue principaliter, et in .c. acutum quando incipit et finit secundaliter in diapente, scilicet est quando inchoat in .b. rotundo, et tunc finem facit in eo quia eius est diatesseron uel in .c. supradicto. 21 Causa euagationis quoque in diapason licet finire. Sed ubi est euagatio non ibi est regulae alicuius certitudo. |
|
|
|
22 Septimus tonus orditur aut in .F. aut in .G. aut in .a. acutum sed raro, aut in .c. acuto, aut in .d. eius diapentico. 23 Ascendit autem, quia uirilis est, in .aa. superacutum, id est neteyperboleon, descendit ultra finalem una uoce, quod est decacordum. 24 Finis eius et sui plagalis in .G. graue semper est. Nec rectius eo aliquis tonus incedit ullo modo, nec quicquam, ut quidam alii, mutuat a suo plagali, quia quod habet proprium, sufficit sibi. |
|
|
|
25 Octauus tonus incipit in lichanos ypaton, id est .D., ad diatesseron inferius, et ideo non <42r> incipit in diapente superius et inchoat in .F., id est paripatemeson, aut in .G. suo finali, quod est lichanosmeson, aut in .c. acutum, id est trite diezeugmenon, rarissime uero in .a. acuto uidelicet mese. 26 Ascendit cantando regulariter ad diapente et una uoce superius, id est nete diezeugmenon, descendit ad diatesseron inferius, et cui libuerit una uoce plus. |
|
|
|
27 Hucusque certas mensuras inceptionis, ascensionis, descensionis, cantus in uno quoque tono subcincte digessi, regularia, propria et licita per ordinem exposui, nunc generalia et communia eorundem tonorum praelibabo quo cantoribus et musicis nil sit dubium in canendi studio. |
|
|