|
|
|
|
|
PARIS, Bibliothèque nationale de
France (F-Pn) Département de la musique Transcription : Shin Nishimagi décembre 2005 |
|
|
|
|
|
|
|
1/<D.> Quid est
Musica? |
|
|
|
2/M. Veraciter canendi
scientia, et facilis ad canendi perfectionem via. 3/Nam sicut magister omnes primum litteras ostendit
in tabula, ita et musicus omnes cantilenae voces insinuat in monocordo, quod
est lignum longum quadratum in modum capsae, et intus cavum in modum
citharae, huic corda superposita sonat. 4/Cuius
sonitu varietates vocum facile dinoscuntur, per medium enim capsae in longum
linea recta ducitur, et relicto ab utroque capite unius unciae spacio in
eadem linea, ab utraque parte punctus ponitur. 5/In relictis vero spaciis duo capitella
collocantur, quae ita cordam super lineam suspensam teneant, ut tanta sit
corda inter utraque capitella, quanta et linea quae sub corda est. |
|
|
|
6/D. Qualiter una corda multas et varias reddit voces? |
|
|
|
7/<M.> Litterae
vel notae, quibus utuntur musici in linea, quae est sub corda, per ordinem
positae sunt. 8/Dumque modulus
inter lineam cordamque discurrit, per easdem litteras curtando <5v> vel
elongando cordam omnem cantum mirabiliter facit. 9/Et dum pueris per ipsas litteras
aliqua notatur antiphona, facilius et melius a corda discunt, quam si ab
homine illam audirent. 10/Et post paucorum mensium tempus exercitati, ablata
corda solo usu indubitanter proferunt, quod nunquam audierunt. |
|
|
|
11/D. Qualiter
vel qua ratione fieri potest, ut melius quam homo doceat corda? |
|
|
|
12/M. Homo, prout
voluerit vel potuerit, cantat, corda autem per supradictas litteras a
sapientissimis hominibus tali est arte distincta, quod mentiri non potest,
cum diligenter fuerit observata. 13/Nam bene hoc modo mensurata nunquam fallit. |
|
|
|
14/In primo capite
monocordi ad punctum quem diximus .G. litteram, id est
.G. grecum, pone. 15/Quae, quia raro est in usu, a multis non habetur. 16/Ab ipsa .G. usque ad punctum quem in fine posuimus, per novem diligenter divide, et
ubi prima nona pars finem fecerit prope .G., .A.
litteram scribe, et haec dicetur prima vox. 17/Ab eadem prima .A. similiter per
novem usque ad finem partire, et in nona parte .B. litteram pro voce appone. 18/In omni autem divisione sive per
novem, sive per quatuor sive per tres sive per duo,
sicut modo fecisti, usque ad finem divide, et in primae partis termino
scribe. 19/Deinde
ad caput revertens, et divide a .G. per quatuor, et
per voce tertia .C. litteram scribe. 20/A prima .A. similiter per quatuor
partire, et pro voce quarta <6r> .D. litteram pone. 21/Eodem modo a secunda .B. divides,
per IIII et invenies quintam .E. litteram depictam. 22/Tertia quoque .C. quadrata sextam
insinuat .F. litteram figuratam. 23/Post hoc ad .G. revertere, et ab
ipsa et ab aliis per ordinem, quae sequuntur predictam lineam divide in duas partes, id est per medium usque dum
habeas voces quatuordecim vel quindecim absque .G. 24/Et
dum voces per medium diviseris, dissimiles, sed easdem litteras facere debes.
25/Verbi
gratia, dum a .G. per medium diviseris, pro .G. scribe .G., et pro .A. mediata pone similiter .a. 26/Similiter quoque et pro .B. aliam
.h., et pro .C. aliam .c., et pro .D. aliam .d., et pro .E. aliam .e.,
et pro .F. aliam .f., et pro .G. aliam .g., pro .a. aliam .aa., ut a
medietate. |
|
|