|
|
|
|
|
PARIS, Bibliothèque nationale de
France (F-Pn) Département de la musique, Rés.
359, f. 1v-5r Transcription : Shin Nishimagi décembre 2005 |
|
|
|
Cf.
GS 1, p. 259a-263b [11-18]. |
|
|
|
<1v> 1/Primus tonus finitur in voce quarta, proceditque in undecima, in qua est
eadem littera, per tonos et semitonos ita : post finem primo tonus occurrit,
deinde semitonium, et II toni ac iterum semitonium, et toni duo. 2/Deponitur a fine ad vocem tertiam tono uno, hoc modo: |
|
1 p.c. II ] a.c. tres cod. |
|
tonus |
|
tonus |
sem. |
|
tonus |
tonus |
sem. |
tonus |
tonus |
|
|
C |
D |
D |
E |
F |
F |
G |
a |
b |
c |
d |
|
3/Qui autem decacordum volunt facere, adiciunt
secundam vocem, sed non est in usu ut ad eam primus modus deponatur. |
|
|
|
4/Incipit autem cantus eiusmodi in .C. ut O
beatum pontificem, sepius autem in .D.,
quando concordat principium cum fine, ut Ecce
nomen Domini, in .E., quoque sed raro, ut
Gaudete in Domino, in .F. ut Ipsi soli, in .G., quoque sed raro, ut
Canite tuba, in .a. etiam ut Veniet Dominus. |
|
4 ut
Canite ] u. Canite cod. |
|
5/Secundus autem modus
similiter finitur et ascendit cum eo usque nonam primam .b.,
ad decimam vero .c. et undecimam .d. non pervenit. 6/Deponitur autem a fine tono, semitonio et tono usque ad primam
.A. aliquando autem ad .G., sed raro, et fiunt X cordae illius secundi modi. |
|
|
|
tonus |
tonus |
sem. |
tonus |
tonus |
sem. |
tonus |
tonus |
sem. |
|
|
G |
A |
B |
C |
D |
E |
F |
G |
a |
b |
|
7/Habet itaque secundus
.G., primam .A., secundam .B., quas non habet primus, et primus habet decimam .c. et undecimam .d., quas non habet
secundus. 8/Sunt autem plurimi eorum cantus, qui ad .G. et primam .A. et secundam .B. non deponuntur, ad
decimam .c. et undecimam .d. non elevantur, de quibus dubium est, an primi an secundi
sint toni. 9/Quorum ista discretio est : <2r> ad octavam et nonam
si non ascendunt, certissime de tono secundo sunt. 10/Erunt itaque octava
et nona utriusque communes, ad quas dum cantus ascendit, si diu in eis
permaneat, sive tertio vel quarto repercutiat, aut si in octavam incipiat,
modi primi erit. 11/Sin autem in inferioribus incipiat, et
secundum quantitatem antiphonae rarissime ad illas, secundi modi erit. 12/Alioquin iuxta
formularum differentias vel varietates discernetur. |
|
7 undecimam ] XI cod. |
|
13/Principia autem
secundi toni sunt in <.A., .C., .D., .F.>: in .A. ut Omnes patriarche, in .C. ut Nonne cor nostrum, in .D. ut Ecce
in nubibus, in .F. ut Quem
vidistis pastores. 14/In .G. vero .B. vel .E. vel .G.
rarissime exempla reperies. |
|
|
|
15/De primi et secundi
discretione sufficit. 16/Ad reliquam properandum est. |
|
|
|
17/Tertius modus in
quintam finitur vocem, in .E. litteram, proceditque uno dyapason usque ad
eandem .e. per tonos et semitonios ita : primo
semitonium, deinde tres tonos ac semitonium et duos tonos. 18/Deponitur vero a fine ad quartam tono
uno, hoc modo: |
|
|
|
tonus |
sem. |
tonus |
tonus |
tonus |
sem. |
tonus |
tonus |
|
|
D |
E |
F |
G |
a |
h |
c |
d |
e |
|
19/Sane ideo adamavit
secundam nonam .h., quia ad eius finem dyapente est,
maxime autem ideo, quia ad acutissimam eius, id est .e. dyatessaron reddit. 20/Quia autem prope
finem tres tonos habet, in descensione vel ascensione potius <2v>
saliendo quam gradiendo vadit. |
|
19 secundam nonam .h.] secundam .h. nonam < > cod. |
|
21/Usitata autem eius
principia sunt haec in .E., <.F.>, .G., <.c.>: in <.E.> ut Quando natus est, in <.F.> ut Nunc scio vere, in <.G.> ut Multa quidem, in <.c.> ut Tertia dies. |
|
|
|
22/Quartus modus, quia
planus est, non fecit prope finem tres tonos, ideoque primam nonam
<.b.> assumpsit, ascenditque ad decimam .c., habens post finem
semitonium et duos tonos, deinde semitonium et tonum. 23/<D>eponitur
vero a fine duobus tonis ad tertiam <.C.>, plerumque ad secundam
<.B.> et primam <.A.> aucto tono et semitonio, quia ad finem
secunda dyatessaron et prima dyapente consonantiam reddit. 24/Fiuntque voces X per
tonos et semitonios incedentes hoc modo : |
|
22 primam nonam <.b.> ] primam < > et nonam |
|
25/Principia eius
inveniuntur in <.C.>, .D., <.E.>, .F. <.G.>: in <.C.>
ut Homo erat, in <.D.> ut Prope es tu, in <.E.> ut Gaude Maria, in <.F.> ut Iudea, in <.G.> ut O mors ero, Benedicta tu. |
|
25 Prope es tu ] Prope estu cod. |
|
26/Discernitur quartus
modus a tertio, quia quartus habet primam, secundam, tertiam, quas non habet
tertius, et tertius undecimam et duodecimam, quas quartus non habet. 27/Quod si aliqua
antiphona neque has tertii, neque illas habet quarti, si in decima incipiat,
vel si secundam nonam amplius diligat, tertii erit. 28/Alias in quarto
ponitur, si eius formulae differentias imitetur. |
|
|
|
29/Volunt autem quarto
modo ad similitudinem tertii secundam nonam tribuere <3r>, eo quod
dyapente sit ad eius finem, prima vero nona ad eius finem nulla consonantia
fit. 30/Sed magis nos communem usum secuti sumus. 31/Invenimus praeterea
in difficilioribus cantibus ipsam .b. iungi tertio modo ad terciam vocem, ut
sit decacordum, quod tamen cum rarissime fiat, abusivum esse non dubito. 32/Neque enim a tertia
in duodecimam ter dyatessaron invenitur, secundam predictam decacordi
regulam. |
|
31 ipsam .b.] ipsa .b. cod..
decacordum ] a.c. decardum cod. 32 duodecimam ] decimam cod. 34 inveniatur] a.c. inveniunt cod. |
|
33/Cum multi sint
grammatici, aut vix aut nunquam veraces inveniuntur libri, maxime dum sepe in
eorum emendatione laboretur, 34/musici perpauci inveniuntur, et per
multa iam tempora antiphonaria emendata non sunt, non est ergo mirum, si in
multis locis falsitas inveniatur. 35/Tantum precor, regulam et communem usum
exequere. 36/Quae enim rarissime fiunt, nullius artis solet regula approbare. |
|
|
|
37/Quintus modus in
sextam terminat, et acutissima eius tertia decima <.f.> eadem littera
figuratur. 38/Et ipsa sexta iungitur primae nonae per dyatessaron, et
ipsa prima nona iungitur tertiae decimae per dyapente. 39/In quinto igitur vel
sexto prima nona valebit. 40/Habebit ergo per ordinem tonos duos et
semitonium ac deinde tres tonos et ultimum semitonium octo vocibus, ita :
<3v> |
|
|
|
41/Usitata autem eius
principia sunt in .F. ut Haurietis
aquas, in .G. raro Non vos
relinquam <c>ommunio, in <.a.> ut Quinque prudentes, in <.c.> ut Ecce Dominus. |
|
|
|
42/Nam quia tonum ante
finem non habuit, nec in principio nec in incessu post se respexit. |
|
42 nec ] nec nec cod. |
|
43/Sextus vero graditur cum
eo ad undecimam .d., sed deponitur a communi fine semitonio et duobus tonis
ad tertiam, hoc modo : |
|
|
|
44/Sicut quintus habet
duodecimam <.e.> et tertiam decimam, quas non habet sextus, ita sextus
habet tertiam, quartam, quintam, quas non habet quintus, miscetur sexto
quintus declinans in quartam, fitque decacordum. 45/Sed hoc inveniri,
maxime in antiphonis, contingit raro. 46/Horum autem ista
discretio erit : cum nec depositio sexti, nec tota elevatio fuerit quinti, si
in decima incipiat et eam vel undecimam iuxta quantitatem suam sepe
repercutiat, quintus erit modus. 47/Si autem non ascendit nisi ad nonam .b.,
dicetur de sexto. 48/Sive per principia discernetur. 49/Vix enim sextus nisi
in suo fine incipit ut Verbum caro
factum est, aut in voce quarta ut Si
ego verus Christi. |
|
|
|
50/Utilia, immo et
necessaria probantur esse ad presentis erroris exprobationem de modis quae
dicta sunt. 51/Unde sicut ceperas de septimo et octavo tono me cupiente
audire non differas <4r>. |
|
51 caractere ] carectere cod. |
|
52/Septimus modus in
voce septima terminatur, cuius acutissima est quarta decima <.g.>, quae
cum fine et eodem caractere denotatur. 53/Hic habet nonam
secundam, ut habeat duos tonos post finem, post quos semitonium et duos tonos
ac iterum semitonium et unum tonum. 54/Deponitur vero a fine
tono uno, hoc modo: |
|
|
|
55/Quod si decacordum
placeat facere, unum ei semitonium adhuc a fine adiunge ad quintam. 56/Non tamen frequenter
hoc invenies. |
|
|
|
57/Notandum autem est quod
: si ei prima nona concedatur, nichil restat nisi ut a duodecima ad eam
dyatessaron fiat et ad semitonium contrahatur, eritque per omnia primus, quia
habebit tonum et semitonium sicut in primo dictum est, et iam non erit
septimus, sed primus. |
|
|
|
58/<N>on enim
nocet, ut stultissimi cantores putant gravitate vel acumine unum modum ab
alio discrepare. 59/Nichil enim inpedit, quaecumque modum
volueris si acute decantaveris, id est primum in .a., tertium in .h.,
quintum in .c., nisi quia pauciores voces habent. 60/Sed tonorum et
semitoniorum, quibus et aliae consonantiae fiunt, diversa positio diversos ab
invicem ac differentes modos constituit. 61/Iterumque si una
tantum voce depravata finiatur in octavam, rursus fit per omnia primus. 62/Habebit a fine tonum
et semitonium et duos tonos et reliqua, sunt primi. |
|
59 in .a. ] supra lineam |
|
63/Principia autem sunt
haec: <4v> in .F. vix exempla reperies, in .G. ut Assumpta es [sic] Maria, in .a., raro invenies, ut Domus mea, in h ut Dixit Dominus, in .c. ut Benedicta filia, in <.d.> Sit nomen Domini. |
|
|
|
64/Octavus procedit cum
septimo usque ad duodecimam .e. 65/Deponitur autem ad tertiam .C. tono
semitonioque et duobus tonis, fitque decacordum hoc modo: |
|
|
|
66/Supradiximus autem
huiusmodi decacordum ter dyatessaron non habere. 67/Ideo non recipitur
utraque, id est acutissima et gravissima eius in uno cantu, ut quibusdam
placet. 68/Perspicuum est quod octavus tonus est in depositione a fine
per omnia secundus, quod, si ei in elevatione prima nona daretur, ut haberet
tonum et semitonium et duos tonos, a fine, etiam in elevatione secundus
permaneret. |
|
68 octavus ] octovus cod. |
|
69/Sed deridenda
inertium cantorum scurrilitas. 70/Quia de modorum discretione nichil
sentit, id solum sequitur quod aliquomodo aures delenire videtur, sicut qui
castrimargiae inserviunt, et per falsam dulcedinem, veram sobrietatis regulam
fallunt. 71/Invenitur praeterea, octavus ad quartam descendens, cum
tertiam decimam, quae iure est septima, appetat, ac sibi regulare decacordum
tanta presumptione, licet raro, restituat. |
|
|
|
72/Principia eius sunt
in <.D.> ut Virgines, in
<.F.> ut Hodie Maria, in
<.a.> ut Completi sunt, in
<.c.> ut Ecce ancilla
<5r>. |
|
|
|
73/Differt vero octavus
a septimo, quia octavus habet tertiam, quartam et quintam, quas non habet
septimus, ut septimus habet tertiam decimam et quartam decimam, quas non
habet octavus iure. 74/In reliquis modis quoque dictum est
secundum formularum varietates. 75/Per ipsas quoque varietates unicuiusque
modi principia liquido pervidebis. |
|
75 pervidebis ] previdebis cod. |