Paris, Bibliothèque Nationale de France (F-Pn)
Département de la musique, Rés. 359, f. 1r
Transcription: Shin Nishimagi
février 2002

 

Lexicon musicum Latinum HOME

<Guido Aretinus, Epistola ad Michaelem (exc)>

 

 

Qui monocordum desiderat facere, et qualitates et quantitates, uel similitudines aut dissimilitudines sonorum tonorumue discernere, paucissimas quas subiecimus regulas summopere studeat intelligere. In monocordo autem istis litteris uel mensuris disponuntur. .G. grecum pono in capite, et inde incipiens, totam lineam, quae sonanti cordae subiacet, per nouem partes studiosissime diuide, et ubi prima pars fecerit finem, iuxta gamma, primam litteram pone .A. Ab ipsa prima similiter usque ad finem partire per nouem, et ubi prima pars fecerit finem, .B. litteram iunge. Post hec ad .G. reuertens, ab ipsa usque ad finem diuide per IIIIor partes, et in primae partis fine tertiam .C. pone. Similiter a prima .A. diuide per IIIIor, et similiter signabit .D. Eodem modo sicut cum prima inuenta est IIIIta, ita cum secunda inuenies V<tam> .E., et cum tertia VItam, et cum quarta VII<mam>. Deinde rediens ad primam, ab ipsa usque ad finem inuenies in medio spacio alteram primam, et similiter cum secunda inuenies alteram secundam, et cum tertia alteram IIIam. Sic et de reliquis ad eumdem modum. Et ut de diuisione monocordi in paucis multa perstringam, omnes toni ad finem VIIII passibus concurrunt. Dyathessaron uero semper IIIIor passus facit, Dyapente III et Dyapason II.

 

cf. ed. D. Pesce, p. 478-484 (174-195) [texte non collationné]