Colmar, Bibliothèque municipale (F-CO)
Ms. 406 (Cat. 227), f. 139v
transcrit par Christian Meyer
mai 2003

 

Lexicon musicum Latinum HOME

Cum omnes cantus sive sint autenti sive plagales modificari debeant regulariter per ascensum debitum et descensum. Sciendum quod omnes autenti a finali usque ad octavam quod est dyapason regulariter ascendunt et licenter ad nonam vel decimam. Descendunt autem a finali ad proximam praeter quintum, cui ultima infra finalem descensio attributa est ob nullam aliam causam nisi quod semitonii imperfectio competenter fieri descensum non permittit. Plagales autem omnes a finali usque ad quintam, quod est dyatesseron ascendunt, licenter quintam assumunt, raro tamen, quia si ter vel quater quintam contigeret, autento deputaret, ut Ecce tu pulcra es. Descendunt etiam a finali similiter ut ascendunt. Quartus autem competentius per dyapente quam per dyatesseron cadit et resurgit. Quod autem dicuntur autenti ascendunt ad octavam et plagales ad quartam a finali, intelligendum est potentia non actu semper, ut patet in istis antiphonis : Ecce in nubibus celi, et Consolamini. Hec ista figura diligenti in scriptori potest luculentissime demonstrare.

 

 

<figura>

 

cf. IOH. COTT. mus. XIX (CSM, p. 2, p. 122).

Autenti ad finem paulatim ducere laus est. In acutis magis vagetur cum in quinta bis vel ter pausaverit, finalem repetat rursumque festinando ad superiora se levet, pulcre per dyapente deponitur et levatur. 10 Pausa note cum sensus pausatione fiat. 11 Caveatur vitiosa repetitio eiusdem note in quibusdam tam est ut pulchrum si bis repetuntur.

 

 

12 Plagalis finem precipitare decet. In quarta rarissime pauset. In quinta nunquam. 13 Sed si eam contigerit, raptim recurrat. 14 Libere per dyatesseron sub et supra vagetur, sed in quarto competentius per dyapente. 15 In letis verbis cantus levetur, in tristibus vero deprimatur.

 

 

16 Notandum quod quatuor sunt finales tantum videlicet .D. .E. .F. .G., quia apud antiquos quatuor toni tantum habebantur. 17 Moderni autem priorum inventa subtilius examinantes, considerabant armoniam tonorum confusam ac dissonam. 18 Videbant namque cantum eiusdem toni nunc in gravibus principium habere et circa ipsas vagari. 19 Nunc vero in acutis inchoari videre maxime commorari. 20 Et immo unumquemque tonum in duos partiti sunt, ut qui in acutis versaretur autentum vocaretur, qui vero in gravibus moram faceret, plagalis vocaretur. 21 Primus ergo vocatur autentus protus. Secundus plagalis protus. Tercius autentus deutrus. Quartus plagalis deuterus. Quintus autem tritus. Sextus palgalis tritus. Septimus autentus detrardus. Octavus plagalis detrardus. 22 Interpretatur autem protus primus, deutrus secundus, tritus tercius, tetrardus quartus. 23 Autentus principalis, plagalis collateralis (?) sicut (?) patet (?). 24 Quidam cantus in proprio cursu deficientes, alienas sibi finales usurpant, ut protus, deutrus, tritus, quia affines habent. 25 Affines enim istas voces dicimus, quae in depositione et elevatione concordant, verbi gratia. .D. finalis proti cum acuta .a., .E. finalis deuteri cum acuta .b., .F. finalis triti cum acuta .c. concordat, quia similiter deponuntur et elevantur. 26 Secundum (?) finem (?) tetracordi huius affinitatis vicarium habere non potest, ipse suum officium per se convenienter administret. 27 In aliis autem, si <in> proprio cursu deficit, in affinibus cantetur, ut absque errore ad finem perveniat, ita tamen ut omnes (?) in ascendendo et descendendo circa affines sicut circa finales uniformiter teneantur prout superius est expressum.