Chantilly, Bibliothèque du Musée Condé (F-CH)
Ms. 397, f. 78r-83r
transcrit par Christian Meyer
1.06.2000 (révision 5.02.2002)

 

<78r> Ad faciliorem noticiam musicalis habendam premittenda sunt quedam ex musica boecii decerpta quibus cognicio lucubracior eiusdem inuestigacionis lectori via patefiet. Est namque primo sciendum quod musice genera eius studiosi fore dixerint. Secundo diuisionem cordarum earumque nomina scire conuenit. Tercio genera cantilene quot sint. Quarto quid sit synaphe et qui diezeugxis. Quinto quibus nominibus appellentur nerui secundum Albinum quemdam musicum. Sexto quibus neruis septem planete comparentur. Septimo particio regularis monocordi secundum genus dyatonicum perdocenda est. Octauo et ultimo quot sint tetracorda.

 

4 Primo igitur sciendum est quod musice tria sunt genera. Prima quidem mundana est. Secunda vero humana. Tertia que in quibusdam constituta est instrumentis ut in cythara organis vel tibiis ceterisque que cantilene famulantur. Et primum ea que est mundana in hiis maxime perspicienda est, que in ipso celo vel compage elementorum vel temporum veritate visuntur. Qui enim fieri potest ut tam velox celi machina tacito silentique cursu moveatur et si ad nostras aures sonus ille non pervenit, quod multis fieri de causis necesse est, non poterit tamen motus tam velocissimus ita magnorum corporum nullos omnino sonos ciere. Cum presertim tanta sint stellarum cursus coaptatione <78v> coniuncti, ut nichil aque compaginatum, nichil ita commixtum possit intelligi. Namque alii excelsiores alii inferiores feruntur, atque ita omnes equali incitatione volvuntur ut per dispares inequalitates ratus cursuum ordo ducatur. Unde non potest ab hac celesti vertigine ratus ordo modulacionis absistere. Iam vero quattuor elementorum diversitates contrariasque potentias nisi quedam armonia coniungeret, qui fieri posset, ut in unum corpus ac machinam convenirent ? Sed hoc omnis diversitas ita et temporum varietatem parit et fructuum, ut tamen unum anni corpus efficiat. Unde si quid horum, que tantam varietatem rebus ministrant, animo et cogitatione decerpas, cuncta pereant nec ut ita dicam quicquam consonum servent. 10 Et sicut in gravibus cordis is vocis et modus, ut non ad taciturnitatem gravitas usque descendat, atque in acutis ille custoditur acervis modus, ne nervi nimium tensi vocis tenuitate rumpantur, sed totum sibi sit consentaneum atque conveniens. Ita etiam in mundi musica pervidemus nichil ita esse nimium posse, ut alterum propria nimietate dissolvat. 11 Verum quicquam est illud aut suos affert fructus aut aliis auxiliatur ut afferant. Nam quod constringit yems, ver laxat, torret estas, maturat autumnus, temporaque vicissim vel ipsa suos afferunt fructus vel aliis ut afferant subministrant.

4-16 cf. BOETH. mus. I,2 (Friedlein, 187.20-189.11).

5 qui] i. quomodo suprascr. | ciere] i. mouere suprascr.

8 qui] i. quomodo suprascr.

<79r> 12 Secundam vero musicam que humana dicitur quisquis in se ipsum descendit intelligit. Quid est enim quod illam incorpoream rationis vivacitatem corpori misceat nisi quedam coaptacio et veluti gravium leviumque vocum quasi unam consonanciam efficiens temperatio ? 13 Quid est autem aliud quod ipsius inter se partes anime coniungat, que, ut Aristoteli placet ex rationabili coniuncta irationabilique est ? 14 Nam si quid irracionabile anima non haberet nichil esset quid causa lateret sed plenissime omnia sciret sicut angeli sciunt. 15 Quid vero, quod corporis elementa permiscet, aut partes sibimet rata coaptatione contineat ?

13 coniungat] s. musica suprascr.

16 Tertia autem musica, que in quibusdam consistere dicitur instrumentis. Hec vero administratur aut intentione ut nervis, aut spiritu ut tibiis, vel his que ad aquam moventur, aut percussione quadam, ut in his que in concava quadam erea feriuntur, atque inde diversi efficiuntur soni.

 

17 Sed sicut tria sunt musice genera ut ostensum est, sic etiam tria sunt genera, que circa artem musicam versantur. Unum genus est quod instrumentis agitur. Aliud fingit carmina. Tertium quod instrumentorum opus carmenque diiudicat. Sed illud quidem quod <in> instrumentis positum est ibique totam operam consumit, ut sunt cytharedi quique organo ceterisque musice instrumentis <79v> artificium probant et musice sciencie intellectu seiuncti sunt quoniam famulantur ut dictum est nec quicquam afferunt rationis, sed sunt totius speculationis expertes. 18 Secundum vero musicam agencium genus de vulgaribus poetis poetarum est, quod non potius speculatione ac ratione, quam naturali quodam instinctu fertur ad carmen. Atque idcirco hoc quoque genus a musica segregandum est. 19 Tercium est, quod iudicandi peritiam sumit, ut rithmos cantilenasque totumque carmen possit perpendere. Quod scilicet quoniam totum in ratione ac speculatione positum est, hoc proprie musice deputabitur. 20 Is igitur est musicus, cui adest facultas secundum speculationem rationemve propositam ac musice convenientem de modis ac rythmis deque generibus cantilenarum ac de permixtionibus necnon de omnibus huic congruentibus iudicandi.

17-20 cf. BOETH. mus. I,33 (Friedlein, 224.25-225.15)

19 scilicet] tercium genus suprascr.

21 Simplicem principio fuisse musicam Nicomachus refert a deo, ut quattuor nervis constaret, idque usque ad Orpheum duravit, ut primus quidem nervus et quartus dyapason consonantiam resonarent, medii vero ad se invicem atque ad extremos tonum dyapente ac dyatessaron, nichil vero in eis esset inconsonum, ad imitationem scilicet musice mundane, que ex quattuor constat elementis. 22 Cuius quadricordi Mercurius dicitur inventor. Aucta vero postmodum adeo est ut per tria cantilene genera de quibus disserendum est si tota decurrat et nerui similes in omnibus cum eis qui sunt dissimiles colli<80r>gantur fiant simul omnes octo et viginti. 23 Iuxta circulum solis qui regit armoniam seculi huius. Sed harum nomina cordarum que solummodo secundum genus dyatonicum decurrunt ostendere volumus quoniam ut posterius liquebit quicquid humana voce profertur penes hoc genus canitur. 24 Prima igitur est proslambanomenos et hec eadem ab aliquibus prosmelodos dicitur. Secunda hypatehypaton. Tercia parhypate hypaton. Quarta lychanos hypaton dyatonos. Post hanc hypatemeson vocatur. Dehinc parhypatemeson atque hinc lichanosmeson has sequitur mese. 25 Post hanc sunt duo a mese inchoancia tetracorda partim sinemmenon partim diezeugmenon. Et sinemmenon est quod post mesen ponitur, id est trite sinemmenon. 26 Dehinc paranete sinemenon vel lichanos sinemmenon, quod idem est. Post has nete sinemmenon. Si vero mese nervo non sit sinemmenon tetracordum adiectum sed sit diezeugmenon est post mesen paramese. 27 Dehinc trite diezeugmenon. Inde paranete diezeugmenon. Super has nete diezeugmenon. Post hanc trite yperboleon huic paranete yperboleon. Harum ultima nete hyperboleon.

21-22 cf. BOETH. mus. I,20 (Friedlein, 205.28-206.7)

22 cf. BOETH. mus. I,22 (Friedlein, 215.17-19)

24-27 cf. BOETH. mus. I,22(Friedlein, 214.4-215.14)

21 Nicomachus] i. quidem musicum suprascr.

22 Mercurius] i. Iobal suprascr.

24 prima] i. cordarum suprascr. | prosmelodos] cantilenam adiectus suprascr.

25 sinemmenon] coniunctum suprascr. | diezeugmenon] disiunctum suprascr.

28 Proslambanomenon

Are

 

Hypate hypaton

bmi

 

Paripate hypaton

cfaut

 

Lichanos hypaton diat.

dsolre

 

Hypatemeson

elami

 

<80v> Parypatemeson

ffaut

 

Lichanos meson

gsolreut

 

Mese

alamire

 

tritesynemmenon

bfa#mi

 

Paripate synemmenon

csolfaut

 

Nete synemmenon

dlasore

 

Paramese

#mi

 

Trite diezeugmenon

csolfaut

 

Paranete diezeugmenon

dlasolre

 

Nete diezeugmenon

elami

 

Nete diezeugmenon

elami

 

Trite hyperboleon

ffaut

 

Paranete hyperboleon

gsolreut

 

Nete hyperboleon

alamire

 

29 Que nete hyperboleon a proslambanomenos distat in consonancia bis dyapason, nec ulterius progrediuntur nomina cordarum quoniam ut patebit in particione regularis monocordi que in proporcione quadrupla terminatur ultra eandem proportionem nequit vox humana diminuere. 30 Concinentiarum modus nec ultra quadruplam potest extendi nec intra partem terciam coartari conuenienciam quaternarius intra se omnes et rithmos et omne melos continet.

30 SCOL. ENCH. III (éd. Schmid, l. 308-309)

30 concinentiarum] nichomacus suprascr.

31 Expedito de cordarum numero dicendum est de generibus melorum. 32 Sunt autem tria dyatonon, chroma, enarmonium. Et diatonon quidem aliquanto durius et naturalius. 33 Chroma vero iam quasi ab illa naturali intentione discedens et in mollius decidens. Enarmonium vero op<81r>time atque apte coniunctum. Cum igitur sint quinque tethracorda ut patebit in his omnibus secundum diatonon cantilene procedit vox per semitonium, tonum et tonum. 34 In quolibet tetracordo diatonici generis ideoque vocatur diatonum, quasi quod per tonum ac per tonum progrediatur. 35 Chroma autem, quod dicitur color cantatur per semitonium <et semitonium> et tria semitonia. Enarmonium vero cantantur per diesin et diesin et diatonum. 36 Diesis autem est semitonii dimidium significat etiam quandoque minus semitonium. 37 Sed omnis cantus maxime ecclesiasticus secundum genus diatonicum procedit Ymo teste Johanne de muris in musica sua, quicquam vox humana pronunciat, si mensurabiliter proferatur aut eciam in quibuslibet instrumentis cantus decurrat, in prefato genere diatonico canitur, 38 quamvis non dicat impossibile posse aliquem componere cantum in aliis duobus generibus et hoc in aliquibus musicis instrumentis (i. non per vocem humanam suprascr.) fortasse pronunciabilem, sed adhuc dicit se hoc nusquam recepisse apud quoscumque christianos si autem tempore Boecij dicta duo genera viguerint, ab usu recesserunt et eapropter intentionis nostre est nichil de ipsis omnino loqui.

32-36 cf. BOETH. mus. I,21 (Friedlein, 212.24-213.17)

37-38 cf. IOH. MUR. spec. II, prop. 6.

31 melorum] meliorum ms.

33 chroma] chorma ms.

35 chroma] chorma ms.

39 Synaphe est, quam coniunctionem dicere Latina significatione possumus, quociens duo tetracorda unius medietas termini continuat atque coniungit, ut in hoc tetracordo

39-42 cf. BOETH. mus. I,24 (Friedlein, 217.5-25)

<81v> 40 Hypate hypaton
Parhypate hypaton
Lychanos hypaton
Hypate meson
Parhypate meson
Lychanos meson
Mese

 

41 Hic igitur est unum tetracordum: hypate, parhypate, lychanos, hypate meson. Aliud vero: hypate meson, parhypate meson, lichanos meson, mese. In utrisque igitur tetracordis hypate meson annumerata est, superiorisque tetracordi ea est acutissima, posterioris vero gravissima. 42 Est igitur synaphe, que coniunctio dicitur duorum tetracordorum vox media.

 

43 Diazeugxis vero appellatur, que disiunctio dici potest, quocies duo tetracorda toni medietate separatur, ut in his duobus tetracordis.

43-45 cf. BOETH. mus. I,25 (Friedlein, 218.2-16)

44 Hypate meson
Parhypate meson
Lychanos meson
Mese
Paramese
Trite diezeugmenon
Paranete diezeugmenon
Nete diezeugmenon

 

<82r> 45 Duo igitur esse tetracorda evidenter apparet, quandoquidem octo sunt corde sed diazeugxis est, id est disiunctio, inter mesen ac paramesen, que inter se pleno differunt tono.

 

46 Albinus autem eorum nervorum nomina latina oratione ita interpretatus est, ut hypatas principales vocaret, mesas medias, synemmenas acutas, diezeugmenas disiunctas, hyperboleas excellentes.

46 cf. BOETH. mus. I,26 (Friedlein, 218.22-219.2)

46 nervorum] i. corda suprascr. | synemmenas] coniunctas suprascr.

47 Illud preterea addendum videtur, quod ab hypate meson usque ad neten quasi quoddam ordinis disiunctionisque celestis exemplar est. Namque hypate meson saturno est attributa. Parhypate vero ioviali circulo consimilis est. Lychanos meson marti tradidere. Sol meson obtinuit. Triten synemmenon venus habet. Paraneten synemmenon mercurius regit. Nete autem lunaris circuli tenet exemplum. 48 Sed Marcus Tulius contrarium ordinem facit. Ipse namque terram quasi silentium ponit, scilicet inmobilem. Post hanc qui proximus a silentio est, dat Lune gravissimum sonum, ut sit Luna proslambanomenos, Mercurius hypate hypaton, Venus parhypate hypaton, Sol lychanos hypaton, Mars hypate meson, Jupiter parhypate meson, Saturnus lychanos meson, Celum ultimum mese.

47-48 cf. BOETH. mus. I, 27 (Friedlein, 219.4-12, 19-25)

<82v> 49 Pro particione regularis monocordi facilius cognoscenda illud est predicendum quod sive in mensura nervi sive in numeris atque in eorum proportione statuatur describenda divisio, maius spatium corde et maior numeri multitudo sonos graviores efficit. At si fuerit nervi longitudo breuior et in numeris non multa pluralitas, acutiores voces edi necesse est.

49-59 cf. BOETH. mus. IIII,5 (Friedlein, 314.9-14, 315.9-316.22)

49 nervi] corde suprascr.

50 Sit igitur corda intensa .AB. Huic equa sit regula, que secundum propositas partitiones dividatur. 51 Dividatur igitur .AB. in quatuor partes per tria puncta, que sunt .C.D.E. Erit igitur tota quidem .AB. dupla ab hiis, que sunt .DB. .AD. Sigillatim vero .AD. .DB. duple sunt ab hiis, que sunt .AC. .CD. .DE. .EB. Erit igitur .AB. quidem gravissima, id est proslambanomenos, .DB. autem mese. Est enim ipsa mese dimidia totius et sic .AB. ab ea, que est .DB., dupla est spatio, ita .DB. ab ea, que est .AB., dupla est acumine. 52 Nam ut superius dictum est, spacii et acuminis semper ordo contrarius est. Nam tanto est maior corda in acumine, quanto fuerit minor in spacio. Quocirca erit et .EB. nete hyperboleon, quoniam .EB. eius, que est .DB., dimidia quidem in quantitate, dupla vero est in acumine. 53 Rursus quoniam .EB. eius que est .AB., quarta pars est in spacio quadrupla ab eadem erit in acumine. Erit igitur ut dictum est nete hyperboleon dupla in acumine ab ea que est mese. 54 Mese <83r> autem dupla in acumine ab ea, que est proslambanomenos. Nete vero hyperboleon quadrupla in acumine ab ea que est proslambanomenos. 55 Consonabit igitur proslambanomenos ad mesen dyapason, mese ad neten hyperboleon diapason, proslambanomenos ad neten hyperboleon bisdyapason. 56 Rursus quoniam eque partes sunt .AC. .CD. .DE. .EB., est autem .AB. quattuor earundem parcium, .CB. autem trium, .AB. sesquitertia est ab ea, que est .CB. Rursus quia trium est equalium parcium, .CB., sed .DB. duarum, erit igitur .CB. sesqualtera eius que est .DB. 57 Rursus quoniam .CB. est trium parcium equalium qualis est una .EB., tripla est igitur .CB. ab ea, que est .EB. Erit igitur .CB. lichanos hypaton dyatonos. 58 Consonabitque proslambanomenos quidem ad lychanon hypaton dyatonon consonantiam dyatessaron. Eadem vero lichanos hypaton dyatonon consonabit ad mesen consonantiam dyapente. Eademque lychanos diatonon consonabit ad neten hyperboleon dyapason et dyapente. 59 Rursus si de tota .AB. nonam partem auferam eam, que est .AF., erunt partes octo .FB. Erit igitur .FB. hypate hypaton, ad quam sesquioctavam contineant proportionem .AB., id est proslambanomenos, in musica vero tonon.