|
Cambrai, Bibliothèque municipale (F-CA) Transcrit par Christian Meyer Décembre 1998 |
|
|
|
<...> <11ra> 1 De modis. |
|
|
|
2 Igitur cum in superioribus non eadem via phylosophorum, sed tantum imitando modernos omnium tropica uis armoniarum, multiplici uarietate regularum sufficienter explicari uideatur, sub extremitate tamen huius voluminis, quicquid eorum rectius euidentiori stilo antiquorum iuxta sententiam asscribi potest, dialogi parte subtiliter recapitulata, diuersum ex diuersis haud difficile difficili labore coadunare perstudui. |
|
|
|
3 Octonaria enim modulatio modorum uarietas grauis est discernenda, nisi qui communitates affinitatesque eorum discreta facie cuiusque coloris, habita uocum ratione artificiose perstuderet sapere. 4 Propterea nolo fastidium gignatur lectori, sed partem pro toto supradicti operis sub breuitatis titulo tam compendiose uidear recapitulasse. 5 Verum enim uero figurarum subsequens ordo, quicquid unicuique eorum proprietatis acciderit, satis euidenter facili colloquio denudabis. |
|
|
|
6 Quotienscunque aliquis naturam modorum uel troporum uel specierum summopere indagare uoluerit, bene dixi modorum et non tonorum quia abusiue toni uocantur, ad quatuor autentorum id est principales prius condescendat. 7 Cognita horum natura ad quatuor alios plagales, id est minores uel collaterales postea se transferat. Sed quia <11rb> horum cognitio ad plenum cognosci non poterit nisi per recognitis finalibus uocibus, iccirco quot sint et quae sint prius intelliget. |
|
6 troporum] temporum ms. |
|
8 Quatuor sunt finales uoces .D. .E. .F. .G. a quibus usque ad quintam uocem in quolibet est iusta depositio et usque ad octauam eleuatio, non loquor secundum quod sunt octo, sed secundum quod quatuor. 9 Licet contra hanc regulam sepe fiat, cum ad nonam et ad decimam usque progrediatur. 10 Unde et finales uoces statuerunt, ideo quod his primum praedictam eleuationem uel depositionem <dis?>positio monocordi commendauerit. 11 Habent enim solum tetracordum inferius grauium, sursum uero duo acutarum. 12 Hucusque tantum egi de quatuor. A modo de omnibus tractando uidelicet quam regulam sumant a fine tractabo. Sed prius de principalibus, postea de aliis. |
|
|
|
13 In acutis uel in eleuatis cantibus, ut in primo, tertio, quinto, septimo tono nullus cantus plus a suo fine quam ad octauam debet ascendere. 14 In qua voce eadem est eadem littera quae et in fine, propter divisionem quae diapason dicitur precipuam quantitatem, id est diapason, habetunt idem cantus ante finem solam uocem. 15 At uero in humilioribus cantibus ut in secundo, quarto, sexto, octavo, tono nulla depositio alterius uocis ante finem inuenitur, quae ad ipsum finem secundum praedictas VI consonantias non iungatur. 16 Elevatio uero eorum <11va> a fine secundum easdem consonantias ad quintam uocem progreditur. 17 Aliquando autem usque ad sextam usque procedit. In quibus autem uocibus omnium cantus modorum secundum presentem usum sepius incipiant, in formulis eorum liquide peruidebis. 18 DISCIPULUS. Quoniam probasti, omnium cantus modorum a fine regulam sumere, quot sunt ipsi toni, uel modi ? tempus est dicere. 19 MAGISTER. Quatuor esse modos quidam putant. 20DISCIPULUS. Quare ? 21 MAGISTER. Quia omnis regularis cantus in quatuor monochordi uocibus finiri potest. 22 DISCIPULUS. Quae sunt illae uoces ? 23 MAGISTER. Quarta .D. in qua terminatur modus qui dicitur autentus protus, id est, auctor uel princeps, primus. 24 Quinta .E. in qua terminatur modus qui dicitur autentus deuterus, id est, auctor uel princeps, secundus. 25 Sexta .F. in qua terminatur modus autentus tritus, id est auctor uel princeps tertius. 26 Septima .G. in qua terminatur autentus tetrardus, id est auctor uel princeps quartus. 27 Hi autem quatuor diuiduntur in octo. 28 D<ISCIPULUS>. Quare in octo ? 29 MAGISTER. Propter altos et humiles cantus. Nam cum cantus fuerit acutus in autento protho, dicitur modus autentus prothus. Si uero fuerit grauis et humilis in eodem autento proto, dicitur plaga proti. 30 D<ISCIPULUS>. Quid est plaga prothi ? 31 MAGISTER. Plaga prothi, id est pars primi et dicitur eo quod finiatur in eandem uocem in qua terminatur autentus prothus. 31 Similiter cum cantus fuerit acutus, in autento deutero, dicitur autentus deuterus. Si autem planus fuerit, plaga deuteri nuncupabitur. 32 Eodem modo dicetur de aliis. Consuetudo autem <11vb> tradidit dicere pro autento protho et plaga prothi, modum primum et secundum: et pro autento deutero, et plaga deuteri modum tercium et quartum, et pro autento trito et plaga triti, modum quintum et sextum, et pro autento tetrardo, et plaga tetrardi, modum septimum et octauum. 33 Igitur sunt octo, per quos omnis constitutio armoniae discurrens, dissimilibus quinto qualitatibus uariatur. 34 D<ISCIPULUS>. Quemadmodum potero eorum differentias et communitates aduertere ? 35 MAGISTER. Per tonos et semitonia. Ubi enim toni et semitonia similiter fuerint, ibi et reliquae consonantiae similiter erunt. 36 Ubicunque enim tres toni duo toni et semitonium fuerint, ibi diatessaron erit. Et ubicumque tres toni semitonio adherebunt, diapente non deerit. 37 Similiter et de reliquis consonantiis oportet intelligi. 38 D<ISCIPULUS>. Age ergo obsecro et de modis, quae sequuntur edicito. |
|
13-44 PS.-ODO dial.; GS1, 258a.24-259b.1936 tres toni] tres troni a.c. |
|
39 Primus modus terminatur in uoce quarta .D., proceditque in undecimam in qua est eadem littera .d. quae in fine per tonos et semitonia. 40 Ita post finem primo tonus occurrit tonus. Deinde semitonium et duo toni ac iterum semitonium, et duo toni. 41 Deponitur uero a fine ad tertiam uocem .C. tono uno, hoc modo .C. .D. .E. .F. .G. .a. .b. .c. .d. 42 Qui autem decacordum uolunt facere, adiciunt secundum # sed non est in usu, ut ad eam deponatur primus modus. 43 Incipit autem cantus huiusmodi in .C. ut : O quantus luctus. 44 Sepius autem in .D. quando <12ra> principium concordat cum fine, ut : Ecce nomen Domini. In .E. : Gaudete in Domino. In .F. : ipsi soli. In G. quoque : Canite tuba. In .A. Facti sumus. |
|
|
|
45 Natura primi modi est in hac antiphona : |
|
|
|
46 Proslanbanomenos ypate ypaton lycanos ypaton ypatemeson paripatemeson mese certis alternantes modulis dyapason ypodoricam epitritis ac sex quaternis personant. |
|
|
|
47 Sciendum est autem quod currentes modulationes debent exire principiis occurrentium symphoniarum, aut consonado, aut assonando, aut insonando. |
|
|
|
48 Consonare quidem est proprie duas uoces suaui simul concordia sonare quod diapason, ac diapente, ac diatessaron extremae solum uoces sortiri probantur. 49 Nam medias eorum percurrere uoces potius est symphonizare quam consonare, quoniam nulla mediarum sibi consonat affini. 50 Verum singillatim alternando motibus ipsius totum consonantiae interuallum non consonando, sed tamen sibi complent assonando. 51 Assonare enim est uocem ad uocem non simul sed quadam relatiua affinitate toni aut semitonii sonare. 52 Sonant eciam extremae extremis uoces consonantiarum, sed ita ut etiam consonent. Emmelisonae autem uoces ita sibi sonant ut nullatenus consonare possunt. 53 Quare <12rb> ad rationem extremarum uocum et maxime et proprie dicuntur consonantiae. Ille uero ad rationem affinium dicuntur assonare. |
|
|
|
54 Quae autem eisdem referuntur uocibus equisonantiae uel insonantiae uocantur et solius quidem diapason est equisonantia. 55 Reliquorum est aut consonare, aut assonare, aut erit uni eidemque uoci insonare. 56 His tribus modis scilicet consonet aut assonare aut insonare, currentes modulationes debent exire ad principia occurrentium symphoniarum. 57 Omnes autem incipientes in .C. sicut "O quantus luctus" et omnes his similes informantur hac informatione et seruit his antiphonis per diatessaron remissum : |
|
|
|
58 Gloria seculorum amen. O quantus luctus. Amauit eoum. O beatum uirum. |
|
|
|
59 Antiphone iterum hoc modo in eadem uoce incipientes habent formam per diapente remissum in .F. per totum remissum : |
|
|
|
60 Cor mundum. Dies domini. Elegerunt. Posuisti. Aue maria. Canite tuba. Traditor autem. Veniet ecce. Gloria seculorum amen. |
|
|
|
61 Aliomodo iterum in .C. incipientes antiphonae habent informationem per totum remissum in .D. per insonantiam : |
|
|
|
62 Sacrificium deo. Seculorum AMEN. <12va> Pro fidei meritis. Beati estis. Seculorum AMEN |
|
|
|
63 Antiphonae iterum in .D. incipientes hoc aliomodo habent talem informationem per diatessaron remissum uel per diapente : |
|
|
|
64 Primum querite regnum dei. Hi nouissimi. Leua iherusalem. Seculorum amen. Euge serue |
|
|
|
65 Antiphone iterum in .D. incipientes hoc aliomodo talem habent informationem per unisonantiam : |
|
|
|
66 Unus est enim. Seuouae. O pastor eterne. Nobilissimis si quidem. Sevovae. |
|
|
|
67 Iterum antiphonae in predicta uoce incipientes habent talem informationem per semiditonum remissum : |
|
|
|
68 Ecce nomen d. Tu es pastor ouium. Traderit enim uos. Sevovae. |
|
|
|
69 Antiphone iterum in .D. incipientes hoc modo talem informationem habent, per diatessaron remissum : |
|
|
|
70 Ablatum est autem. Cum discubuisset. Aue maria. Tecum principium. Reddite ergo. Sevovae. |
|
|
|
71 In .F. antiphone incipientes hoc modo talem informationem habent per ditonum remissum : |
|
|
|
72 Reges tharsis. Vidimus. Volo pater. <12vb> Petrus autem. Sevovae. |
|
|
|
73 Iterum in .F. incipientes antiphone hoc alio modo talem informationem habent per tonum remissum : |
|
|
|
74 Domine non sum. Venit lumen. Lazarus. Apertis. Pulchra es. Sebastianus dei. Gloria. evovae. |
|
|
|
75 Iterum informationes seruiunt antiphonis in .F. hoc modo incipientibus per semiditonum remissum : |
|
|
|
76 Speciosus forma. Xhristi uirgo. Lux orta est. Sevovae. |
|
|
|
77 In mese id est in .a. incipientes antiphonae habent talem informationem per unisonantiam : |
|
|
|
78 Facti sumus. Vidi dominum. Exi cito in pla. Sevovae. |
|
|
|
79 Ecce finitis informationibus antiphonarum incipiunt informationes de responsoriis simili modo per supradictas consonantias : |
|
|
|
80 Inter natos. Fuit homo. |
|
|
|
81 Informationes officiorum fiunt simili modo per supradictas consonantias : |
|
|
|
82 Misereris omnium. Sevovae. Suscepimus deus. Rorate celi. Sevovae. Salus autem. Sevovae. |
|
|
|
83 Predicte informationes seruiunt omnibus modis ypodoris per supradictas consonantias. |
|
|
|
84 <13ra> Secundus autem modus in eandem uocem .D. terminatur sicut primus et ascendit cum eo usque ad primam nonam uel ad decimam .C. uel undecimam .d. non peruenit. 85 Deponitur uero a fine tono semitonio et tono usque ad primam .A. aliquando autem, sed raro, et tono alio usque ad .Gamma., et fiunt cordae X hoc modo : .Gamma. .A. .B. .C. .D. .E. .F. .G. .a. .b. 86 Formula secundi modi. Habet itaque secundus modus .Gamma. et primam .A. et secundam .B. quas non habet primus, et primus habet decimam .c. et undecimam .d. quas non habet secundus. 87 Sunt autem horum cantus, qui ad .Gamma. et primam .A. et secundam .B. non deponuntur, et ad decimam .C. et undecimam .D. non eleuantur, de quibus dubium est, an sint primi toni, an secundi. 88 Quorum ista est discretio ad octauam .a. et ad nonam .b. si non ascendant, certissime de secundo tono sunt. 89 Erunt itaque octaua et nona .b. utriusque communes, ad quas dum cantus ascendit, si diu in eis permaneat, siue tercio uel quarto eas repercuciat, aut si in octaua incipiat, primi modi erit. 90 Sin autem in inferioribus incipiat, et secundum quantitatem antiphonae rarissime ad illas ascendat, secundi modi erit. 91 Alioquin iuxta formularum uarietates et differentias, discernetur. 92 Principia eiusdem autem modi sunt in .Gamma. ut : Educ de carcere, in .A. : De ore leonis, in .C. : Nonne cor nostrum, in .D. : Juste et pie uiuamus. In .E. : Ecce maria, in .F. : Quem uidistis. In .G. uel in .b. rarissima exempla inuenies. 93 De primi et secundi modi discretione sufficit. Ad reliqua properandum est. |
|
84-93 PS.-ODO dial.; GS1, 259b.20-260b.10 |
|
94 Sciendum est autem quod <13rb> omnes antiphonae secundi toni informantur hac informatione et est leue percipere per quam consonantiarum seruiat unicuique armoniae. |
|
|
|
95 Natura secundi toni est in hac antiphona : |
|
|
|
96 Horum dispositione sonorum y<per>phrygiam modulationem pariter epodoicam sub intensione personant modulis epytritis ac sesqualteris diapason percurrentibus a sua sede semitoniis. Secundum autem simile est huic. Seevovae. |
|
|
|
97 Omnes antiphonae secundi toni informant hac sola informatione per supradictas consonantias. |
|
|
|
98 Quem uidistis. Sevovae. |
|
|
|
99 "Ecce in nubibus" et alias quamplures similes huic quas quidam imperiti primi toni faciunt, nos secundum guidonem secundi toni facimus. |
|
|
|
100 Ecce in nubibus celi. Leuate capita uestra. Sevovae. Refulsit sol. Erat enim. Veni et ostende. Gloria seculorum AMEN. |
|
|
|
101 Hac informatione formantur officia secundi toni. |
|
|
|
102 Tertius modus terminatur in uoce quinta .E. Proceditque uno diapason usque ad eandem acutam .e. per tonos et semitonia. 103 Ita primo semitonium occurit, deinde tritonus et semitonium cum duobus tonis. 104 Deponitur uero a fine ad quartam .D. tono uno hoc modo; .D. .E. .F. .G. .a. .#. .c. .d. .e. 105 Forma tertii toni. Sane secundam nonam .#. ideo adamauit, quia ad finem eius diapente est. 106 Maxime autem ideo, quia ad acutissimam eius .e. diatessaron reddit. 107 Quia autem prope finem habet tres tonos, in depositione siue ascensione potius uadit insiliendo, quam gradiendo. 108 Usitata eius principia sunt haec. In .F. : Nunc scio uere. In .E. : Qui de terra est. In .G. : Multa quidem. In .c. : Tercia dies est. Omnes autem in .G. uel in .a. uel in .c. incipientes, in .G. ut : Symeon iustus, et respicientes. In .a. sicut : Cum fortis armatus, et : Qui sequitur. In .c. sicut : Tertia dies est. 109 Informantur hac informatione et seruit his antiphonis in .C. per semitonium intensum in .a. per tonum remissum. In .G. per ditonum remissum. |
|
102-108 PS.-ODO dial.; GS1, 260b.12-260a.30 |
|
110 In hac antiphona natura tercii toni est : |
|
|
|
111 Ypolidiam modulandi speciem ypofrigia ypodoica intensione tenuato armonica tradit institutio acutiori omnium insurgere consonantiarum ordine. |
|
|
|
112 Hec informatio seruit antiphonis in .c. incipientibus per semitonium intensum: |
|
|
|
113 Tercia dies est quod hec facta sunt. Sevovae. |
|
|
|
114 Antiphonae tercii modi in .E. sic incipientes habent talem informationem, per diatessaron remissum in .G. per tonum remissum : |
|
|
|
115 Pudore bono. Valerius igitur. Beatus uir. Gloria evovae. Haec est quae nescit. Gloria evovae. Et respicientes. Oritur diebus. Seculorum amen. Surge Quasi unus. Seculorum amen. Beatus martinus. Igitur. |
|
|
|
116 Per supradictas consonantias fiunt informationes responsoriorum. |
|
|
|
117 Vocem iocunditatis. Gloria Sevovae. |
|
|
|
118 Quartus autem modus quia planus est non fecit prope finem tres tonos, ideoque primam nonam .b. assumpsit et ascendit ad decimam .c. habens post finem semitonium et duos tonos, ac iterum semitonium et tonum. 119 Deponitur uero a fine duobus tonis ad tertiam C. 120 Plerumque autem ad secundam .B. et primam .a. acuto semitonio et tono quia ad suum finem secunda B. diatessaron, et prima .A. diapente consonantiam reddit, fiuntque uoces X per tonos et semitonia incedentes hoc modo : .A. .B. .C. .D. .E. .F. .G. .a. .b. .c. Formula quarti modi. 121 Principia eius modi sunt haec. In C. ut: Homo erat in iherusalem. In .D. : Secus decursus aqaurum. In .E. : Judea et Iherusalem. In .G. : Expectabo dominum. In .a. : Querite dominum <14ra> In .c. acutam. Syon noli timere. 122 Discernitur autem quartus a tercio, quia quartus habet primam .A. et secundam .B. et terciam .C. quas non habet tercius, et tercius habet XI .d. et XII .e. <quas non habet> quartus. 123 Quod si aliqua antiphona neque has tercii, neque illas quarti habeat, sed si in decimam .c. incipiat, uel secundam nonam .#. amplius diligat, tercii modi erit, alias in quarto ponetur, si eius formulae differentias imitetur. 124 Volunt autem quidam quarto modo ad similitudinem tercii secundam nonam .#. tribuere, eo quod sit diapente, ad finem eius, prima nona .b. ad eius finem nulla consonantia sit. 125 Sed nos magis communem usum secuti sumus, quam regulam. Inuenimus praeterea in difficilioribus cantibus iungi tertio modo, terciam .C., ut sit decacordum. 126 Quod tamen cum rarissime fiat, abusiuum esse non dubito. Neque enim a tercia .C. ad XII .e. ter diatessaron inuenitur, secundum predictam regulam decacordi. DISCIPULUS. 127 Cum multi sint grammatici aut uix, aut nunquam inueniantur ueraces scripture, et cum per multa itam tempora antiphonaria non sint emendata, non est igitur mirum, si in multis locis falsitas inuenitur. 128 Tantum precor communem usum et regulam exequere. Quae enim rarissime fiunt, nullius artis regula solet approbare. |
|
118-128 PS.-ODO dial.; GS1, 260a.31-261b.15118 .c.] .E. ms. |
|
129 [Omnes autem incipiunt in .e. sicut "Quarta uigilia", in .G. sicut "Sancta Maria" uel in .F. sicut "Naturae genitus". Informantur hac informatione et seruit his antiphonis in .E. per unisonum, in .D. per tonum remissum, in .F. per semitonium intensum :] |
|
|
|
130 <Natura quarti modi inuenietur in hac antiphona :> |
|
|
|
131 Inconcina neque nata modulis <14ra> apothome abundante dum decrescit inminuta comate consonantiarum modis alternante serie dorium concine ducit sub intenso limate huiusmodi modulando diapason limate. |
|
|
|
132 Quarta uigilia. Gloria Sevovae. Homo erat. Diligebat autem. Seculorum amen. Secus decursus. Rubum quem uiderat. Seculorum amen. Fidelia. Evovae. Lauda anima Et omnis. Evovae. Habitauit. Nature genitor. evovae. |
|
|
|
133 Hec informatio seruit antiphonae quarti toni in .C. uel in .D. uel in .E. uel in .F. incipientibus in .C. per ditonum remissum in .D. per tonum remissum, in .E. per unisonantiam in .F. per semitonium intensum. |
|
133 in C per] in G per ms. |
|
134 Benedicta tu. Sicut myrra. In odorem. Seculorum amen. In mandatis. evovae. Ecce quam bonum. In prole mater. evovae. Rorate celi. Post partum. Gaude maria. <14va> Popule meus. evovae. O mors Syon. evovae. |
|
|
|
135 Antiphonae in .g. uel in .a. uel in .c. incipientes habent talem informationem per ditonum remissum, alie per unisonantiam, alie per semiditonum intensum : |
|
|
|
136 Omnis terra. Intret. evovae. Resurrexi. Seculorum amen. |
|
|
|
137 Officia incipientia in .F. uel in .d. habent talem informationem, alia per unisonantiam, alia per semiditonum remissum. |
|
|
|
138 Quintus autem modus in sexta .F. terminatur, et acutissima eius XIII .f. eadem littera figurabatur. 139 Cumque sexta .F. ad primam nonam .b. diatessaron et prima nona .b. ad terciam decimam <.f.> diapente reddat, in quinto et sexto tono prima nona .b. ualebit. 140 Habebit ergo per ordinem duos tonos et semitonium, ac deinde tritonum et ultimum semitonium octo uocibus, ita: .F. .G. .a. .b. .c. .d. .e. .f. Figura quinti modi. 141 Usitata eius principia sunt haec: in .F. <...> in .G. ut: Vox clamantis, in .a.: Pectora nostra, in .c. Ecce ueniet. 142 Namque tonum ante finem non habuit, nec in principio, nec in successu post se respexit, id est consonare potuit. |
|
138-142 PS.-ODO dial.; GS1, 261b.16-25142 tonum] totum a.c. |
|
143 Natura quinti modi inuenietur in hac antiphona : |
|
|
|
144 Frigii alternantes consonanter dorio modulantur epodoa si fiet intensio utriusque sub tetracordis currente diapason, nunc intensa nunc <14b> remissa sibi diatessaron concinente diapente simul diatonicon. |
|
|
|
145 Quinque prudentes intrauerunt ad nuptias. Gloria evovae. Innocenter. Spes nostra. Montes et omnes colles. Ecce dominus ueniet. Gloria evovae. Loquebar de testimoniis. Circunderunt me. Gloria evovae. |
|
|
|
146 Hac informatione informantur omnes cantus quinti toni per ditonum remissum uel per unisonantiam uel per semiditonum intensum. |
|
|
|
147 Sextus autem tonus graditur cum quinto usque ad undecimam .d. sed deponitur a communi fine semitonio et duobus tonis ad terciam .C. hoc modo: .C. .D. .E. .F. .G. .a. b. .c. .d. Forma sexti toni. 148 Et sicut quintus habet duodecimam .e. et decimam tertiam .f. quas non habet sextus, ita sextus habet terciam .C. et quartam .D. et quintam .E. quas non habet quintus, nisi quod aliquando miscetur sexto declinans in quartam .D. et fit decacordum. 149 Sed hoc inueniri maxime in antiphonis raro contingit. Quorum ista est discrecio, cum nec depositio sexti, nec tota eleuatio quinti fuerit, si in decimam .c. incipiat, et eam iuxta quantitatem antiphonae sepe repercutiat, quintus erit modus. 150 Si autem non ascendit nisi ad primam nonam .b. dicetur sextus, siue per principia discernetur. 151 Vix enim sextus nisi in suo [nisi] fine incipit, ut: Verbum caro factum est, aut <15ra> in uoce IIII .D. ut: Si ego seruus Christi, aut in tertia .C. ut: In uirtute tua. 152 D<ISCIPULUS> Utilia immo necessaria probantur ad presentis erroris exprobrationem de modis quae dicta sunt. Unde sicut ceperas de septimo et octauo tono me cupiente audire non differas. |
|
147-152 PS.-ODO dial.; GS1, 261b.26-262b.9 |
|
153 Natura VIti modi est in hac antiphona : |
|
|
|
154 Lydiam qui modulari disponit symphoniam phrigii epodoam temperet armoniam sicque procedentem uertens alteret melodiam diapason et mutando speciem sexqualteram simul suis obsequendo sonis sesquiterciam. |
|
|
|
155 Sexta hora sedit super puteum. O ammirabile comer<cium>. Virgo hodie fidelis. Si ego christi. Gloria evovae. In uirtute. Seculorum amen. |
|
|
|
156 Hac sola informatione omnes cantus sexti toni per unisonantiam uel per semiditionum remissum uel per diatessaron remissum. |
|
|
|
157 Septimus modus in uoce septima terminatur, cuius acutissima est decima quarta .g., quae cum fine eodem caractere denotatur. 158 Hic assumit secundam nonam .#., ut habeat duos tonos post finem, post quos semitonium, et duos tonos, ac iterum semitonium, et ultimum tonum, deponitur uero a fine, tono uno hoc modo: Figura VII toni : .F. .G. .a. .b. .c. .d. .e. .f. .g. 159 Quod si deca<15rb>cordum placeat perfacere, uno semitonio adhuc a fine deponetur ad quintam .E. non tamen hoc frequenter inuenies. 160 Notandum est autem quod si ei prima nona .b. concedatur, nihil restat, nisi ut duodecima.e. ad eam diatessaron fiat, et ad semitonium contrahatur. 161 Eritque primus per omnia, quia habebit tonum et semitonium, ac duos deinde tonos et semitonium et duos tonos, et deponetur a fine tono uno, sicut in primo dictum est, et iam non erit septimus, sed primus. 162 Non enim ut stultissimi cantores putant grauitate uel acumine unus modus ab alio discrepabit. Nihil enim impedit quemcunque modum si uolueris acute uel grauiter decantaueris. 163 Sed tonorum et semitoniorum, quibus et aliae consonantiae fiunt, diuersa positio diuersos ab inuicem ac differentes modos constituit. 164 Itemque si una tantum uoce deprauata finiatur in octaua .a. rursus fit per omnia primus. Habebit enim a fine tonum et semitonium et duo tonos, et reliqua quae sunt primi. 165 Principia eius sunt haec: in .F. uix exemplaria reperies. In G.: Assumta est. In .a. raro, ut: Helena sancta. In .c.: Dixit Dominus, et Benedicta filia. In .d. Specie tua, Adiuuabit eam, Sit nomen domini. |
|
157-165 PS.-ODO dial.; GS1, 262b.10-263a.2162 quemcunque] quodcumque a.c. |
|
166 Natura septimi modi reperietur in hac antiphona : |
|
|
|
167 Lisolidius intenso solo semitonio alteratum ex affini suscitatur lidio mo<15va>dulando dupli formam ordine septimo uersiles subalternante uices sesquitercio quadriformam discurrente simul emiolio. |
|
|
|
168 Septem sunt spiritus ante thronum dei. Gloria sevovae. Sponsus ut e thal. Assumpta est M<aria>. Pre timore autem. Satagebat igitur. S. amen. Veterem hominem. Baptista contremuit. Angelus ad pastores . Facta est. Gloria evovae. |
|
|
|
169 Antiphonae VII modi in .G. incipientes habent currentes modulationes, alie per tonum remissum, aliae per diapente : |
|
|
|
170 Afferte domino. Quomodo si et istud. Cantate domino. Sebastianus. evovae. |
|
|
|
171 Antiphone in mese, id est in .a. incipientes, habent talem informationem per tonum remissum : |
|
|
|
172 Dixit dominus. Misit Dominus. Et ualde mane. Gloria evovae. |
|
|
|
173 Antiphone in paramese, id est in .#. incipientes habent talem informationem per semitonium remissum : |
|
|
|
174 Benedicta filia. Clamauerunt. <15vb> Confortatus est. Preciosa. Saeculorum amen. |
|
|
|
175 Antiphone in .c. incipientes sic habent talem informationem per unisonantiam. |
|
|
|
176 Adiuuabit eam. Specie tua. Seculorum amen. Puer natus est. Oculi in ei semper. Gloria seculorum amne. Adorate deum. Populus. |
|
|
|
177 Antiphonis in .D. incipientibus seruit hec informatio per tonum intensum. |
|
|
|
178 Officia septimi modi incipientia in .G. et in .a. et in .D. habent talem informationem, alia per unisonantiam, alia per tonum intensum, alia per diapente. |
|
|
|
179 Octauus autem modus procedit cum septimo usque ad duodecimam .e. 180 Deponitur autem ad tertiam .C. tono et semitonio et duobus tonis, et fit decacordum hoc modo: .C. .D. .E. .F. .G. .a. .b. .c. .d. .e. Forma octaui modi. 181 Supra diximus huiusmodi decacordum, ter diatessaron non habere. Ideoque non recipitur utraque, id est, acutissima .e. et grauissima .C. nec simul in uno eodemque cantu, ut quibusdam placet ponuntur. 182 Perspicuum autem est quod octauus tonus in depositione a fine per omnia est secundus. 183 Quod si ei in eleuatione prima nona b. daretur ut haberet tonum et semitonium, et duos tonos, a fine uero in eleuatione permanet secundus. 184 Sed deridenda inertium cantorum scurrilitas est, quia de modorum discretione nichil sentit, id solum sequitur <16ra> quod aliquo modo aures delinire uidetur: sicut qui castrimargie inseruiunt per falsam dulcedinem ueram sobrietatis regulam fallunt. 185 Inuenitur preterea cum octauus ad quartam .D. descendens, decimam tertiam .F. quae iure est VII toni appetat acsi decacordum tanta presumptione licet raro restituat. 186 Principia eius sunt haec: in .C. ut: Dum uenerit, in .D. ut: Virgines domini, in .F. ut: Hodie M<aria>, in .a. <ut:> Completi sunt, in .c. ut: Ecce ancilla domini. 187 Differt autem octauus a septimo quod octauus habet tertiam .C., quartam .D. et quintam .E. quas non habet septimus. 188 Septimus uero habet decimam tertiam.f. et decimam quartam .g. quas iure non habet octauus. 189 Sane in his cantibus, qui inter octaui depositionem et septimi eleuationem sunt medii, ut de aliis quoque dictum est modis secundum formularum uarietates in quo tono maneant discernetur. 190 Per ipsas enim uarietates uniuscuiusque principia liquide prouidebis, dum uix paucos cantus his regulis contraire inuenio, paucitatem eorum et ut ita dicam furtiuam singularitatem a praesumptuosis uiciatisque cantoribus factam esse non dubito. 191 Regula enim uniuscuiusque artis est commune mandatum. Que utique sunt singularia secundum artificialem regulam non consistunt. |
|
179-191 PS.-ODO dial.; GS1, 263a.3-263b.23185 praeterea] perreterea ms. |
|
192 In hac antiphona inuenitur natura octaui modi : |
|
|
|
193 Hypermixolidius in ipso diatonico sub intenso alteratur epodoi modulo tali +udou+ in rationem distinguente in mero <16rb> percurrente diapason aream sesqualtero tetracordo ac triformi simul sesquitercio. |
|
|
|
194 Octo sunt beatudines. Gloria evovae. Magi uiderant. Gloria in excelsis deo. Iterum autem. Seculorum amen. Spiritus sanctus. Dum ortus. Auxilium nobis. Seculorum amen. Vespere autem. Petrus. Beatus petrus. Damasci. S. amen |
|
|
|
195 Hec informatio seruit antiphonis octaui toni incipientibus in .F. uel in .G. uel in .a. aliis incipientibus in .F. per tonum remissum in .G. per unisonantiam in .a. per tonum intensum : |
|
|
|
196 Dominus dixit. Deus deorum. Portio mea. Veniet fortior. Dum venerit. Seculorum amen. Emitte spiritum. Factus est. Zelus domus. S. amen. Nos qui uiuimus. S. amen. |
|
|
|
197 Antiphonis in .c. incipientibus seruit hec informatio, uel <per> unisonantiam, uel per semiditionum intensum : |
|
|
|
198 Martyres domini. Angeli domini. Ecce <16va> dies ueniunt. S. amen. |
|
|
|
199 In .C. grauem uel in .D. antiphonae incipientes habent informationem per tonum remissum uel per unisonantiam : |
|
|
|
200 Spiritus domini. Lux fulgebit. Ad te leuaui. Benedicta. In excelso. Dilexisti. Gloria seculorum amen. |
|
|
|
201 Officia octaui toni incipientia in .d. et in .f. et in .g. et in .a. habent informationem alia per diatessaron remissum, alia per tonum remissum, alia per unisonantiam, alia per tonum intensum. 202 Hic explicit ordo modorum uel troporum uel specierum quorum differentiae XLIIII regulares inueniuntur, irregulares uero septem. |
|
202 troporum] temporum ms. |
|
203 Sciendum est quod omnes autenti faciunt principia et distinctiones usque ad diapente super finem excepto deutero qui aliquando principia facit in .c. quod est irregulare. 204 Plage uero faciunt principia et distinctiones usque ad diatessaron super finem, excepto plaga triti. |
|
|
|
205 Quid sonus, quid interuallum, quid concinentia fit uideamus. 206 Tonus igitur est casus uoci emmeles, id est aptus melo in unam intensionem uel in unam remissionem. 207 Sonum enim generalem nolumus diffinire, sed eum qui grece dicitur ptongos dictus ad similitudinem loquendi. 208 Interuallum uero est <16vb> acuti soni grauisque distancia. Consonantia acuti soni grauisque mixtura suauiter uniformiterque auribus accidens. |
|
205-208 BOETH. MUS. I, 8; Friedlein 195.1-8207 ptongos] prangos ms. |
|
209 Auctoritate phylosophorum septem sunt discrimina uocum. |
|
|
|
210 Quomodo ? Sicuti per VII dies uoluitur omnis mundus, ita per VII uoces uoluitur omnis cantus, ex quibus VII uocibus conficiuntur sex consonantiae. Quae ? Tonus, Semitonus, Semiditonus, Ditonus, Diatessaron, Diapente, Diapason. Hoc est de omnibus, quia continet in se omnes uoces et omnes consonantias. 211 Tonus unde constat ? Ex duabus uocibus. Quae sunt illae uoces ? Ut Re. 212 Semitonium unde constat ? Ex duabus uocibus, sed non sunt perfectae. Quae sunt ? Mi Fa in ascendendo, Fa mi in descendendo. 213 Ditonus unde constat ? Ex duobus tonis. 214 Semiditonus unde ? Ex tono et semitonio. 215 Dyatessaron unde ? Ex duobus tonis et semitonio. 216 Dyapente unde ? Ex tribus tonis et semitonio. 217 Dyapason unde constat ? Ex quinque tonis et duobus semitoniis. 218 Quid est tonus ? Legitimum spacium duarum uocum. Unde dicitur ? Ab intonando. Quare ? Quia ibi intonantur uoces. 219 Quid est semitonium ? Minimum spacium duarum uocum. Unde dicitur ? A tono. Quare ? Quia semitonus non plenus. Unde componitur ? Ex semo et tono, non ex semis quod est dimidius. 220 Ditonus unde dicitur ? A tono. Quomodo ? Geminatus tonus fit ditonus. 221 Semiditonus unde dicitur ? A ditono. Quare ? Quia semiditonus non plenus. Unde componitur ? Ex <17ra> semo et ditono. 222 Dyatessaron unde dicatur ? De quatuor. Quare ? Quia quatuor uoces habet et tria interualla. 223 Diapente unde dicatur ? De quinque. Quare ? Quia .V. uoces habet in se et quatuor interualla. Dia id est de, pente id est quinque, dia id est de, pan id est totum. 224 Quid est musica ? Musica est motus uocum sex modi diuersi inter se consonantiae. 225 Musica est ars subministrans copiam perite canendi. 226 Musica quid interpretatur ? Aquaticus sonus. |
|
213 utitur] uitur ms. |
|
227 Primus tonus facit suum diapason de .D. in .D. et facit principia et distinctiones de .D. in .a. et ascendit ad nonam uel ad decimam .e. uel in .f. licentia magistri, et descendit tonum sub fine in .C. graui naturaliter, licentia magistri usque in .Gamma. et assumit suum gloria in .F. et suum seculorum in .a. et potest incipere in .C. uel in .D. uel in .E. uel in .F., uel in .G. uel in .a. et utitur .b. et desinit in .d. |
|
|
|
228 Secundus modus facit suum diapason ab .a. in .a. et facit principia et distinctiones de .D. in .G. et ascendit usque ad sextam uocem in .b. et si ter utitur .b. et .a. quod non redeat ad finem in .D. primi erit modi, et descendit diapente sub fine in .Gamma. naturaliter et assumit suum gloria in .C. et suum seculorum in .F. et potest incipere in .Gamma. uel in .B. uel .C. uel .D. uel .E. uel .F. et utitur .b. et desinit in .D. |
|
|
|
229 Tertius modus facit suum diapason ab .E. in .e. et facit principia et distinctiones ab .E. in .#. aliquando in .c. quod est irregulare. 230 Tercius modus qui habuit prope finem tres tonos potius uadit insiliendo quam gradiendo, et ascendit usque ad decimam tertiam .g. <17rb> uel ad decimam quartam .g. licentia magistri et descendit quendam tonum sub fine in .D. naturaliter licentia magistri, usque in .A. graui, et sumit suum gloria in .G. et suum seculorum in .C. et potest incipere in .D. .E. .F. .G. .a. .#. c et utitur .#. et desinit in .E. uel in .#. |
|
230 potius-gradiendo] PS.-ODO dial.; GS1, 260a |
|
231 Quartus modus facit suum diapason a .b. in .b. et facit principia et distinctiones ab .E. in .a. et ascendit usque in .c. et si ter utitur .c. et .#. quo non redeat ad finem, tercii erit modi, et descendit sub fine diapente in .A. naturaliter et assumit suum gloria et suum seculorum in .a. et potest incipipere in .A. .B. .C. .D. .E. .F. .G. .a. et utitur .b. et desinit in .E. |
|
|
|
232 Quintus modus facit suum diapason ab .F. in .f. et facit principia et distinctiones ab .F. in .c. et ascendit ad XIIII .g. uel ad decimam quintam .a. et descendit semitonium quendam sub fine in .E. naturaliter licentia magistri usque in .B. et sumit suum gloria in .b. et suum seculorum in .c. et potest incipere in .F. .G. .a. .b. .c. .d. et utitur .b. et desinit in .F. |
|
232 semitonium] semiter ms. |
|
233 Sextus modus facit suum diapason a .C. in .c. et facit principia et distinctiones ab .F. in .b. rotundo. Quare non facit ? .b. rotundum non est de septem regularibus uocibus, nec ibi incipit cantus nec finitur. 234 Et si ibi incipit, necessario fit. Quare ? Propter inequalitatem tonorum et semitoniorum. Propterea habet concordiam cum .#. 235 Quare ? Tritono differente ubi tantum duo toni et semitonium fuerint diatessaron <17va> erit et ubicunque tres toni et semitonium fuerunt, diapente erit, et ut uerius dicam, quia .F. ante semitonio caruit nec in primo, nec in successu post se respexit, scilicet non habuit, in .b. grauem diapente, nec in .#. quadratam diatesssaron, propter duritatem tritoni et ascendit usque ad sextam uocem in .d. et si ter utitur .d. et .c. quod non redeat ad finem in .F. erit quinti modi, et descendit ad quintam uocem sub fine in .b. naturaliter et sumit suum gloria in .F. et suum seculorum in .a. et potest incipere in .b. in .b. in .C. .D. .E. .F. .G. in .a. et utitur .b. et desinit in .F. |
|
|
|
236 Septimus modus facit suum diapason a .G. in .g. et facit principia et distinciones a .G. in .d. et ascendit ad XV .a. uel ad XVI .b. licentia magistri et descendit quendam tonum sub fine in .F. naturaliter, licentia magistri, sub fine in .C. et assumit suum gloria in .G. et suum seculorum in .d. et potest incipere in .F. .G. .a. .#. .c. .d. utitur .#. et desinit in .G. |
|
|
|
237 Octauus modus facit suum diapason de .D. in .d. et facit principia et distinctiones de .G. in .c. et ascendit ad sextam uocem usque in .e. et si ter utitur, .E. et .D. quod non redeat ad finem in .G. erit septimi modi, et descendit sub fine diapente naturaliter, et assumit suum gloria in .G. et suum seculorum in .c. et potest incipere in .E. in .D. .E. .F. .G. .a. |
|
|
|
238 Gymnasio musas placuit reuocare solutasUt pateant paruis habitae uix hactenus altis Inuidiae telum perimat dilectio cecum Dira quidem pestis tulit omnia commoda terris, Ordine me scripsi guido qui carmina finxi |
|
238 GUIDO micr. ; CSM 4, p. 80 |
|
239 <17vb> In .D. finitur primus modus atque secundusEst .E. finalis triti simul atque tetrardi <Q>uintus in .F. finem facit et sextus per eandem Septimus atque sequens in .G. capiunt sibi finem. <E>rgo modus sub se primus deponitur in .C. .B. quoque si sit opus, sed non est semper in usu <I>ncedens ad .d. sursum conscendit acutum. Ergo tonos et semitonos modus hic habet istos : .B. .c. .d. .e. .f. .g. .a. .b. .#. .c. .d. c.d. principia sunt cuius .e.f. quoque .g.a. Deuterus usque Gamma retro descendit ad unam Denique .b. mollis ubimet datur insilienti Ut per subiecta demonstratur tibi formam : Gamma .a. .b. .c. .d. .e. .f. .g. .a. .b. Cui grauis .a. .c. .d. .e. primordia dant uel .f. et .g. Sunt igitur cantus quidam de quis dubitatur Cuius sint moduli uel primi uel lateralis Qui neque subtus .c. descendunt .b. neque molle Supra contingunt infra sed semper habentur Quorum non dubia discrecio creditur ista Si uice plus gemina scandendo non repetunt .a. Sed currunt semper per uoces inferiores Quas supra dixi noscuntur adesse secundi Sed si principium dat eis .a. ter repetitum Esse modi primi non debent post dubitari. Tercius inde tono post se deponitur uno Hinc ascendit ad e faciendo duo diapente Carius ut uideas tibi formula scribitur ista : .d. .e. .f. .g. .a. .#. .c. .d. .e. Cuius .e. .f. et .g. uel a sunt exordia uel .c. Quartus ad .a. premitur quae uocum prima notatur Hinc ad .c. sursum tendit faciens decacordum. Hae litterulae modus hic quas continet in se : <18ra> .A. .B. .c. .d. .e. .f. .g. .a. .#. .c. .A. .c. .d. principia sunt cuius .e. .f. quoque .g. .a. Ergo uelit primi distinctio necne secundi Sic quoque sit triti nichilominus atque tetradi Cantus ambigui quoniam uersantur in ipsis Qui non descendunt post .d. nec rursus acutum .d. quoque contigunt quod sic est noscere certum In .c. principium decimam si forte capescunt Quadratum # magis retinente hos fore tibique Ne dubites aliter quarti cognoscere debes. Quintus ad octauam scandit dumtaxat acutam Continuans in se diatessaron et diapente Ut tibi subiecta qua cernis formula monstrat : .F. .G. .a. .b. .c. .d. .e. .f. .F. grauis huicque sua finalis principium .G. .a. cui tribuunt .c. .d. primordia tantum. Subter habet sextus .c. .d. super utpote primus Hunc sed finalis discernit .f. atque .b. mollis Litterulas forma descripsi cuius in ista : .c. .d. .e. .f. .g. .a. .b. .c. .d. Ne dubites et in biscantus dubios retineri Qui post .f. nunquam gradiuntur rursus acutam .g. non contingunt. haec est discretio quorum Principium si .c. dat eis aut undecimam .d. Sepe petiuit quinti reliquos cognoscito sexti. Septimus .f. sub se tangit supra retinens .g. Fit primo similis si detur .b. sibi mollis Vendicat ergo sibi uoces ego quas tibi scripsi : .f. .g. .a. .#. .c. .d. .e. .f. .g. Principium .G. .a .c. caudant nichilominus et .d. Hinc modus octauus uno diapente grauatur Rursus tinnit in .e. quae uox est sexta super se Iste modus uoces has in se continet omnes : .C. .d. .e. .f. .g. .a. .#. .c. .d. .e. C VI .d. uel .F. et .g. uel .a. dant exordia uel .C. Sunt igitur dubii quidam cantus et in istis Quos ueluti reliquos poteris cognoscere certos Ergo modi possunt autenti scandere sursum Semper ad octauas flecti non amplius una Ad denas quamuis hos ire necesse coegit Atque modus primus ad .b. perraro grauetur Et quintus post se nunquam conceditur ire. Gaudent plagales senas intendere uoces Atque primi retro debent quintas adeundo Sed sextus pre se non scandens in diapente Infra cedendo premitur diatessaron, uno. Quatuor affines finalibus affore uoces Est nulli dubium cognoscenti monocordum Nam sicut .d. uel .e. finales sunt, uel .f. et .g. Sic reliquae fieri possunt omnes monocordi Cuiuscunque modi formam nam quaeque tenebit Quelibet .a. primis speciem regit atque secundi Triti uel quarti ualet et .b. finis haberi Tercia .c. quinti finem sextique tenebit Septimi atque gammam finalem pro .g. receptat Sed cuicumque modo dederis .b. molle caueto Nedes quadratum quadrato prospice rursum Ne iungas molle quia non probat usus utrumque. |
|
|
|
240 Ut queant laxis resonare fibris mira gestorum famuli tuorum solue polluti labii reatum sancte Iohannes. Rota modo arte personemus musica |
|
|
|
<18va> 241 Tonus. Ditonus. Semiditonus. Semitonium. Dyatessaron. Dyapente. Dyapason. |
|
|
|
242 Forma toniLaudans canto deo meo simplo tono cantans laudo deum meum. |
|
|
|
243 Forma semitoniiIhesu bone dulcis iuste semitonio tibi gemo. |
|
|
|
244 Forma semiditoniAudi seruos clamantes humiles ad te semper domne dulciter per semiditonum. |
|
|
|
245 Forma ditoniiIubilo domino duplo sono resonans ditonum reformans iterum. |
|
|
|
246 Forma diat<essar>onOmnipotens dominator celi terrae miserere miseriae elemens nostre per diatessaron precamur te benedicte. |
|
|
|
247 Forma diapenteBenedicamus per diapente regi nostro et iubilemus dulci iubilo patri summo santificator sanctifica nos sancte deus auxiliator et misericors ihesu fortis. |
|
|
|
248 Forma septime uocisVoce septem consonantiarum uel simphoniarum. Archos. Deuteros. Tritos. Tetrardos |
|
|
|
<18vb> 249 Primus et sextus sic mediantur. Sextus sic finitur. Secundus et VIII. sic mediantur. VIII sic finitur. Tercius sic mediatur, et sic finitur. Quartus sic mediatur et sic finitur. Quintus sic mediatur et sic finitur. Septimus sic mediatur et sic fimitur. |
|
|
|
250 Notandum enim quod licet secundum cum octauo principium et medietatem habere dixerimus quemadmodum primum cum sexto eundem locum sibi uendicat secundus quem octauus quia secundu in .c. octauus in .g. |
|
|
|
251 Pater in filio filius in patre spiritus sanctus ab utroque precedens. Gloria indiuiduae trinitati per cuncta saecula saeculorum amen. Pater in filio filius in patre spiritus sanctus ab utroque precedens. |
|
|
|
252 De differentiis in officiis. |
|
|
|
Primus ut exurge. Rorate et lex. Secundus ut ecce. Tercius ut uocem tibi et dominus. Quartus nunc scio uel uos. Quintus ut ecce deus domine in tua. Sextus ut esto. Septimus his a qua ue. Letabitur ultimus et lux. |
|
|
|
253 De octo modis nocturnalium responsoriorum. |
|
|
|
Ecce modus primus sic noscitur atque secundus. Accipitur tritus sic. Quartus et iste probatur. Quintus adest iste. Sextus sic cernitur esse. Septimus armoniam tenent hanc. Octauus et istam. |
|
|
|
254 Musicorum et cantorum magna est distantia.Isti dicunt illi sciunt quae componit musica. Nam qui facit quod non sapit diffinitur bestia. Ceterum tonantis uocis si laudant acumina, Superabit phylomena uel uocalis asina, Quare eis esse suum tollit dialetica. Hac de causa rusticorum multitudo plurima Donec frustra uiuit mira laborat insania Dum sine magistro nulla dicitur antiphona. Notis igitur illis spretis quibus uulgus utitur, Quis sine ductore nusquam ut caecus progreditur, Septem istas disce notas septem caracteribus.) Gamma. .A. .B. .C. .D. .E. .F. .G. .a. .b. .c. .d. .e. .f. .g. .aa. .bb. .cc. .dd. |
|
254 GUIDO reg., v. 1-12 |