Barcelona, Biblioteca de Catalunya (E-Bbc)
M. 883, f. 21r-22v
Transcription: Christian Meyer
(juin 2002)

 

 

1 Septem sunt species discantus principales, scilicet unisonus, dyapason, dyapente, diatessaron, ditonus, semiditonus et tonus cum dyapente. Ex hiis quedam sunt perfecte, quedam imperfecte. Tres sunt perfecte, scilicet unisonus, dyapason, dyapente. Alie quatuor sunt imperfecte et volunt perfici per predictas tres, ita quod diatessaron semper perficitur per octavam recipiendo cum tribus aliis et aliter nichil valeret. Semiditonus et ditonus requirunt perfici per diapente cantu descendente, cantu ascendente per unisonum. Tonus cum diapente uul<t> perfici per diapason cantu descendente, cantu descendente per quintam supra duplum, que reducitur a<d> dyapente.

 

5 que] quem ms. | ad] a ms.| descendente] ascendente ms.

6 Dyapente continet tres tonos cum semitonio. Dyapason continet quinque tonos cum duobus semitoniis et potest fieri ubicumque in manu. <21v> Quinta videlicet dyapente non in illis locis in quibus sunt fa mi mi fa et econverso nisi per falsam musicam. Falsa musica est facere mutationes non usitatas in Gamma. 10 Duo sunt signa false musice, scilicet [bq] dicimus mi, ubique invenimus .b. dicimus fa. Semitonium semper est inter mi et fa et econtra.

 

8 sunt]sol ms.

11 Si cantus ascendit tonum discantus existens in diapasson debet descendere semiditonum et tunc erit in diapente. 12 Verbi gratia cantus existens in C-fa-ut et ascendit in D-sol-re, discantus existens in dyapasson, id est in C-sol-fa<-ut> [et ascendit ut] debet descendere in a-la-mi-re et erit quinta.

 

 

13 Si cantus ascendit <di>tonum vel semiditonum, discantus existens in dyapason potest descendere tonum vel semitonium et erit in dyapente. 14 Verbi gratia, cantus existens in C-fa-ut et ascendat in E-la-mi, discantus existens in C-sol-fa-ut descendat in b-fa-[bq]-mi, vel cantus existens in D-sol-re et <ascendat in F-fa-ut, discantus> descendat in C-sol-fa-ut et erit in quinta.

 

13 si cantus] discantus ms.
14 b-fa-[bq]-mi] [bq]-fa-b-mi

15 Si cantus ascendit per dyatessaron, discantus existens in dyapasson debet ibidem remanere, et erit in dyapente, verbi gratia, si cantus fuerit in C-fa-ut et <ascendat in F-fa-ut, discantus> in eodem loco remaneat et erit in quinta.

 

 

16 Si cantus ascendit per dyapente, discantus existens in dyapason potest ascendere tonum et erit in dyapente. 17 Verbi gratia si cantus fuerit in D-sol-re et ascendat ad a-la-mi-re et discantus existens in d-la-sol-re et ascendat in E-la-mi et erit in quinta.

 

 

18 Si cantus descendit tonum, discantus incipiens in quinta potest ascendere dytonum siue semiditonum et erit in dyapason, 19 verbi gratia, cantus existens in D-sol-re et descendit <22v> in C-fa-ut et discantus existens in a-la-mi-re et ascendit in C-sol-fa-ut vel cantus existens in E-la-mi et descendit in D-sol-re et discantus existens in b-fa-[bq]-mi et ascendit in d-la-sol-re et erit in dyapasson.

 

 

20 Si cantus descendat ditonum sive semiditonum, discantus existens in dyapente potest ascendere tonum vel semitonium et tunc erit in dyapasson, 21 verbi gratia si cantus existens in E-la-mi et descendat in C-[sol-]fa-ut vel cantus existens in G-sol-re-ut et descendat in E-la-mi et discantus existens <in b-fa-[bq]-mi et ascendat in c-sol-fa-ut, vel> in D-la-sol-re et ascendat in E-la-mi, tunc erit in dyapasson.

 

 

22 Si cantus descendat per dyapente, discantus existens in dyapente potest descendere tonum et erit in dyapasson, verbi gratia. 23 Si cantus existens in a-la-mi-re et descendat in D-sol-re, discantus existens in e-la-mi alto et descendat in d-la-sol-re vel cantus existens in G-sol-re-ut et descendat in C-fa-ut et discantus existens in d-la-sol-re et descendat in c-sol-fa-ut et erit in dyapasson.

 

 

24 Si cantus descendat dyatessaron, discantus existens in dyapente potest in eodem loco remanere et tunc erit in dyapasson, 25 verbi gratia si cantus existens in F-fa-ut et descendat in C-fa-ut vel cantus existens in G-sol-re-ut et descendat in D-sol-re, discantus existens in D-la-sol-re remaneat in eodem puncto et primus istius clausule discantus existens in C-sol-fa-ut et remaneat in eodem puncto et erit in dypasson.

 

 

26 Cum cantus ascendat discantus debet descendere, cum descendit debet ascendere, nec debet ascendere discantus neque descendere cum cantu in perfectis speciebus discantus.