|
Barcelona, Biblioteca de Catalunya
(E-Bbc) |
|
|
|
1 Hic incipit rude documentum tonorum sed valde utile
est hiis qui intelligunt. |
|
|
|
2 Octo sunt toni, scilicet Primus etc. 2 De
octo tonis, quatuor sunt principales, et quatuor collaterales. 3 Principales
sunt, scilicet primus, tertius, quartus et septimus. 4 Collateralles
sunt scilicet secundus, quintus et octavus. 5 Omnis cantus primi
toni potest ascendere a fiinali corda, que dicitur D-sol-re usque ad
nonam cordam que dicitur e-la-mi in regula, potest autem descendere
usque ad quartam cordam, que dicitur A-re. Et in multis locis
invenitur huiusmodi cantus. |
|
|
|
6 Omnis cantus secundi toni potest ascendere a finali
corda que dicitur D-sol-re usque ad sextam cordam que dicitur Gamaut. 7 Omnes
<19v> alii cantus principalium simili modo ascendunt et descendunt a
suis finalibus cordas sicut et secundus tonus et cantus toni primi. 8 Cantus
uero tonorum collateralium simili modo ascendunt et descendunt a suis
finalibus cordis sicut et secundus tonus. |
|
|
|
9 Quatuor sunt littere finales et III affinales.
Finales sunt D-sol-re, E-la-mi, F-fa-ut, G-sol-re-ut.
Affinales sunt scilicet A-la-mi-re, C-sol-fa-ut, D-la-sol-re. |
|
|
|
10 Omnis cantus primi et secundi toni in D-sol-re finitur.
11 Secundus vero tonus quandoque in .A. finitur, tertius et
quartus in .E., quartus vero tonus quandoque in .A. finitur. 12 Omnis
cantus quinti toni et sexti in .F. finitur sed aliquando sextus in .C.
finitur. 13 Omnis cantus septimi et octavi toni in .G.
finitur. |
|
|
|
14 Omnis antiphona que finitur in re, cuius
seculorum incipit in la primi toni est. 15 Omnis antiphona
que finitur in re, cuius seculorum incipit in fa secundi toni
est. 16 Omnis antiphona que finitur in mi, cuius
seculorum incipit in mi quarti toni est. 17 Omnis
antiphona que finitur in ut, cuius seculorum inipit in sol per
b mole, quinti toni est. 18 Omnis antiphona que finitur in fa,
cuius seculorum incipit in la, sexti toni est. 19 Omnis
autem que finitur in ut, cuius seculorum incipit in sol septimi
toni est. 20 Omnis autem que finitur in ut, cuius
seculorum incipit in fa octavi toni est, sicut continetur in versibus
quibus continetur : |
|
|
|
21 Primus cum sexto fa sol la semper habeto |
|
|
|
25 Septimus et primus cum sexto sic mediantur |
|
|
|
29 Finit in .D. vel in .a. primus tonus atque secundus |
|
|
|
34 Octo secundo seculorum primus generalia servat. |
|
|