MÜNCHEN, Universitätsbibliothek (D-Mu)
8° Cod. ms. 375 (Cim 13), f. 71v-76r
Transcription : Christian Meyer
mai 2002

 

 

<71v> Quid est musica ? Musica nichil est aliud quam congrua uocum modulatio et ueraciter canendi sciencia et facilis uia ad perfectionem canendi. Quare congrua dicis ? Ut ydiotarum compesceremus errorem qui quelibet sonum esse musicum autumant. Nam indiscretum sonum sicut est risus uel gemitus hominum et latratus canum aut rugitus leonum, musica nequaquam recipit. Indiscretus ergo sonus est in quo nulla consonantia discerni potest. Quare dicitur consonancie ? Consonanciae dicuntur uel quia in cantu saepius consonant, i. simul sonant, uel certe quod sonant, i. quibusdam proportionibus nate inuicem se continent. Unde sex consonancie dicuntur praeter diapason ? 10 Nonnulli etiam diapason consonanciam uocant uel propter proporcionem que dicitur dupla uel etiam quia prima et octaua consonam reddunt modulationem, uel etiam quia ex consonanciis constat. 12 Duo autem qui restant scilicet tonus cum diapente et semitonium cum diapente, quia etiam raro in cantu consonant, id est simul sonant, uel etiam quia nullam recipiunt monocordi diuisionem, non consonantiae sed interualla uocantur. 13 Unde dicitur musica ? Musica ut quidam uolunt a musa dicitur quod instrumentum est quoddam omnium uim atque modum in se continet. 14 Humano siquidem inflatur spiritu ut tibia, manu temperatur ut fiiala, folle concitatur ut organa. 15 Unde et a greco, quod est mesa, i. media, musa dicitur. 16 Dicunt etiam quidam musicam a musis nomen accepisse pro eo quod ipse apud antiquos in hac arte perfecte crederentur et ab eis modulandi peritia quereretur. 17 Alii musicam quasi modusicam id est a modulatione dictam. Alii musicam quasi moysicam ab aqua, quam moys, appellatam oppinantur. Alii musicam quasi mundicam a mundi id est celi cantu dictam putant.

 

2 IOH. COTT. mus. IV,9; 4 Ibid. IV,9; 5 Ibid. IV,5+8; 6 Ibid. IV,5 ; 8 Ibid. VIII,2-3; 10 Ibid. IX,12; 12 Ibid. VIII,2+15 (cf. GUIDO micr. VI,18); 13 Ibid. III,1-3; 14 Ibid. III,4; 15 Ibid. III,5; 16 Ibid. III,7; 17 Ibid. III,9-10

18 Unde quidam dicit : Obloquitur numerus. VII discimina uocum. 19 Sciendum quoque, quod octo sunt toni uel modi, ad imitationem videlicet octo partium orationis. 20 Congruum quippe videtur, ut sicut octo partibus continetur omne quod dicitur, sic moderetur modis octo omne quod canitur. 21 Sed cum nunc octo sunt, quondam dumtaxat quattuor erant, ad similitudinem fortasse <72r> quattuor temporum. Sicut enim saecula uariantur quattuor temporibus, sic quattuor modis distinguitur omnis cantus.

 

18 IOH. COTT. mus. IX,3; 19-21 Ibid. X,1-4

22 Modi a moderando siue a modulando uocati sunt, quia videlicet per eos cantus moderatur, i. regitur, uel modulatur, i. componitur. 23 Sane quod nunc octo sunt modi, cum quondam non essent nisi quattuor, de hac re sic est senciendum. 24 Qui primitus de musica scripserunt, natura uocum diligenter considerata, prout tunc uires ingenium prebuit, omne modulandi uarietatem in quatuor distinxerunt modos, unde et quatuor tantum finales habentur. 25 D. E. F. G. .D. quidem finalis est primi et secundi, .E. tercii et quarti, F. quinti et sexti. G. VII et VIII.

 

22 IOH. COTT. mus. X,7; 23-24 Ibid. X,30-31 

26 Moderni autem priorum inuenta subtilius examinantes, considerabant armoniam modorum confusam esse ac dissonam. 27 Videbant namque cantum eiusdem modi nunc in gravibus principium habere et circa ipsas uagari, nunc in acutis inchoari et ibidem maxime commorari. 28 Hanc igitur dissonanciam uolentes auertere, unumquemque modum in duos partiti sunt, ut uidelicet ille canendi modus qui in acutis uersaretur, autentus id est auctoralis siue principalis uocaretur; qui uero magis in grauibus moram faceret, plagis uel plagalis uel collateralis seu subiugalis diceretur. 29 Distinguntur autem sic: autentus protus apud Latinos cantores primus tonus uocatur; plagis proti secundus, autentus deuterus tertius, plagis deuteri quartus, autentus tritus i. quintus, plagis triti sextus, autentus tetrardus i. septimus, plagis tetrardi i. octauus. 30 Interpretatur autem protus primus, deuterus secundus, tritus tertius, tetrardus quartus. Autentus uero auctoralis grece sonat. 31 Autoritatem namque ipsi authentian uocant. Plagis autem quasi parcialis uel collateralis exponi potest. Dicimus enim in illa plaga, i. in illo latere siue in illa parte. 

 

26-31 IOH. COTT. mus. X,32-36

29  tetrardus] tretrardus ms.
31 authentian] authenthn ms.

32 His ita digestis, iam nunc tempus est ut de regulari siue licenti omnium modorum cursu regulas demus.

 

32 IOH. COTT. mus. XI,31

33 Cum igitur de cursu modorum dicturi sumus, quid cursum eorum uocemus, primitus discuciendum est. 34 Cursum modorum siue tonorum dicimus legem, qua sub certa regula coherent, scilicet quantum quisque ascendere uel descendere debeat.

 

33-34 IOH. COTT. mus. XII,1-2

35 Omnes itaque autenti a finali suo ad octauam, quod est dyapason, regulariter ascendunt, licenter ad nonam uel decimam. 36 Licentiam autem a regula idcirco secreuimus, ut sciatur, quia ille uoces perraro contingende sunt, que per licenciam conceduntur. 38 Quod enim quis per regulam habet, quasi ex debito habet, ideoque liberius eo frui potest. 39 Quae autem per licentiam possidentur, ea tamquam per gratiam possessa humilius atque prudencius sunt tractanda. 40 Descendunt autem a finali ad proximam ubi nonnullam eis licenciam a quibus peritis musicis concessam reperi. Excipitur autentus tritus, qui simpliciter quintus nominatur. 41 Huic raro infra finalem descensio attributa est, non ali<72v>am ob causam nisi quod semitonii imperfectio competentem fieri descensum non permittit. Plagales autem omnes a finali usque ad quintam, quod est diapente, <ascendunt> et licenter sextam assumunt. 42 Nec est mirandum, quod plagales <minorem ascendendi licentiam habent quam autenti, quia plagales> semper in inferioribus morari debent et perraro a finali ad quintam ascendere. 43 Nam et Odo huius artis experitissimus, et a Wuidone in fine tractatus sui comprobatus, cantum qui a finali ascendens quintam ter uel quater repercutit autento deputat. 44 Unde et haec antiphona: Ecce tu pulchra es quamquam in cursum secundi toni decidat, tamen quia superius quintam a finali sepius reuerberat, primo tono deputatur. 45 Item Responsorium Deus omnium exauditor est quia in superioribus frequentius uersatur, quamuis in unctione ad A capitale descendat, primo tamen tono asscribitur: quod ideo fit ut honor principibus conseruetur. 46 Dominus namque siue magister non tantum in propria potestatem habet, sed etiam in ea quae sunt subditi eius. 47 Subdito autem sufficere debet si a magistro sibi concessus humiliter ut liceat, nedum ad ea que sunt prelati sui temerarie se proripiat.

 

35-47 IOH. COTT. mus. XII,8-22

35 prudentius] pruducius ms
43 Odo] ordo ms.

48 De intensione autem et remissione modorum sic est animaduertendum: Autentis omnibus licet suum principium a finali ad quintam intendere, et ad eam que sub finali proxima est remittere. 49 Solus autem autentus deuterus, id est tertius, istam legem transgreditur: ad sextam namque plerumque principium suum intendit, ut in hac antiphona Tertia dies est. 50 Subiugalibus uero licet principia sua, ad quartas intendere et ad quintas interdum remittere.

 

48-50 IOH. COTT. mus. XII,33-38

49 deuterus] duterus ms.

51 Obseruandum etiam de diapente ut in melodia subiugalium a finali nunquam ad superiores saliat, diatesseron uero supra et infra libere fiat. 52 Quarti tamen cantus per diapente competencius quam per diatessaron cadit et resurgit. 53 Nec mirum cum et magistri huius armonia sepius et melius ad sextam quam ad quintam intendatur et remittatur.

 

51-53 IOH. COTT. mus. XIX,9-11

54 Monocordum quare dicitur ? Monos siquidem unus uel solus grece dicitur, unde monacus dictus est quod solus ac singularis esse debeat. Itaque sicut decacordum a decem cordis et octocordum ab octo, sic monocordum ab una corda est appellatum. 55 Ad hoc autem instrumentum istud perutile est, ut cantus, de quo dubitatur uerusne sit an falsus, in eo probetur. Pueris quoque siue adolescentibus ad musicam aspirantibus adibeatur ut ad id, quod discere uolunt, ipso sono duce facilius contingant.

 

54-55 IOH. COTT. mus. VII,3-6

56 Quomodo ?

 

56-70 Ps.-ODO dial. (GS1, p. 255a.30-256a.25)

57 Litteras monocordi, sicut per eas cantilena decurrens, ante occulos pone: ut si nondum uim ipsarum litterarum plene cognoscens, secundum easdem litteras percuciens cordam ab ignorante magistro mirifice audias, et discas.

 

 

58 D. Vere inquam mirabilem magistrum mihi dedisti, qui a me factus me doceat, meque docens <73r> nihil sapiat. Immo propter sapientiam et obedientiam sui eum maxime amplector; cantabit enim mihi dum uoluero, et nunquam de mei sensus tarditate commotus uerberibus uel iniuriis cruciabit.

 

 

59 M. Bonus magister est, sed diligentem auditorem requirit.

 

 

60 D. In quibus est maxime diligentia obseruanda ?

 

 

61 M. In coniunctionibus uocum, que consonantias faciunt diuersas, ut sicut diuerse ac differentes, ita dissimiliter unamquamque earum preualeas pronuntiare.

 

 

62 D. Quod sunt differentie precor edissere et ostende communibus exemplis.

 

 

63 M. Sex sunt tam in depositione quam in eleuatione. Prima coniunctio est uocum, cum ille due uoces iunguntur inter quas unum est semitonium, ut a quinta E in sextam F, que consonancia omnibus contractior est, ut prima eleuacione huius antiphone: Exultate (c F G F suprascr.) in depositione uero per reciprocationem ita: Te Deum. 64 Secunda uero est, cum inter duas uoces est tonus, ut a tertia C in quartam D in eleuatione ita: Clamant (C D D suprascr.). In depositione uero sic: Angelus (D CE F suprascr.). 65 Tertia uero inter duas uoces tonus et semitonium differenciam faciunt, ut inter quartam D et sextam F hoc modo in eleuacione: Iohannes (D D F suprascr.) autem [D] in depositione ita: In (E suprascr.) lege (F D suprascr.). 66 Quarta uero est, cum inter uocem et uocem duo sunt toni, ut a sexta F in octauam a, in eleuatione ita: Adhuc (F a c c suprascr.) multa in depositione hoc modo: Ecce (a F suprascr.) Maria (a c cc suprascr.). 67 Quinta fit per diatessaron, ut a prima A. in quarta<m> D. hoc modo in eleuatione: omnes (A D D supracr.) patriarche, depositio uero huiusmodi est: Secundum (D A C C suprascr.). 68 Sexta autem per diapente, ut a quarta D. in octauam a ut est: Primum (Da ba suprascr.] que. In depositione, ut a VII G in terciam C hoc modo: Canite (G C D suprascr.) tuba (D a suprascr). 69 Alie regulares coniunctiones uocum nusquam repperiuntur.

 

 

70 In maximum saepe errorem uulgares cantores labuntur, quia uim toni et semitoni, aliarumque consonantiarum minime perpendunt. Id enim unusquisque eorum eligit, quod primum auribus placuerit, uel quod facilius ad discendum pronuntiandumue prouenerit: fitque magnus error in multis cantibus, cuius modi sint.

 

 

71 Forma autenti proti est primi magistri scilicet primi toni. Primus tonus finitur in uoce quarta D proceditque in undecimam, in qua est eadem littera d. per tonos ac semitonia ita: post finem primus tonus occurrit, deinde semitonium, et duo toni ac iterum semitonium, et duo toni. 72 Deponitur uero a fine ad uocem tertiam .C. tono uno, hoc modo:

 

71-135 Ibid. (GS1, p. 259b.11-263b.23)

C D E <73v> F G A [bq] c d.

 

 

73 Qui autem decacordum uolunt facere, adiiciunt uocem, secundam B. Sed non est in usu, ut ad eam deponatur primus tonus. 74 Incipit autem cantus eiusdem modi in C ut: O quantus luctus. Sepius in D quando principium concordat cum fine, Ecce nomen Domini, in E quoque Gaudete, in F Canite tuba, in G quoque, in a etiam, ut Veniet Dominus.

 

 

75 Secundus autem tonus similiter desinit in eandem uocem D. et ascendit cum eo usque ad IX primam b ad decimam uero uel XI d non peruenit. 76 Deponitur autem a fine tono et semitonio et tono usque ad primam A. Aliquando autem, sed raro, et alio tono usque ad G , et fiunt corde X hoc modo :

 

 

77 Formula plagalis proti i. subiugalis primi magistri, scilicet secundi toni
G A B C D E F G a b.

 

 

78 Habet itaque secundus G et primam A et secundam B quas non habet primus: et primus habet X c et XI d. quas non habet secundus. 79 Sunt autem horum cantus, qui ad G et primam A et II B non deponuntur, et ad X c uel XI non eleuentur, de quibus dubium est, an primi, an secundi toni sint quorum ista discretio est. 80 Ad VIII et IX primam b si non ascendunt, certissime de tono secundo sunt. 81 Erunt itaque VIII a et IX b utriusque communes, ad quas dum cantus ascendit, si diu in eis permaneat, siue tertio uel quarto eas repercutiat, aut in octaua incipiat, modi erit primi. 82 Si autem in inferioribus incipiat, et secundum quantitatem antiphone rarissime ad illas ascendat, secundi erit modi. Alioquin iuxta formularum uarietates vel differentias discernetur. 83 Principia autem secundi toni sunt in G ut Educ de carcere, in A De ore leonis, in C Nonne cor nostrum, in D Ecce in nubibus celi, in E Ecce Maria, in F Quem uidistis, in G uel in b rarissima exempla repperies.

 

78 XI] I X ms
79 XI] I X ms. | an primi] in primi ms.

84 D. De primi et secundi discretione sufficit. Ad reliqua properandum est.

 

 

85 M. Tertius modus in quinta uoce finitur, id est in E. littera. Proceditque uno diapason usque ad eandem e acutam per tonos et semitonia ita: primo semitonium, deinde tres tonos ac semitonium et duos tonos. 86 Deponitur uero a fine ad quartam D tono, hoc modo :

 

85 in quintam uocem ... litteram ante corr. | semitonium] se semitonium ms.

87 Formula autem deuteri i. secundi magistri scilicet tercii toni
D E F G a b c d e.

 

 

88 Sane secundam nonam [bq] ideo adamauit tercius, quia ad eius finem diapente est: maxime autem ideo, quia ad acutissimam eius, id est e diatessaron reddit. 89 Quia autem prope finem tres habet tonos, in depositione uel ascensione pocius uadit in saliendo quam gradiendo. 90 Usitata autem eius principia sunt hec: in E ut Quando natus es, in F ut Nunc scio, uel in G ut Multa quidem <74r> in c ut Tertia dies est.

 

89 saliendo] siliendo ms.

91 Quartus autem modus quia planus est, non prope fecit finem tres tonos, ideoque IX primam b assumsit, ascenditque ad X c habens post finem semitonium et duos tonos, deinde semitonium et tonum. 92 Deponitur uero a fine duobus tonis ad tertiam C plerumque autem ad secundam B et primam A acuto semitonio et tono: quia ad suum finem II B diatessaron, et prima A diapente consonanciam reddit, fiuntque uoces decem per tonos ac semitonia incedentes hoc modo:

 

 

93 Formula plagalis deuteri scilicet quarti toni
A B C D E F G a [bq] c.

 

 

94 Principia eiusdem inueniuntur in C ut homo erat, in D ut secus decursus, in E Gaude Maria, in F Iuda et ierusalem, in G o mors, in a In mandatis. 95 Discernitur autem quartus a tertio, quia quartus habet primam A. et secundam B. et tertiam C. quas non habet tercius, et tertius habet XI d et XII e quas non habet quartus. 96 Quod si aliqua antiphona neque has tertii, neque illas habet quarti, sed in X c incipiat uel II IX [bq] amplius diligat, tertii erit modi. 97 Alias in quarto ponetur, si eius formule differentias imitetur. 98 Volunt autem quidam quarto modo ad similitudinem tertii secundam IX [bq] tribuere, eoquod sit diapente ad finem eius nulla consonantia sit. 99 Sed nos magis communem usum secuti sumus. Inuenimus praeterea in difficilioribus cantibus iungi tertio modo et III C uocem ut sit decacordum; quod tamen cum rarissime fiat, abusiuum esse non dubito. 100 Neque enim a tertia C in duodecimam e. ter diatessaron secundum praedictam decacordi regulam inuenitur.

 

 

101 D. Cum multi sint grammatici, et uix, aut nunquam ueraces inueniant libri, maxime dum sepe in eorum emendatione laboretur; musici autem perpauci et per multa iam tempora antiphonaria emendata non sint: non igitur mirum est si in multis locis falsitas inueniatur. 102 Tantum precor, regulam et communem usum exsequere quae enim rarissime fiunt, nullius artis solet regula approbare.

 

102 exsequere] exsequare ms.

103 M. Quintus modus in VI F terminatur, et acutissima eius decima tertia F eadem littera figuratur, cumque sexta F ad primam IX b diatesseron et prima IX b ad tertiam X f diapente reddat, in quinto uel sexto prima nona b. ualebit. 104 Habebit ergo per ordinem duos tonos et semitonium, ac deinde tonos tres et ultimum semitonium octo uocibus, ita:

 

 

105 Formula autenti triti id est tercii magister scilicet V toni
F g a b c d e f.

 

 

106 Usitata eius principia sunt haec: in F ut Haurietis aquas, in G Non uos relinquam, in a Quinque prudentes, in c Ecce Dominus ueniet. 107 Nam <74v> quia tonum ante finem non habuit, nec in principio nec incessu post se respexit.

 

106 quinque] quinta ms.

108 Sextus autem graditur usque ad XI d. Sed deponitur a communi fine semitonio et duobus tonis ad terciam C hoc modo:

 

 

109 Formula plagalis, i. subiugalis tercii magister scilicet sexti toni
C d e f g a b c d.

 

 

110 Et sicut quintus habet duodecimam e et tertiam decimam f quas non habet sextus, ita sextus habet tertiam C, quartam D, et quintam E, quas non habet quintus, nisi quod aliquando quintus miscetur sexto, declinans in quartam D, fitque decacordum. 111 Sed hoc inueniri raro, maxime in antiphonis contingit. Quorum est ista discrecio, cum nec deposicio sexti E, nec tota eleuatio quinti ad F, si in X c incipiat, uel in undecimam d ascendat et eam iuxta quantitatem sepe repercuciat, quintus erit modus. 112 Si autem non ascendat, nisi ad IX b dicetur sextus. Siue per principia discernetur. Vix enim sextus nisi in suo fine incipit, ut Verbum caro, aut in uoce quarta D ut Si ego uerus Christi.

 

 

113 D. Utilia, immo et necessaria probantur ad praesentis erroris exprobrationem de modis que dicta sunt. Unde sicut ceperas de septimo et octauo tono cupientem me audire non differas.

 

 

114 M. Septimus modus in uoce VII G terminatur, cuius acutissima est quarta decima g quae cum fine eodem caractere denotatur. 115 Hic assumit nonam secundam [bq], ut habeat duos tonos post finem, post quos semitonium et duos tonos hac iterum semitonium et unum tonum. Deponitur uero a fine tono uno, hoc modo:

 

115 unum] .i. ms.

116 Forma autenti tetrardi i. quarti magistri, scilicet septimi toni
F G a b c d e f g.

 

 

117 Quodsi decacordum placeat facere uno semitonio adhuc de fine depone ad V E. non tamen hoc frequenter inuenies. 118 Notandum est autem, quodsi ei nona prima b concedatur, nichil restat, nisi ut duodecima e ad eam diatessaron fiat, et ad semitonium contrahatur, eritque per omnia primus, quia habebit tonum et semitonium, ac deinde duos et semitonium et duos iterum tonos, et deponitur a fine tono uno, sicut in primo dictum est, et non erit septimus, sed primus. 119 Non enim, ut stultissimi cantores putant, grauitate uel acumine unus modus ab alio discrepabit. 120 Nichil enim impedit quemcunque modum uolueris, si acute uel grauiter decantaueris, sed tonorum ac semitoniorum quibus et alie consonancie fiunt, diuersa positio diuersos ab inuicem ac diff<75r>erentes modos constiti. 121 Iterumque si una tantum uoce deprauata finiatur in octaua a, rursus fit per omnia primus. Habebit enim a fine tonum et semitonium, et duos tonos, et reliqua quae sunt primi. 122 Principia eius sunt haec: in F uix exempla reperies, in G ut Assumta est Maria, in a raro inuenies Domus mea, in [bq] ut Dixit Dominus, in c Benedicta filia, in d Sit nomen Domini.

 

118 nona prima
119 stultissimi] cultissimi ms.

123 Octauus autem modus procedit cum septimo usque ad XII e. Deponitur autem ad tertiam C tono et semitonio et duobus tonis, et fit decacordum hoc modo:

 

 

124 Formula plagalis tetrardi i. subiugalis quarti magistri, scilicet VIII toni
c d e f g a b c d e.

 

 

125 Supra diximus huius decacordum ter diatesseron non habere, ideoque non recipit facile utraque, id est acutissimam e, et grauissimam C eius simul in uno eodemque cantu, ut quibusdam placet. 126 Perspicuum autem est, quod VIII tonus in depositione a fine per omnia est secundus. 127 Quod si ei in eleuatione prima IX b daretur, ut haberet tonum et semitonium, et duos tonos a fine, etiam in eleuatione permaneret secundus. 128 Sed deridenda inertium cantorum scurilitas est quia de modorum diuersitate nil sentit sed id solum sequitur, quod aliquo modo aures delinire uidetur, sicut qui castrimarie deseruiunt, per falsam enim dulcedinem ueram sobrietatis regulam fallunt. 129 Inuenitur praeterea, cum octauus ad D quartam descendens, tertiam X f que iure septimi est, appetat, ac si regulare decacordum tanta praesumptione licet raro restituat. 130 Principia eius sunt haec: in C, ut Dum uenerit et Ecce ancilla, in D ut Virgines Domini, in F Godie Maria, in a Completi sunt. 131 Differt uero octauus a VII, quod octauus habet terciam C, quartam D, quintam E, quod non habet septimus. Et septimus habet decimam tertiam f et decimam quartam g quas non habet octauus.

 

 

132 Sane in his cantibus, qui inter octaui deposicionem et septimi eleuacionem medii sunt, ut in reliquis quoque modis dictum est, secundum formularum uarietates in quo tono maneant discernentur. 133 Per ipsas enim uarietates uniuscuiusque modi principia liquide peruidebis.

 

 

134 D. Dum uix paucos cantus his regulis contraire inuenio; eorum paucitatem, et ut ita dicam furtiuam singularitatem a praesumptoribus uiciatisque cantoribus factam esse non dubito.

 

134 regulis] regularis ms.

135 <M.> Regula est enim uniuscuiusque artis commune mandatum, quae utique singularia sunt, secundum artificialem regulam non consistunt.

 

135 regulam] regularem ms.

136 Sicut autem octo sunt toni, ita et octo eorundem <75v> sunt tenores. Tenor autem a teneo, sicut nitor a niteo et a splendeo splendor dicitur. 137 Et tenores quidem in musica uocamus, ubi prima sillaba saeculorum amen cuiuslibet toni incipitur. 138 Quasi enim claues modulationis tenent, et ad cantum cognoscendum nobis aditum dant. Nam si scieris finem non poteris cognoscere nisi incipi vel quantum eleuari uel deponi debeat cantus. 139 Sed finis cognitio est cantus sed et moram ultime uocis Guido tenorem uocat. 140 Notandum est autem, quod sicut fines octo tonorum in quattuor notis, que ob id etiam finales dicuntur dispositi sunt, sic octo tenoribus, uidelicet tonorum aptitudinibus note quattuor attribute sunt, sed diuerso modo. 141 Semper enim duorum troporum finis ad unam respicit, itemque duorum ad unam, et sic per caetera. In tenoribus uero non ita est. 142 Nam nunc quidem unus in una, nunc uero tres in una considerantur. Est autem in F tenor secundi toni, in a acuta primi, quarti, sexti. In c tertii, quinti, octaui, in d septimi. 143 Nec incongrue tenor secundi et septimi singularia sibi loca uendicauerunt, quoniam iste secundus in qua<rtam> maxime descendit, et septimus prae caeteris omnibus ascendit. 144 Sunt autem proprie, ut supradiximus, tonorum quattuor finales iste: D, E, F, G. D quidem finalis est primi et secundi. E tertii et quarti, F quinti et sexti, G septimi et octaui. 145 Ideo autem proprie dicimus, quia et alias finales interdum cantus sibi usurpant. 146 Quod quomodo et cur eueniat, in sequenti annuente Deo sufficienter demonstrabimus. 147 Sciendum autem quod tota uis cantus ad finales respicit. 148 Nam ubicumque cantus incipiatur et quomodocumque uarietur, semper ei modo adiudicandus est, in cuius finali cessauerit. 149 Unde et istud R<esponsorium> Preparate corda uestra, licet cursum proti habere uideatur, tamen quia in .E. finali exit legitime deutero attribuitur. 150 Item istud R<esponsorium> Factum est silentium, quamuis inceptionem habeat similem responsoriorum septimi toni, ut sunt R<esponsorium> Mis<76r>sus est Gabriel, R<esponsorium> Lapides torrentis, R<esponsorium> Ductus est Iesus, tamen finis istud primo addicat. 151 Nec incongrue hoc musicorum prouidentie uisum est, uti modorum considerationem fini attribuerent, cum in grandis rebus sola finis consideratio sapientes ab incautis secernat, teste Boetio, qui ait: rerum exitus prudentia metitur. 152 Sicut ergo rerum actio ad finem respicit, sic cantuum modulatio non inconuenienter ad finem tendit. Unde hodieque uulgare prouerbium est: Omnis laus in fine canitur. 153 Sed cum iam de tenoribus modorum atque finalibus aliquid dictum est, nihil obest, si etiam de gloria cuiuslibet toni ubi sit incipiendum lectorem certificemus. 154 Secundi ergo toni gloria in C graui incipit. 155 Quarti in E finali, primi, quinti, sexti in F, tertii, octaui in G, septimi in d acuta. 156 Nunc de singulis id est de tenoribus finalibus et gloria tonorum subdamus exempla.

 

136-156 IOH. COTT. mus. XI,1-24