|
ERFURT, Wissenschaftliche Allgemeinbibliothek (D-EF) transcrit par Christian Meyer août 2001 |
|
|
Maria beat //// |
|
|
Tercius mod<us> ex duabus brevibus et lon<ga> et duabus brevibus et lon<ga> et sic in infinitum. Ut <hic> |
|
|
Paradysi porta |
|
|
Quartus modus constat ex longa et brevi et longa ut hic patet. |
|
|
O maria maris stella plena gracie |
|
|
Quintus modus constat ex puris brevibus et sic in infinitum ut hic. |
|
|
Te de//// <lu>men luminum |
|
|
Sextus modus constat ex brevibus et semibrevibus ut hic patet evidenter. |
|
|
Virginale decus est presidium cleri |
|
|
Dictum est de modis. Nunc vero dicendum est de pausis. |
|
|
Nota quod pausarum quedam est loco suspirii, quedam est semibrevis temporis, quedam est unius temporis, quedam est temporum duorum, quedam est trium, quedam quatuor, quedam est sex temporum, quia sicut se habent note in musica mensurata ita et pause ut hic patet de omnibus. |
|
|
<ex.> |
|
|
Nota quod simplex discantus est quando octava ordinatur uel dyapente sive dyatesseron super vocem valentem duplex (?) quando octava vel dyapente vel dyatesseron ordinatur super octavam. Nota si modus in muteto est ex prima longa, secunda brevi, tertia longa, tunc in tenore prime due duplicantur, ultima vero manet in suo vigore. Si vero mutetus constat ex prima longa et duabus brevibus et quarta longa, tunc media in tenura tantum extitit duplicanda. |
|