|
München, Bayerische Staatsbibliothek (D-Mbs) Transcription: Christian Meyer (décembre 2003) |
|
|
|
|
|
<124v>1 Nota mutatio est divisio unius vocis in alteram in eodem signo, unde sequitur quod ubicumque fit mutatio oportet quod ad minus ibi sint due voces unite, quia dicit Boecius quod ex una sola voce mutatio fieri nequit, etc. Nota versus manus. |
|
|
2 Gamaut, a-re, b-mi, pollex retinebit,3 Index, radicem, mediusque d-sol-re. 4 Sic e-la-mi auriculari, sic ffaut auricularis. 5 In cuius medio g-sol-re-ut esse memento 6 Inde suo more collum tegit hinc a-la-mi-re. 7 Et caput ornari solet eius per b-fa-[bq]-mi. 8 In summo nodo incipit c-sol-fa-ut apto. 9 Et d-la-sol-re caput medii (?) est quoque longi. 10 Index inde vadat ee-la-mi pro vertice portat. 11 F-fa-ut huic digito reddit atque gg-sol-re-ut apte. 12 Hinc a-la-mi-re gerit medius medicus bb-fa-be-mi. 13 Et cc-sol-fa tenet medio dd-la-sol quoque complet. |
3 index] indix ms4 auriculari] annucleari ? ms 5 in-medio] intus ? gremio ? ms. 10 portat] pertat ms |
|
|
|
|
[14 Claves de spacio cuilibet mansere latendo.] |
|
|
16 Unisonus sit ubi due voces vel plures in una linea vel in uno spacio continentur et dicitur ab uno <et> sonus, quasi unum sonum habens. |
|
|
17 Semitonium est saltus de fa in mi et econverso, et dicitur a semis quod est dimidium et tonus, non quod dimidius sonus, sed quia minus quam totus. |
|
|
18 Tonus est saltus qui fit de voce in vocem sibi proximam sicut de ut in re, de re in mi, de mi in fa, de fa in sol, et econverso et dicitur a tono -as, -are, quasi perfectum tonum habens. |
|
|
19 Semiditonus est saltus qui fit <ad tertiam> ex <tono et> altero medio tono ut de re in fa, de mi in sol, et econverso, et constat tantum ex tribus vocibus et <dicitur> a semis quod est dimidium, et dya quod est de, et tonus quasi <tonus> alterum dimidium tonum habens. |
|
|
20 Dytonus est saltus qui fit ad terciam, ex duobus tonis, scilicet de la in fa, de mi in ut, et econverso. Et dicitur a dya quod est duo, et tonus, quasi duos tonus habens. |
|
|
21 Dyatesseron est saltus ad quatuor, constans ex quatuor vocibus, scilicet ex duobus perfectis tonis et ex uno simplici semitonio, et fit de la in mi et de sol in re, et de fa in ut, et econverso, et dicitur a dya quod est de, et tetra quod est quatuor, et seron quod est vox, quasi ex quatuor vocibus constans. |
|
|
22 Dyapente est saltus ad quintam ex quinque vocibus constans et ex tribus semitonis et ex uno simplici semitonio. Et fit de mi simplici bdurali in mi naturalem, et de la in re, et de sol in ut et econverso. Et dicitur a dya quod est de, et pentha quod est quinque, quasi ex quinque vocibus constans. |
22 de la in re] de fa in re ms |
|
23 Semitonium cum dyapente est saltus ad sextam ex sex vocibus constans scilicet tribus tonis perfectis et duobus semitoniis et <fit> de fa naturali in mi bmollem, et de fa bdurali in mi naturalem et oportet quod inter illas duas voces fa et mi tres perfecti toni collocentur. |
23 ad sextam] ex ad sex ms |
|
24 Tonus cum dyapente est saltus constans ex sex vocibus et quatuor tonis perfectis et uno simplici semitonio, ita quod illud semitonium sit locatum in medio quatuor perfectorum tonorum et fit de la in ut et econverso. |
24 uno] uni ms |
|
25 Semi<di>tonus cum dyapente est saltus constans ex septem vocibus et quatuor perfectis tonis et duobus semitoniis et de sol bdurali in mi naturalem, et de fa naturali in re b mollem, et de fa b durali in re naturalem et econverso. |
25 ex] est ms |
|
26 Dytonus cum dyapente est saltus constans ex septem vocibus et ex quinque perfectis tonis et ex uno simplici semitonio et fit de la bdurali in fa naturale, et de mi durali in ut naturalem, et de fa bmolli in mi bduralem et econverso. |
26 et de mi durali] et de mi naturali mset de fa bmolli] et de fa naturali ms in mi bduralem] in fa b mollem ms |
|
27 Dyapason est saltus constans ex 4 vocibus, scilicet ex quinque perfectis tonis et ex duobus semitoniis et fit inter equa consonantia sonorum, scilicet de .c. acuto in .c. gravem et econverso, et sic de singulis clavibus. Et dicitur a dya quod est de, et pan quod est totum, et sonus, quasi omnes sonos sive modos sub se continens. |
|
|
28 Exemplum habetur prescriptum, videlicet "Ter terni sunt" etc. |
|
|
|
|
|
29 Musica est motus vocum racionabilium in arsim vel thesim in elevationem vel depressionem, vel aliter: Musica est scientia veraciter canendi [per scientiam] et facilis via cantandi per scientiam. Et dicitur a moys grece, quod est aqua latine, et ycos scientia, quia inventa est iuxta aqua<s>. |
29-54 cf. ANON. Michaelb. I |
|
30 Nota quod septem sunt littere in quibus tota musica comprehenditur, scilicet a, b, c, d, e, f, g, que quidem littere totam musicam transcurrunt. Et litterarum quedam sunt graves, que acute, que subacute seu duplicate. 31 Numeramus igitur ab a-re <dicendo> a, b, c, d, e, f, g. Hee dicuntur graves, quia graviori sono procedunt. Incipiendo ab a-la-mi-re, numerando usque ad finem dicuntur <...> superacute seu duplicate eo quod sonus per ea duplicatur in proferendo. |
|
|
32 Eliguntur autem quatuor ex istis in quibus omnis cantus sive modulacio in gravibus finitur, scilicet .D., .E., .F., G. Istarum quelibet duobus tonis attribuitur. Nam .D. attribuitur primo et secundo, .C. tertio et quarto, .F. quinto et sexto, .G. septimo et octavo. |
|
|
33 Versus.Primus et alter .D. tenet, .E. tercius quoque quartus .F. quintus sextus, .G. septimus et octavus. |
|
|
<125r> 34 Dividuntur ergo isti toni. Tonorum alius autentus alius plagabilis. Autentorum quatuor sunt primus, tertius, quintus et septimus. Similiter tonorum plagalium quatuor sunt, scilicet secundus, quartus, sextus et octavus. |
|
|
35 Cognitio primi autenti quia natura eius habet ascensum a suo finali usque ad dyapason, datur tamen licentia usque ad f-fa-ut acutum et non ultra. Pro quo est sciendum quod versus responsoriorum maiorum incipiuntur in duobus locis, scilicet in .D. gravi et in .a. acuto, et finiuntur in .F. gravi. Item nota quod versus maiorum responsoriorum non secuntur regulam aliarum cantionum, que habent per se naturam. |
35 maiorum] aliorum ms |
|
36 Et cognitio secundi toni plagabilis naturaliter ascendit ad .a. acutum ad suum dyapente et licentia sibi datur attingere c acutum, et non ultra propter primum tonum, sed habet descensum ad .A. gravem et in necessitate ad .g. grecum. |
|
|
37 Item notitia tercii autenti est quod naturaliter in .E. gravi finitur sicud dictum est, et ascendit ad .g. acutum licenter tamen, [as]descendit ad .C. gravem vel in b quadrum grave. |
37 quod] quia msascendit] descendit ms licenter] licanter ms |
|
38 Quartus autem tonus plagalis ad b durum acutum quod mi (?) quadrum dicitur, et descendit ad b quadrum, in necessitate ad .A. gravem. Versus autem responsoriorum illius toni incipiuntur in .a. acuto et finiuntur in .D. gravi. Quintus autentus et sextus plagalis una terminacione finiuntur in .F. gravi ut est prenarratum. |
|
|
39 Quintus autem ascendit usque ad .f. acutum et de licentia attingit .aa. superacutum et descendit ad .D. gravem licentia, tamen pertingit ab .B. grave. |
|
|
40 Sextus vero plagalis <...> descendit usque ad .C. grave. |
|
|
41 Septimus et octavus uno loco finiuntur, scilicet in .G. gravi. Septimus autem autentus ascendit ad .g. acutum et descendit ad .D. gravem. Octavus vero plagalis ascendit ad .c. acutum et descendit ad .C. gravem. |
|
|
42 Item nota quod musicus omnes cantilenas et voces per litteras plenarie demonstrat. Et per ordinem ita ponit. G grecum est prima vox, .a. 2a, .b. 3a, .c. 4a, .d. 5a, e (b ms) 6a, f 7a, g 8a, a 9a, b rotundum 10a, b quadratum 11a, c 12a, d 13a, e 14a, f 15a, g 16a, a 18a, b 19a, c 20a, d 21a. 43 Postea videmus quod vocibus quelibet literra in musica concordantia invenitur. 44 Dico (?) .g. ter ponitur: primo .G. grecum, secundum .G. in gravibus, tertium .g. in acutis. 45 Similiter .A. grave .a. acutum, .a. duplicatum. 46 Similiter .c. ter ponitur in concordantia: .c. grave, .c. acutum, .c. duplicatum. 47 Ita .d. ter ponitur: .d. grave, .d. acutum, .d. duplicatum. 48 Nam erit .e. grave, .e. acutum. 49 Similiter .f. grave, .f. acutum. 50 Eodem modo .b. rotundum, .b. duplicatum, sic tantum duplicantur |
42 cantilenas] cantalenas ms |
|
51 Versus.Sunt quine terne sed sunt terne nisi bine .G. .a.. .b. .c. .d. triplicate, sed .e. .f. .g. sunt duplicate. |
|
|
52 Concordetur ergo tali modo: recipiatur G grecum, numerando ad <.D.> grave quod dicitur dyapente, numeratur igitur ultra ad .g. secundum habetur statim triplex concordantia. 53 Quot autem erunt eaedem littere tot erunt dyapason, ut ggg aaa bbb, et ubi due ibi bis dyapason, et sic de singulis etc. |
52 dyapente] dyapante ms |
|
54 Explicit. Hoc totum infunde da mihi pocum. |
|