|
Catania, Biblioteche Riunite Civica |
|
|
<39r> 1 Primo
sciendum est quod disiuncta est vehemens transitus ex una deduccione in alia
absque mutatione vel de una proprietate in alia. 2 Et dicitur
a disiungo -gis, quia disiungit proprietates et voces de uno loco in alio. 3 Et
de istis disiunctis habemus in cantibus tres modos, quia quidam sunt perfecti
et quidam inperfecti et alie sunt medie. 4 Perfecte sunt que
ascendunt vel descendunt per speciem dyapente vel dyapasson. 5 Ratio
est quia cadunt in speciebus vel consonantiis perfectis. 6 Imperfecte
sunt que ascendunt vel descendunt per speciem que vocatur tonus cum diapente.
7 Et iste apud antiquos vocantur exaden maius et exaden
minus, vel sexta maior vel sexta minor. 8 Medie sunt ille que
neque in speciebus perfectis neque imperfectis cadunt et iste vocantur eptade
minus et eptade maius, septima minor vel septima maior et similia.
<39v> Exemplum inferius videbitur |
|
|
9 Sequitur de
coniunctis secundum Gregorium. |
|
|
10 Notandum quod coniuncta fuit inventa duabus de causis. Primo causa necessitatis, secundo causa melodie. |
|
|
11 Causa necessitatis quando cantus exit extra positam manum per figuram que vocatur « corruf » et facit suum principium retro policem, et hoc quantum ad graviorem partem, vel quando cantus exit extra palmam positam per acutiorem partem cum figura que vocatur « crisis ». |
|
|
12 Notandum ad secundam partem <quod> fuit inventa causa melodie, et hoc propter rationem verborum vel formatione tonorum et ad minuandam duritiam. 13 Demonstratio est quia semper musica attendit ad consonanciam vel ad bemolliam cantus, et dicitur de coniungi, -gis, quia coniungit voces et mutat proprietates. |
|
|
14 Sequitur +videre+ |
|
|
15 Coniuncta nil aliud
est nisi facere de tono semitonum et de semitono tonum, ut patet in speciebus
que superius iamque dixi, et
vulgariter nil aliud est coniuncta nisi facere de mi fa et de fa mi.
16 Et est coniuncta quedam acquisita canendi actualis actributio
sub vel supra, <vel> intellectualis transpositio de loco proprio in
alienum locum. 17 Et secundum hoc prima coniuncta signatur in
.H.mi per signum b mollis et dicimus ibi fa. 18 Ratio est quod semper musica adtenditur ad
consonanciam vel ad b molliam cantus,
et habet suum principium retro police. 19 Et est notandum
quod ubicumque ponitur istud signum b mollis (aliter b rotundum) in linea vel
in spacio, debet deprimi sonus illius articuli per unum maius semitonum et
debet dici fa. |
|
|
20 Secunda coniuncta
signatur in C-fa-ut per signum #
quadrum et debemus dicere mi et
habet suum principium in A-re. 21 Et est sciendum
quod ubicumque ponitur istud signum # quadrum in linea et in spacio, debet
alienari sonus illius articuli per unum maius semitonium et debet dici mi. 22 Et hoc
intelligitur per totam palmam ubi invenirentur fa mi ad intellectum predictum et ista regula intelligitur
quantum ad generales coniunctas. |
|