|
Catania, Biblioteche Riunite Civica |
|
|
|
|
|
<38v>
1 Species cantus sunt hee que sequuntur. |
|
|
2 Unus sonus.
semitonus. Tonus. Semiditonus. Ditonus. Dyathesaron. Tritonus. Dyapente
minus. Dyapente maius. Semitonus cum dyapente. Semiditonus cum dyapente.
Ditonus cum dyapente et dyapasson. |
|
|
3 Unus sonus non est species cantus, tamen est principium, fons et origo omnium
aliarum consonanciarum quia sicut unitas in numeris non est numerus, ita unus
sonus non est species in cantu. 4 Et dicitur de unus, una,
unum quia reddet sive profert unum sonum, et est aggregacio duarum vocum
in linea vel in spacio, ut dicimus ut ut, vel re re et sic de
aliis. |
|
|
5 Semitonus est aggregacio duarum vocum ascendencium vel
descendencium, ut dicimus mi fa vel fa mi et dicitur a semus, sema,
semum, quasi tonus imperfectus et potest dici secunda minor. |
|
|
6 Tonus est aggregacio duarum vocum ascendencium vel
descendencium ut dicimus ut re, vel re mi, vel fa sol,
vel sol la et econverso et dicitur a tonando sive de sonando et potest
dici secunda maior. |
|
|
7 Semiditonus est aggregacio trium vocum ascendencium re mi fa
vel mi fa sol et quando est re mi fa tunc tercia intensa
dicitur quia semitonus ponitur in acuciori parte, et quando mi fa sol,
tunc tercia remissa dicitur quia semitonus ponitur in graviori parte. Et est
tercia minor et componitur a tono et semitono et derivatur ad intellectum
predictum. |
|
|
8 Ditonus est aggregacio trium vocum ascendencium vel
descendencium, ut dicimus ut re mi vel fa sol la et econverso,
et dicitur a dya quod est duo et tonus quod sunt duo toni quia
formantur a duobus tonis integris vel a duobus intervallis completis
perfectis, et potest dici tercia maior. |
|
|
9 Dyathesaron est agregacio quatuor vocum ascendencium vel
descendencium ut dicimus ut re mi fa, vel re mi fa sol, vel mi
fa sol la et econverso. 10 Et quando dicimus ut re mi
fa tunc intensa dyathesaron dicitur quia semitonus ponitur in acutiori
parte et quando dicimus mi fa sol, tunc dyathesaron remissa dicitur
quia semitonus ponitur <38v> in graviori parte 11 et
quando dicimus re mi fa sol tunc dyathesaron non est
intensa neque remissa quia participat de intensum et remissum ab
utraque parte et dicitur a dya quod est duo et thesaron quod
est quatuor, quia fit de quatuor vocibus et componitur a duobus tonis et uno
semitonio, et est quarta minor. |
|
|
12 Tritonus est agregacio IIIIor vocum ascendencium
vel descendencium, ut dicimus fa sol la re mi et econverso, et
est quarta maior, et composita a tribus tonis integris, et dicitur a tria quod
sunt tres et tonus quod sunt tres toni. |
|
|
13 Dyapente minus est aggregacio V vocum ascendencium vel
descendencium, ut dicimus mi fa sol la mi fa, et formatur a duobus
tonis cum duobus semitonis et dicitur a dia quod est duo et pente quod
est quinque, que fit de quinque vocibus tantum, et est in numero dyapente et
non in quantitate neque in consonantia. 14 Dyapente minus non
utitur in musica, et ideo fa contra mi non debet facere in
speciebus perfectis. 15 Ratio est quia illa dyapente non componitur
a tribus tonis cum semitonio. |
|
|
16 Diapente maius est agregatio quinque vocum ascendencium vel
descendencium, videlicet ut re mi fa sol vel re mi fa sol la vel
mi fa sol la re mi et quando dicimus ut re mi fa sol, tunc
dyapente intensionem, et quando dicimus re mi fa sol la tunc dyapente
neque intensum neque remissum set participat de intensum et remissum. 17 Quando
dicimus mi fa sol la re mi tunc remissum dyapente est, quia semitonus
ponitur in graviori parte. |
|
|
18 Semiditonus cum diapente est agregacio sex vocum ascendencium vel descendencium ut dicimus mi fa sol la re mi fa, et est sexta maior et remissa vel ex eadem minus et componitur a tribus tonis cum duobus semitonis. |
|
|
19 Tonus cum diapente est agregatio sex vocum ascendencium vel descendencium ut dicimus ut re mi fa sol la et econverso et componitur a quatuor tonis et uno semitonio et est sexta maior et participat de intensum et remissum quia semitonus non ponitur in medio, que apud antiquos musicos <vocatur> exaden maius. |
19 exaden] ex eadem ms. |
|
<39r> 20 Dictonus cum dyapente est agregacio septem vocum ascendencium vel descendencium ut dicimus re mi fa sol la re mi fa et econverso, et componitur a quatuor tonis et duobus semitonis, que apud antiquos musicos vocatur eptaden minus. |
|
|
21 Dictonus cum
diapente est agregacio vij vocum
ascendencium vel descendencium, ut re mi fa sol la re mi et econverso,
et componitur a quinque tonis et uno semitonio, et est vija maior,
que apud antiquos musicos vocatur eptaden maius. |
|
|
22 Dyapasson que corpus armoniacum vocatur est agregacio octo vocum ascendencium vel descendencium, ut dicimus ut re mi fa sol la re mi fa et econverso. 23 Et componitur a quinque tonis cum duobus semitonis minoribus et dicitur a dia quod est duo et passon quod est totum quia fit de omnibus vocibus vel consonanciis. |
|
|
24 Est sciendum secundum Pictagoram quod omnis simplex consonantia infra dypasson amplectitur et quicquid exterius est, reiteracio vocatur. |
|