|
Catania, Biblioteche Riunite Civica Transcription : Christian Meyer (janvier
2006) |
|
|
<123v>
1 Incipit tractatus proportionum. |
2-21, 23-27 cf. I-Rvat Barb. lat. 307, f. 31r-v |
|
2 Dupla proportio est quando maior
numerus continet totum minorem numerum bis, ut 2 ad 1, 4 ad 2, 6 ad 3 et sic
in infinitum numerum habebis, et <in> hac quidem proportione
ponitur ea consonantia <124r> que dicitur diapason. 3 Remigius.
Plenitudo musice in diapason continetur quia ex dyathesaron et dyapenthe
componuntur que sunt elementa tocius armonie et est plenus universe forme
sonorum. |
2 diapason] dyapenthes ms. |
|
4 Sexquioctava proporcio est quando
maior numerus continet minorem numerum in se et eius octavam partem, ut sunt
noveni, 9 ad 8 per arsim, 8 ad 9 per thesim et sic in infinitum numerum. 5 Et
in hac quidem proporcione ponitur tonus. 6 Nam hic tonus
diastema throchea emilis, cola, epogdous et sexquioctava vocatur. Tonus vero
a tonando. Dyastema duo soni simul stantes. Emelis actus melo. Cola i.
membrum. Epogdous superoctonarium. 7 Sexquioctavus autem
dimidium. Est autem octonarius dimidium 16 numeri. 8 Cui si
addictum eius octava pars dicitur sexquioctava proporcio. Boecius. |
|
|
9 Sexquitercia proporcio est quando
maior numerus continet totum minorem numerum in se et eius terciam partem. 10 Habet
enim quaternarius in se ternarium et eius terciam partem, ut .4. ad .3. et
sic in infinitum numerum. 11 Et in hac proporcione ponitur ea
consonancia que vocatur diatessaron et epidrida et sostema et sexquitercia.
Remigius. |
|
|
12 Diatessaron id est ex 4. 13 Quia
si duos tonos diviseris cum semitonio habebis quatuor addissonos quatuor, et
spatia tria s. intervalla que inter cordas sunt vel fiunt et producciones
duas et dimidia, id est duos tonos et semitonum. 14 Nam
produccio et incepcio unum est semitonus vero medium produccionis. Remigius. 15 Est
autem dyathesaros decem desteon (?), i. quatuor partium, i. si quinque
emithonia habet, decem quartarum partium est. 16 Est autem
symphonia in epitrita racione est, i. in sexquitercia sicut 4 ad 3, id est
inter primum et ultimum. 17 Ultima enim habet totam primam in
se et eius tertiam partem que est unus. Boecius. |
|
|
18 Sesquialtera proporcio est
quando maior numerus continet totum minorem numerum <in> se et eius
medietate, ut sunt 3 ad 2, et sic in infinitum numerum, 19 et
in hac quidem proporcione ponitur ea consonantia que vocatur dyapentha,
emiolia, sescupla, sexquialtera et sostema dyapenthe. |
|
|
20 Tripla proporcio est quando maior
numerus ter continet minorem numerum in se, ut 3 ad 1 et sic <in>
infinitum numerum, et in proporcione ponitur ea consonancia que nuncupatur
diapason et dyapente. |
20 continet totum minorem ante
corr. | diapason] diapenthes ms. |
|
22 Bis dyapason. 21 Quadrupla
proporcio est quando maior numerus quater continet minorem numerum in se, ut
4 ad 1, et sic in infinitum numerum et in hac quidem <124v> proporcione
ponitur ea consonantia que cui vocabulum est bis dyapason. |
21 bis dyapason] byapason ms. |
|
22 Superbiparciens proporcio est
quando maior numerus continet in se totum minorem numerum in se et eius duas
partes, ut 5 ad 3 et sic in infinitum numerum. |
|
|
23 Duppla superbiparciens proporcio
est quando maior numerus bis continet minorem numerum in se insuper duas
partes eius, ut 8 ad 3. 24 Habent enim 8 bis ternarium in se
duasque eius partes, i. duas unitates. 25 Et in hac quidem
proporcione ponitur ea consonancia, que nuncupatur diapenthe dyathesaron. 26 Quamquam
enim Pictagorici negent hanc consonanciam <esse...> super hoc
approbante fatemur consonanciam esse. 27 Maxime quoniam
diapason consonancia talis est, quod aliam quam susceperit consonanciam
servat, nec eandem mutat, nec ex consona dissonam reddit. |
|
|
28 Supertriparciens proporcio est
quando maior numerus continet totum numerum in se et eius tres partes, ut 7
ad 4, [14 ad 8] et sic <in> infinitum numerum. |
|
|
29 Superquadriparciens est proporcio
quando maior numerus continet minorem in et eius quatuor partes, ut 9 ad 5,
et sic <in> infinitum. |
|
|
30 Proportio duppla supertriparciens
est quando maior numerus continet in se minorem bis et eius tres partes, ut 11
ad 4, [22 ad 8,] et sic <in> infinitum. |
|
|
31 Proportio duppla
superquadriparciens est quando maior numerus continet totum minorem in se bis
et eius quatuor partes, ut 14 ad 5, [28 ad 10,] et sic <in> infinitum
numerum. |
|
|
32 Proportio tripla superbiparciens
est quando maior numerus continet totum minorem in se ter insuper et eius
duas partes, ut 11 ad 3, [22 ad 6,] et sic in infinitum numerum. |
|
|
33 Proportio tripla supertriparciens est
quando maior numerus continet totum minorem ter et eius tres partes, ut 15 ad
4, [30 ad 8,] et sic in infinitum. |
|
|
34 Proportio tripla
superquadriparciens est quando maior numerus continet totum minorem in se ter
et eius quatuor partes, ut 19 ad 5, [38 ad 10,] et sic in infinitum numerum. |
|
|
35 Proporcio duppla sexquitercia est
quando maior numerus continet numerum bis et eius terciam partem, ut 7 ad 3,
et sic in infinitum numerum. |
|
|
<125r>
36 Proportio tripla sexquitecia est quando maior numerus continet
totum minorem in se et eius terciam partem, ut 10 ad 3, [20 ad 6,] et sic in
infinitum numerum. |
|
|
37 Proportio duppla sexquialtera est
quando maior numerus continet in se totum minorem bis et eius medietatem, ut 5
ad 2, 10 ad 4, et sic in infinitum. |
|
|
38 Proportio tripla sexquialtera
est quando maior numerus continet totum numerum in se ter et eius medietatem,
ut 7 ad 2, 14 ad 4, et sic in infinitum |
|
|
39 Proportio sexquiquarta est quando
maior numerus continet totum minorem in se et eius quartam partem, ut 5 ad 4,
10 ad 8, et sic in infinitum. |
|
|
40 Proportio duppla sexquiquarta est
quando maior numerus continet totum minorem in <se> bis et eius quartam
partem, ut 9 ad 4, 18 ad 8, et sic in infinitum numerum. |
|
|
41 Proportio tripla sesquiquarta
est quando minor numerus continet minorem ter et eius quartam partem, ut 13
ad 4, 26 ad 8, et sic in infinitum numerum. |
|
|
42 Sit laus et gloria
Christo per infinita seculorum secula. Amen. |
|