|
Berlin,
Staatsbibliothek Preussischer
Kulturbesitz (D-B) |
|
|
1 Pro presentis opusculi artis videlicet musicalis cognicione, expedit ac racioni consonum est, ut si quid utilitatis artis musice noticia conferat, brevi perstringatur racione. 2 Sciencia namque diminuitur absconsione, sed communicacione augmentatur. 3 Huius itaque artis musice noticia quam utilis quamque delectabilis existat, tam apud veteres quam apud modernos multorum scripta patefaciunt luculenter. 4 Habet enim multos effectus. |
|
|
5 Primo cor liquefacit in affectum sanctum. 6 Unde legitur de sancto Augustino « Flebat autem uberrime in ymnis et canticis suave sonantibus ecclesie vocibus vehementer affectus ». |
|
|
7 Secundo mentem elevat. 8 Bernardus : « Oculos cordis attollit iubilus laudis ». 9 Psalmista : « In ecclesiis benedicite deo domino de fontibus Israel ibi Beniamin adolescentulus in mentis excessu ». |
9 Ps. 67:27-28 |
|
10 Tertio tristiciam malam depellit. Iacobi 5° :
« Tristatur quis » etc. 11 Glossa :
« Crebra psalmodie dulcedo nocivam tristicie pestem depellit ». 12 Psalmus.
Exultabunt labia mea cum cantavero tibi. |
10 Iac.5:13 |
|
13 Quarto preparat viam cordis domino ad infusionem multiformium gratias.
14 Gregorius : « Cum vox psalmodie per intencionem
agitur omnipotenti domino iter ad cor preparatur ». 15 Psalmista :
« Psalmum dicite nomini eius et sic iter facite ei ». 16 4to
Regum 3o : « Cum caneret psaltes facta est super
Elizeum manus domini ». |
15 Ps. 67:5 |
|
17 Quinto diabolum fugat. 18 Primo Regum
16o : « David tollebat cytharam et psallebat manu
sua et refocillabatur Saul et levius habebat, recedebat enim spiritus malus
ab eo ». |
18 Samuel I, 16:23 |
|
19 Sexto <104v> deum delectat. 20 Unde
in Canticum : « Sonet vox tua in auribus meis ». 21 Psalmus.
« Beati qui habitant in domo tua domine in secula seculorum laudabunt
te. » 22 Bernhar<dus> super cantica :
« Nichil in terris ita proprie representat quendam celestis habitacionis
statum, sicut alacritas laudancium. » |
20 Cant. cant. 2:14 |
|
23 Septimo inimicos ecclesie conturbat. 24 2°
Paralipomenon 20 : « Cum cepissent laudes canere vertit
dominus insidias inimicorum in semetipsos » et percussi sunt. |
24 Paralip. II
20:22 |
|
25 Quid igitur de laude musice scientie dicam, cum
ipsa, ceteris liberalibus artibus in infimis derelictis, sola volat ante
tribunal dei ubi sancti cantant canticum novum, patet in Apokalipsi. |
|
|
26 Musica etiam ad leticiam intrisecam et extrinsecam
animos audiencium deflectit, nam infantes, iuvenes et senes et mulieres
dulcis cantilene delectacione congaudent naturaliter. |
|
|
27 Item devoti mediante ea in terris iubilant, peccatores
veniam petunt, tristes recreantur, leti alacriores fiunt, fatigati
refocillantur, convivantes exhilarantur, pugnantes animosiores redduntur. 28 Ipsas
bestias, serpentes, volucres ad auditum sue modulacionis musica provocat. 29 Iumenta
confortat ad quoslibet labores facilius tolerandos. 30 Scolasticos
pauperes relevat, ignotos nutrit, ignaros promovet. 31 Hominem
iocundum, liberalem, amabilem, curialem reddit. Animam consolatur.
Humores pravos, diversosque languores evacuat. 32 Est enim
delectabilis in auditu, tristes <105r> letificans, invidos
confundens, languidos confortans, dormire volentes faciens evigilare et
vigilantes dormire, in dei laudem finaliter constituta, ut eum nobis
faciat pium, benignum, mitem et propicium. |
|
|
33 Guido monachus ca. XIo « diversitas
troporum diversitati mentium coaptatur. Alius plage triti eligit voluptatem,
alter autenti deuteri fractis saltibus delectatur » etc. 34 « Nec
mirum si varietate sonorum delectetur auditus, cum colorum varietate
gratuletur visus, varietate odorum delectetur olfactus, mutatisque
saporibus lingua congaudeat. 35 Sic enim per fenestras
corporis delectabilium rerum suavitas intrat mirabiliter penetralia cordis. 36
Inde est quod diversitate saporum, colorum, sonorumque salus tam cordis
quam corporis minuitur vel augeretur. 37 Unde legitur quod
freneticus quidam canente Asclepiade medico ab insania revocatus est. 38 Item
quidam sonitu cythare in tantam lybidinem incitatus, ut cubiculum puelle
quereret effringere dementatus, mox cytharedo mutante modum
voluptatis penitentia ductum recessisse confusum » etc. |
33-38 cf. GUIDO micr.
XIV 33 XIV] XI ms. |
|
39 Isidorus libro 3o Ethymologiarum :
« huius artis repertorem Moyses dicit fuisse Iubal qui fuit de stirpe
Cayn. Greci vero Pitagoram, alii vero Linum Thebeum, et Zethum et Amphion
primos in ea arte claruisse ferunt. 40 Post hos multipliciter
aucta est. Eratque tam <105v> turpe musicam nescire quam litteras. 41 Interponebatur
autem non modo sacris sed et omnibus solemnibus omnibusque letis vel
tristioribus rebus sicut enim in veneratione divina ymni sic in nuptiis
hymenei et in funeribus treni canebantur etc. 42 Itaque
sine musica nulla disciplina potest esse perfecta. Nichil enim sine illa. Nam
et ipse mundus quadam armonia sonorum fertur esse compositus et celum ipsum
sub armonie modulacione revolvi. 43 Musica movet affectus,
provocat in diversum habitum sensus. 44 In preliis
quoque tube concentus pugnantes attenditur et quanto vehemencior fuerit
clangor, tanto fit ad certamen animus forcioris. 45 Siquidem
remiges cantus hortatur ad tolerandos quoque labores, musica animum mulcet et
singulorum operum fatigacionem modulacio vocis solatur » etc. |
39-45 ISID. etym. III; xvi-xvii. |
|
46 Boecius. « Aurium vis ita sonos captat, ut non
modo de his iudicium capiat, differenciasque cognoscat, verum etiam
delectetur sepius si dulces coaptatique modi sunt, angatur vero si dissipati
atque incoherentes feriant sensum. 47 Unde fit ut cum sint quatuor
matheseos discipline, cetere quidem ad investigacionem veritatis laborent. 48 Musica
non modo speculacioni, verum etiam moralitati coniuncta sit. 49 Nichil
enim est tam proprium humanitati quam remitti dulcibus <106r> modulis,
astringi contrariis idque in singulis
vel studiis vel etatibus tenet, ut nulla omnino sit etas, que a
cantilene dulcis delectacione seiuncta sit. 50 Amica est enim
similitudo, dissimilitudo odiosa atque contraria. 51 Gaudet
vero gens pro morum similitudine, neque enim fieri potest ut mollia duris,
dura mollioribus annectantur aut gaudeant, sed amorem delectacionem, que ut
dictum est similitudo conciliat. » |
BOETH. mus. I,1 ; cité ici d’après Vincent de
Beauvais, Speculum Doctrinale, XVII,
xi, « De excellentia musica ». |
|
52 Quam cara in veteri testamento musice noticia
fuerit, post multa innumera alia claret in psalmo ubi dicitur « in
decacordo psalterio psallat tibi, laudate dominum in sono tube, psalterio et
cythara, tympano », etc. 53 Si ergo tanta huius sciencie
auctores in veteri testamento sint, <...> quem huius scientie sanum
pigeat, quis toto affectu studiosus non adhereat ? |
52 cf. Ps. 149:3 et 150:3-4 |
|
54 Augustinus, De vita et honestate clericorum :
« In domo namque dei quatuor clericis precipue sunt necessaria, scilicet
grammatica, ius canonicum, ars computi, et musica ». |
|
|
55 Sed heu modo pauci inveniuntur musici, multi vero
cantores. 56 Unde secundum Guidonem inter cantorem et musicum
distat. 57 Nam musicus per artem incedit recte, cantor rectam
aliquociens viam solummodo per usum tenet. 58 Quem cantorem
cui melius comparavero quam ebrio, qui domum quidem repetit, sed quo
calle revertatur penitus ignorat ? 59 Sed et molaris
rota, discretum aliquando reddit <106v> stridorem, ipsa tamen quid agat
nesciens, quippe inanimata est. |
57-59 IOH. COTTON.
mus., II.9-11 |
|
60 Fulgentius in sua Musica capitulo primo. 61 « Non
est parva laus, non modica utilitas, cum histriones et ioculatores, et
prorsus illiterati dulcisonas aliquando videntur texere cantilenas, non
vilipendendus labor musice sciencie, qui sui cognicione compositi cantus
efficit iudicem, falsi emendatorem, novique adinventorem. » 62 Idem
capitulo 7°. « Ad musicam aspirantibus adhibetur ut quid discere
volunt ipso duce sono facilius pertingant. Preterea contra quorundam
insulsorum rebellionem, plurimum monocordum valet » quod omnium
instrumentorum musicalium est fundamentum. 63 Nam habet in se
claves seu notas sub una corda coniunctim, quas alia instrumenta habent
divisim, quapropter et monocordum fideliter examinat omnem cantum,
notasque omnes ac modos sonabit et indicabit certissime et hoc propter
proportiones numerorum quibus divisum est certissimas. |
61 IOH. COTTON.
mus., I, 7 |
|
64 Sunt et enim plerique qui artem hanc neque sciunt neque
scire volunt et, quod gravius est, scientes fugiunt, derident et abhorrent. 65 Nolunt
benedictionem et elongabitur ab eis qui si aliquando ut fit musicus eos de
cantu quem non recte vel incomposite efferunt compellat, irati inprudenter
obstrepunt veritati acquiescere nolunt, suumque errorem
suo conamine defendunt. 66 Hos tamen esse ceco
insipienciores hac iniuria estimaverim. 67 Talium errorem
Guido in prologo musice sue flebiliter deplangit dicens : 68 « temporibus
nostris super omnes homines fatui sunt cantores, plura nostro
sensu cognoscimus quam ea que a magistro <107r> didicimus. 69 Perlecto
enim psalterio omnium librorum lectiones cognoscunt pueruli et agriculturam
cito cognoscunt rustici. 70 Qui enim unam vineam plantare,
unam arbustulam inserere, unum asinum onerare cognoverit, sicut in uno
<ita> facit in omnibus similiter, aut etiam facere melius non
dubitabit. 71 Miserabiles autem cantores et cantorum
discipuli etiam si per centum annos quotidie cantent nusquam per se sine
magistro unam parvulam antiphonam cantabunt. 72 Nec deum
laudare sed inter se certare videntur. 73 Vix denique unus
concordat alteri, nec magistro discipulus, nec discipulus discipulo. » 74 Musica
sic diffinitur secundum Boecium. 75 Musica est ars et armonia
regulariter canendi ad honorem dei finaliter adinventa. 76 Et
quamvis multiplex sit musica, de una tamen sola hec ad propositum, videlicet
chorali, et est continua vocum prolacio. |
|
|
77 Secundum Fulgentium, usus musice sciencie in sancta ecclesia
acceptus est primum a sancto Ignacio martyre et a beato Ambrosio episcopo. 78 Postea
sanctus Gregorius spiritu sancto ei assidente et dictante, cantum modulatus
est, ac in ecclesia dei instituit et ordinavit. |
77-78 IOH. COTTON.
mus., XVII, 7-9 |
|
79 Primo itaque in hoc libello agetur de clavibus et
vocibus musicalibus, numero et locatione earundem, secundo de vocum
mutacionibus, tertio de intervallis sive modis musicalibus, quarto de tonis,
quinto de coniunctis et de cantibus transpositis. 80 Sequitur
pars executiva huius operis. |
|
|
<I. De clavibus et vocibus musicalibus> |
|
|
1 Et primo sciendum quod principia musice sunt septem
littere in quibus tota musica comprehenditur, scilicet .a., .b., .c., .d.,
.e., .f., .g. 2 Illis septem litteris pro fundamento
preponitur .g., scilicet .Γ. grecum, ad innuendum quod musica a grecis
primordialiter <107v> fuit inventa. 3 Sed cum alie 7
littere sint latine, innuitur quod musica a latinis translata est et ab eis
regulariter consumata. 4 Item ille littere vocantur signa,
quia per ea debita solfa, i. vocum proprietas que est suum signatum,
cognoscitur. 5 Eciam dicuntur claves methaphorice quia sicut clavis
ostium domus aperit et introitum pandit, sic et iste littere aperiunt nobis
ostium ad intrandum domum et habitationem musicalem et voces eius. 6 Nam
clave musicali cuncte reserantur vocum latentes proprietates. 7 Reperiuntur
autem in universo claves sive littere vingiti et due, et sunt .Γ., .A.,
.[bq]., .C., .D., .E., .F., .G., .a., .b., .[bq]., .c., .d., .e., .f., .g.,
.aa., .bb., .[bqbq]., .cc., .dd., .ee. 8 Et in numero clavium
preter quam in gravibus, .b. semper bis debet numerari. 9 Unde
Guido ponit viginti unam claves in manu et numerat .b. molle et .b. durum pro
diversis clavibus, et cum additur ee-la extra manum, fiunt viginti due
claves. 10 Et differenter scribi habent, nam prime octo per
capitales, septem alie octo sequentes per minutas, et quinque sive sex
relique per duplicatas scribuntur litteras. 11 Proprietates
vero, divisionem, sive nomina clavium habes postea in figura et monocordo. |
|
|
12 Sex autem sunt sillabe sive voces musicales alie cantuales,
que secundum dictas claves inveniuntur quibus tota musica contentatur,
videlicet ut, re, mi, fa, sol, la. 13 Et
habentur in primo versu ymni sancto Iohanne, « Ut queant laxis, Resonare
fibris, Mira gestorum, Famuli tuorum, Solve polluti, Labii reatum sancte
Iohannes ». 14 Dicte autem voces describuntur in cantu
non per sillabas, sed per <108r> notas, i. signa, sicut patet propter
maiorem congruentiam. 15 Dicte autem sex voces septies in manu per claves repetuntur et
secundum hoc septem cantus denominantur. 16 Est autem cantus,
tropus vel neuma debite principatum et terminatum secundum regularem
exigenciam, arsim et thesim non excedens. |
|
|
17 Et sunt tres cantus videlicet .bq. naturalis et
bmollis, qui in septem dividuntur, videlicet naturalis in duos, .bq. duralis
in tres, et b mollis in duos. 18 Primus naturalis incipitur
in C-fa-ut et finitur in a-la-mi-re. 19 Secundus
in c-sol-fa-ut incipitur et in a-la-mi-re finitur. 20 Primus
.bq.duralis incipitur in Γ-ut et finitur in E-la-mi. 21 Secundus
in G-sol-re-ut incipitur et in e-la-mi finitur. 22 Tercius
in g-sol-re-ut incipitur et in ee-la finitur. 23 Primus
bmollis incipitur in F-fa-ut et finitur in d-la-sol-re. 24 Secundus
in f-fa-ut incipitur, in dd-la-solque finitur. |
|
|
25 Sequitur nunc in alia parte huius folii figura manus
ubi omnes claves simul cum vocibus per iuncturas ponuntur. 26 Similiter
tabula ubi similiter claves cum vocibus per lineas et spacia sicut in cantu
distinguntur. 27 Similiter ponitur ibidem disposicio sive
figura moncordi ubi expressius videri possunt distinctiones vocum,
differencie modorum, posiciones clavium, distanciaque unius ab alia secundum
divisionem proportionalem pluraque alia, que inexperti in musica alias
comprehendere vix possunt. |
|
|
28 Et nota sicut ibidem patet quedam claves in cantu
signantur et sunt tantum quinque, quarum tamen due solum in libris nostris
signari consueverunt. |
|
|
|
|
|
30 Octo coniuncte usitate, quatuor
inusitate in universo. 31 Cantum nunc varium studeamus
per monocordum 32 Quem docet (?) gratis
ut fons +...+ pietatis 33 Nec sicut reliqui precium
querit ipse magistri 34 Pitagoras factor cuius fuit
atque repertor. |
|
|
35 Tres cantus in genere. 36 In c-a natura, f-d bmol g-eque
[bq]dura 37 Rotundum b fa, quadrum [bq] mi
tibi signat. 38 Voces musicales : ut re mi
fa sol la 39 Cantus naturalis dicitur qui per
neutrum b transit, et est mediocris et naturalis. 40 Cantus [bq] duralis dicitur qui
transit per [bq] durum et est durus et audacter formatus. 41 Cantus bmollis dicitur qui transit
per b molle in b-fa-[bq]-mi et est femineus sive qui fit cum
timore. |
|
|
42 Quamvis antiqui cantores signa sive caracteres vel notas varias habuerunt, tamen quia nobiscum non sunt in usu, ideo hic ommittuntur. 43 Examen clavium nota [[ber74e.gif]] |
|
|
|
|
|
<II. De vocum mutationibus> |
|
|
1 Est autem mutacio unius vocis pro altera
in eadem clave vel consonancia et unisono posicio. 2 Consonancia
autem est debita vocum concordancia. 3 In mutacione plura
requiruntur : primo unius vocis in aliam debita variacio, secundo debiti
soni prolacio, tercio unius soni reiteratio. 4 Item numquam
mutabis nisi sit mutare necesse. 5 Nam peccatum est fieri per
plura quod potest fieri per pauciora. 6 Item quociens mutatur
aliqua vox tociens talis vox in omni loco mutacionis debet relinqui ut eadem
ibi inveniatur post reversionem. 7 Si quandoque occurrit quod
una vox in aliam non potest mutari ut regulariter saltus fiat, tunc fiat
saltus sine mutacione, ut ab E-la-mi ad b-fa-[q]-mi
inferius et superius cantando mi, et ab f-fa-ut in c-sol-fa-ut
dicendo fa fa etc. |
|
|
8 Volens solfare aliquem cantum
videat si cantus incipit in clave habente plures voces, et tunc si ascendit
incipiet inferiorem vocem illius clavis, per quam ascendendo vocum mutaciones
fiunt pauciores, sed si descendit superiorem incipiet vocem. 9 Hoc
notato quod ut in f-fa-ut nunquam canetur, nisi ponatur b
rotundum in b-fa-[bq]-mi. 10 Si contingeret
descensum fieri sub Γ-ut, tunc muta ac si esset g-sol-re-ut,
in A-re ac si esset a-la-mi-re, in E-la ac si esset e-la-mi
et de [bq]-mi fieri potest ut in b-fa-[bq]-mi. 11 Ubi
notandum quod si deberet <110v> fieri mutacio in b-fa-[bq]-mi,
oportet uti musica ficta, ut ascendendo de cantu b molli in b-fa-[bq]-mi
per saltum ad e-la-mi oportet mutare in b-fa-[bq]-mi fa
in ut et non in mi, quia mi et fa in b-fa-[bq]-mi
distant ab invicem per semitonium maius, et hoc casu in e-la-mi stabit
b rotundum, et fa canetur. 12 Si autem ex fa in
b-fa-[bq]-mi ascenderetur in e-la-mi, ibidem in canendo
tunc committeretur tritonus, quod est quasi vicium cavendum in musica. |
|
|
13 Solfisare volens sciat primo quot
sunt voces, quia sex. 14 Secundo quo ordine una sequitur
alia. 15 Tertio quomodo una nota ad aliam se habeat, aut [ut]
tertia aut secunda. 16 Quarto in qua clave ponatur prima vero
illius cantus. 17 Quinto in quibus clavibus ponantur omnes
note illius cantus et hoc per claves sive litteras prepositas patet. 18 Item
notandum quod ascendendo superior vox semper mutatur in inferiore, sed
descendendo inferior vox in superiore. 19 Et omnis mutacio
desinens in ut, re, mi respectu fa, sol, la
semper fit ascendendo, quia cantus habet plus ascendere ex ordine illarum
vocum quam descendere. 20 Et omnis mutatio desinens in fa,
sol, la respectu ut, re, mi descendit in
ordine talium. 21 Item neminem debet movere quod in
descripcionibus hic (?) vocum et mutacionum breviter procedetur, quia aliunde
volens advertere sufficienter habere potest que mutacio fiat ascendendo, aut
que descendendo, ac de quo cantu fit queque vox, et de quo cantu in quem, vel
de voce in vocem fiat variatio. |
|
|
22 Sequitur in speciali de
<111r> mutacione vocum Γ-ut, A-re, [bq]-mi,
et ee-la. |
|
|
23 Quelibet harum clavium unam tantum
habet vocem, ut patet videlicet .Γ. habet hanc vocem ut et est prima
vox primi [bq]duralis. 24 .A. clavis habet vocem re
secundam primi cantus [bq]duralis etc. et nullam habet mutacionem, quia unica
vox non potest mutari. |
|
|
25 Gammaut, A-re, [bq]mi puto
non posse variari. [[ber74s.gif 1]] |
|
|
26 C-faut una diccio composita
ab illa clave .C. et duabus vocibus fa et ut. Vox fa
canitur per primum [bq]duralem, scilicet ut est inicium primi
naturalis. 27 Quandocumque ergo canitur hic fa tunc
est cantus [bq]duralis. Sed quando ut tunc est naturalis et habet duas
mutaciones. 28 Primo mutatur fa in ut ascendendo
de primo cantu jdurali
in primum naturalem. 2o econverso mutatur ut in fa descendendo
de primo cantu naturali in primum [bq]duralem, ut hic infra. D-sol-re
habet duas voces, scilicet sol et re et duas similiter
mutaciones. 29 Primo sol mutetur in re, secundo econverso
re in sol, ut patet : |
|
|
30 Solfes et varies sic C-fa-ut
et bene mutes [[ber74s.gif 2]] 31 Debes D-sol-re mutando sic
variare. [[ber74s.gif 3]] |
|
|
<111v>
32 E-la-mi habet duas voces, scilicet la et mi
et duas similiter mutaciones. 33 Primo mutatur la in mi,
secundo econverso mi in la. |
|
|
34 F-fa-ut habet duas voces
scilicet fa et ut ac duas mutaciones. 35 Primo
mutatur fa in ut, ascendendo, secundo ut in fa
descendendo. |
|
|
36 Sic E-la-mi varia solfando
sic quoque muta [[ber74s.gif 4]] 37 Mutans solfabis sic F-fa-ut
et variabis. [[ber74s.gif 5]] |
|
|
38 G-sol-re-ut habet tres
voces, scilicet sol, re, ut, et habet sex mutaciones. 39 Primo
sol mutatur in re, secundo econverso re in sol,
tertio sol in ut, quarto econverso ut in sol.
Quinto re mutatur in ut, sexto econverso ut in re,
et hec due ultime mutaciones semper debent fieri ascendendo ut patet. |
|
|
40 Sic est mutandum G-sol-re-ut
et variandum [[ber74s.gif 6]] |
|
|
41 a-la-mi-re habet tres voces,
scilicet la, mi, re et sex habet mutationes. 42 Primo
mutatur la in mi, secundo econverso mi in la,
tertio la in re, quarto econverso re in la, quinto
mutatur mi in re, sexto econverso, re in mi, et
hee due mutationes semper fient ascendendo : |
|
|
43 Sic a-la-mi-re solfando
caute require [[ber74s.gif 7]] |
|
|
<112r>
44 c-sol-fa-ut tres habet voces, scilicet sol, fa
et ut, et sex mutaciones. 45 Primo sol mutatur
in fa, secundo econverso fa in sol et ambe fiunt
descendendo. 46 Tertio mutatur sol in ut,
quarto econverso, ut in sol, quinto fa in ut,
sexto econverso ut in fa, ut patet : |
|
|
47 Solfans sic varia, c-sol-fa-ut
et sic quoque muta [[ber74s.gif 8]] |
|
|
48 d-la-sol-re habet tres
voces, scilicet la, sol, re, et sex similiter
mutaciones. 49 Primo mutatur la in sol, secundo
econverso sol in la et ambe fiunt descendendo. 50 Tertio
mutateur la in re, quarto econverso re in la,
quinto sol in re, sexto econverso re in sol. |
|
|
51 Debes mutando d-la-sol-re
sic variare [[ber74s.gif 9]] |
|
|
52 cc-sol-fa habet duas voces,
scilicet sol et fa. 53 Habet duas
mutaciones : primo mutatur sol in fa, secundo econverso fa
in sol et semper descendendo. |
|
|
54 dd-la-sol habet eciam duas
voces, scilicet la et sol et duas mutaciones. Primo mutatur la
in sol, secundo sol in la, et eciam tantum descendendo. 55 Et
hec quatuor mutaciones etiam supra habentur sub alia forma. |
|
|
56 Mutans et varians cc-sol-fa
sic bene solfas [[ber74s.gif 10]] 57 Decet solfando dd-la-sol sic
variare. [[ber74s.gif 11]] 58 Hoc modo posset forma pro qualibet
mutacione formari |
|
|
<
112v> 59 De e-la-mi, f-fa-ut, g-sol-re-ut
et aa-la-mi-re dicendum quod habent eandem naturam et condicionem in
acutis quam habent in gravibus, excepto quod quecumque clavis harum est linea
in acutis, est spacium in gravibus, et que est spacium in acutis est linea in
gravibus, excepto quod quecumque clavis harum est linea in acutis est spacium
in gravibus, et que est spacium in acutis est linea in gravibus. 60 Sed
de b-fa-[bq]-mi ac bb-fa-[bq]-mi sciendum quod
quamvis ibi sint due voces nulla tamen est mutacio. 61 Ratio
est quia ibi sunt due claves et quelibet earum tamen unicam habet vocem. 62 Sed
quia mutacio est unius vocis in aliam vocem eiusdem clavis variatio, cum he
voces non sint eiusdem clavis, non potest una in alteram mutari. 63 Et
eciam voces ille non sunt unisone, quia [bq]durum, cuius vox est mi altius
est bmolli, licet in manu in uno eodemque loco ponatur, et mi ibidem
forcius sonat et alcius debet cantari quam fa. 64 Sed
mutacio debet fieri sub uno sono, ergo etc. 65 Unde nota quod
sicut fa de f-fa-ut superat mi de e-la-mi in
semitonio minore, ita mi de b-fa-[bq]-mi superat fa
de b-fa-[bq]-mi in semitonio maiore. 66 Magna ergo
ibi est differentia. 67 Semper autem in cantu mi in b-fa-b-mi
canitur, quia [bq]durum quod mi innuit est clavis principalior ibidem
nisi fa per molle signetur ante notam. 68 Cum fa
vero signata fuerit canitur tamdiu quousque mi per [bq] durum e converso
signetur. |
|
|
69 In cantu vero ubi fa in b-fa-[bq]-mi
semper est cantanda, solet b molle per quod fa innuitur signari in
principio cantus, si competenter fieri potest, et in principio cuiuslibet
linee tantum semel etc. 70 Sequitur nunc de intervallis sive
modis musicalibus. |
|
|
<III. De intervallis> |
|
|
<113r>
1 Sicut enim ex litteris sillabis et dictionibus componitur
oratio, sic et ceteris modis aut combinacionibus sonorum sub clavibus et
vocibus prefatis omnis contexitur cantus. 2 Unde de
vocum inter se habitudinibus restat breviter videre. 3 Intervallum
autem musicum secundum Boecium est soni acuti gravisque distancia. 4 Unde
distancia unius vocis ab alia intensione vel remissione in proposito
intervallum dicitur, et intervallum et modus hic sinonime capiuntur. 5 Et
tales modi sunt utiles. 6 Nam in eis continetur omne qui canitur
et sunt hii : unisonus, semitonium, tonus, semidytonus, dytonus,
diatesseron, diapente, semitonium cum diapente, tonus cum diapente, novem
usitati. 7 Modus autem est spacium inter vocem et vocem, et
dicitur a moderando quia per ipsum cantus moderatur. |
|
|
8 Unisonus primus modus est unius et
eiusdem vocis frequens in eadem linea vel eadem spacio iteracio, et est origo
omnium aliorum modorum. 9 Et dicitur unisonus quasi unius
vocis sonus. 10 Sed quia nec intenditur nec remittitur
dicitur inproprie modus. 11 Et potest haberi in viginti et
duobus locis, et habet fieri ex eodem sono plurium vocum in eadem linea vel
spacio. |
|
|
12 Unisonus clave solet in una
resonare Exemplum
eius. Verba que
ego locutus sum [[ber74in.gif 1]] |
|
|
<113v>
13 Secundus modus semitonium est unius vocis in aliam sibi
proximam inter mi et fa intensio vel remissio, vel sic diffinitur :
14 est dulcedo et condimentum tocius cantus. 15 Et
dicitur quasi semis i. imperfectus tonus. Et intelligitur de semitonio
minore. 16 Et habetur in septem locis, et canitur tantum mi
fa et fa mi, et est secunda imperfecta. |
|
|
17 Mi fa semitonium modulacio dat tibi
rectum Exemplum Alleluia
[[ber74in.gif 2]] |
|
|
18 Tonus est unius vocis in aliam sibi
proximam et immediatam saltus potenter et viriliter sonans. 19 Et
dicitur a tonando, i. potenter et viriliter sonando, quia fortiter
sonat respectu semitonii. 20 Et canitur ut re, re
mi, fa sol, sol la et econverso. Habetur in XVI
locis, et est secunda perfecta. |
|
|
21 Dant fa sol la ut re mi tonum
tibi plenum Et sic
consequenter continuando. Exemplum. Kirie
leyson [[ber74in.gif 3]] |
|
|
22 Semidytonus est saltus de una voce
in terciam debiliter sonans et dicitur a semis, i. imperfectus, et
dytonus. 23 Et canitur re fa, mi sol, et
econverso. Habetur in duodecim locis in manu, et est tercia imperfecta. |
|
|
24 Sol mi vel fa re vult semidytonus
esse etc. Exemplum Inter
natos mulierum [[ber74in.gif 4]] |
|
|
<114r>
25 Dytonus est saltus unius vocis in terciam plene et
viriliter sonans. 26 Et dicitur dytonus a dya, quod
est duo, et tonus, quasi duos continens tonos. 27 Et canitur ut
mi, fa la, et econverso. Habetur in decem locis, et est
tercia perfecta. |
|
|
28 Dytonus est ut mi fa la vel
cum sibi iungit etc. Exemplum Conditor
alme siderum eterna [[ber74in.gif 5]] |
|
|
29 Diatesseron est saltus unius vocis
in quartam propocionabiliter sonans. 30 Et dicitur quasi
cantus de quatuor. 31 Et habet tres species, scilicet ut
fa, re sol, mi la et econverso. 32 Habetur
in decem et septem locis, et est quarta communis. |
|
|
33 Sol re cum mi la diatesseron est
simul ut fa etc. Exemplum Te decet
laus [[ber74in.gif 6]] |
|
|
34 Diapente est saltus ab una voce in quintam
dulciter et iocunde sonans, et dicitur a dia, i. de, et penta,
i. quinque, quasi symphonia de quinque. 35 Et canitur ut
sol, re la, mi mi, fa fa, et econverso. 36 Et
habetur in XV locis, et est quinta usitata. |
|
|
37 Dat voces quinque tibi contextas
diapente 38 Cantando re la ut sol
mi mique fa fa. etc. Exemplum Factus est
repente de [[ber74in.gif 7]] |
|
|
39 Semitonium cum diapente est saltus
unius vocis in <114v> sextam imperfecte sonans. 40 Constat
ex tribus tonis et duobus semitoniis, et canitur de mi ad fa et
de re ad fa et de mi ad sol. 41 Habetur
in octo locis, et est sexta imperfecta. |
|
|
42 Sepe semitonium iungit sibi sic
diapente Exemplum.
In responsorio in mari vie tue Moysi et
Aron [[ber74in.gif 8]] |
|
|
43 Tonus cum diapente est saltus unius
vocis in sextam potenter et viriliter sonans. 44 Constat ex
quatuor tonis et uno semitonio, et canitur de ut ad la, de re
ad mi, et de fa ad sol, et econverso. 45 Habetur
in decem locis, et est sexta perfecta. |
|
|
46 Cum diapente tonus taliter quoque
sit sociatus In
alleluia Surrexiit dominus et
occurrens avete [[ber74in.gif 9]] |
|
|
47 Notandum quamvis solum novem sint modi
usitati, plures tamen esse possunt inusitati. 48 Unde hic
quinque specialiter quorum quatuor in libris nostris occurere possunt, additi
sunt 49 ut patet semidiapente, tritonus, semidytonus cum
diapente, dytonus cum diapente et diapason. |
|
|
50 Semidiapente quinta inusitata
constat ex duobus tonis et duobus semitoniis minoribus et est minus quam
tritonus. 51 Et canitur de mi in fa, et potest
reperiri in quatuor locis : |
50 est minus] habet minus ms. |
|
52 Canitur in responsorio Super
muros Exemplum Laudantes Aliud
responsorium pro exemplo Exaltare
domine [[ber74in.gif 10]] |
|
|
<115r>
53 Tritonus est quarta inusitata, dure et aspere sonans. 54 Constat
ex tribus tonis et canitur de fa in mi et econverso,
descendendo tamen difficilime tangitur. 55 Et potest sumi in
quatuor locis in manu. |
|
|
56 Canitur in communione monte
sancto tuo qui ingreditur [[ber74in.gif 11]] |
|
|
57 Semidytonus cum diapente est septima
imperfecta, constans ex quatuor tonis et duobus semitoniis. 58 Et
canitur de ut in fa, de re in sol, et de mi
in la. 59 Et potest sumi in manu in duodecim locis. |
|
|
60 Canitur in antiphona Cum
inducerent etc. Exemplum eius
accepit eum [[ber74in.gif 12]] |
|
|
61 Dytonus cum diapente est septima
perfecta et constat ex quinque tonis et uno semitonio, et canitur de ut
in mi et de fa in la et econverso. 62 Habetur
in quinque locis. |
|
|
63 Occurrit in repetitione post Gloria
patri et filio et spiritui sancto. Habetur
in responsorio +...+ videlicet Christus passus est in repetitione post Gloria
patri in festo exaltationis sancte crucis. Post
Responsorium Ascendit Alleluia
[[ber74in.gif 13]] |
|
|
64 Diapason est saltus ab una voce in
octavam dulcissime sonans fitque ex concordancia earundem <115v>
litterarum, ut de .A. in .a. etc. 65 Constat ex quinque tonis
et duobus semitoniis minoribus et dicitur consonantia potius quam modus. 66 Sed
cur septem notis positis eedem repetantur dicendum. 67 Quod
septem voces inter se sunt dissone octava autem cum prima concordat. 68 Unde
dicit Guido : diapason idem sonans, « eadem littera notatur, ita ut
per omnia eiusdem qualitatis perfectissime et similitudinis utraque habetur
et creditur », quia si plures fiant non est aliarum adiectio, sed
earundem renovacio et repeticio. 69 « Nam sicut
finitis septem diebus eosdem repetimus, ut semper primum et octavum eundem
dicamus, ita primas et octavas semper voces easdem figuramus et dicimus, quia
naturali eas concordia consonare sentimus, ut .D. in .d. » etc. 70 Et
potest sumi in quatuordecim locis in manu. |
|
|
71 Additur hinc modus dyapason
consociatus. [[14]] |
|
|
72 Sequitur versus Wylhelmi abbatis
novem modos usitatos includens addito diapason. Nulla exempla eius in libris
nostris non vidi. |
|
|
73 Ter trini sunt modi quibus omnis cantilena
contexitur, scilicet unisonus, semitonium, tonus, semidytonus, dytonus
<116r> diatesseron, diapente, semitonium cum diapente, tonus cum
diapente, ad hec sonus diapason, si quem delectat eius hunc modum esse
agnoscat. 74 Cumque tam paucis clausulis tota armonia
formetur utilissimum est eas alte memorie commendare. 75 Nec
prius ab huius modi studio quiescere, donec vocum intervallis agnitis armonie
tocius facillime queat comprehendere noticiam [[ber74m.gif]]
<116v> Sequitur nunc de tonis. |
|
|
<IV. De tonis> |
|
|
1 Ubi sciendum quod tonus dupliciter
accipitur. 2 Uno modo tonus est integra elevacio, vel etiam
descensus de linea ad proximum spacium, vel de spacio ad proximam lineam, et
de tali tono dictum est in capitulo precendenti. 3 Alio modo
tonus adhuc dupliciter consideratur. 4 Primo modo pro solius
euouae consideracione secundum quam psalmos accentuamus. 5 Secundo
modo pro tropo, alicui certo tono subordinato, prout dicimus iste cantus est
primi toni, i. iste tropus primo tono subiacet et subordinatur. 6 Et
de illo ad propositum. Et describitur sic : tonus est plurium notarum,
certis principio, medio et fine pro materia certa decantanda regulatarum
artificiosa combinacio. 7 Et sunt octo toni : primus,
tercius, quintus, septimus autenti dicuntur, reliqui vero, videlicet
secundus, quartus, sextus et octavus sunt plagales vel subiugales. 8 Isti
itaque octo toni quatuor habent claves finales, nam et antiquitus solum
quatuor ponebantur toni, grece dicti : prothos, deuteros, tritos,
tetrardos. 9 Moderni vero inventa subtilius examinantes,
videbant cantum unius modi tum in gravibus, tum in altis, quare unum modum in
duos diviserunt. 10 Quorum qui in acutis se servant autenti,
i. autorales, principales, aut digniores vocantur. 11 Qui
vero in gravibus, dicuntur plagales vel plages, i. collaterales vel
subiugales, ut dicendo plagis prothus, i. secundus tonus, etc. 12 Et
sic ponuntur octo toni, tamen sub eisdem quatuor finalibus. 13 Sunt
autem claves finales .D., .E., .F., .G. <117r> in quibus omnis cantus
proprie terminari habet, et dico notanter proprie, quia aliquando cantus ex
causa transpositus alibi in acutis finitur. 14 Nam primus
tonus proprie finitur in .D. gravi, sed improprie in .a. acuta, similiter et
secundus tonus. 15 Tertius et quartus proprie finiuntur in
.E. gravi, sed quartus improprie quandoque in [bq] duro de b-fa-[bq]-mi,
et eciam quandoque in .a. acuta finitur. 16 Quintus tonus et
sextus proprie pausant in .F. gravi, et sextus etiam quandoque in .c. acuta
improprie. 17 Septimus vero et octavus in .G. gravi pausare
solent, nec transponi consuevere. 18 Ab his igitur finalibus
tamquam a tonorum seu cantuum domiciliis musici suos regulant cantus. 19 Quantumcumque
enim cantus secundum principium suum vel medium dubius videatur et
vagus, in sua tamen finali, si regularis est, capitur et certus
diiudicatur nimirum, quia perfeccio rerum finis est, et exitus acta probant
omnisque laus in fine incanitur. |
|
|
20 Iudicare itaque de cantibus cuius
toni sint, vel quis duorum autentus sit, vel plagalis satis esse videtur
difficile. 21 Ponuntur tamen de hoc alique regule. |
|
|
22 Et primo notandum quod plagalis
cantus tres habet claves infra finalem regulariter sibi proprias. 23 Et
autentus totidem supra quintam a finali plagali regulariter prohibitas. 24 Quinque
vero medie utrique sunt communes. 25 Hic tamen nota quod non
principium sed decursiones sui cantus in eis habent commune utrique. 26 Nam
secundum Guidonem plagalibus minime, licet principia vel fines distinctionum
ad quintas intendere, tamen quartas per raro soleat evenire. 27 In
autentis vero <117v> preter tercium tonum, eadem principia et fines
distinctionum minime licet ad sextas intendere. Plagales autem prothi vel
triti ad tercias intendunt. 28 Est vero in cantibus mixtis
sive communibus, qui scilicet autenti plagalisque ius quasi communiter
tenent, diligenter advertendum ne qui cantus plagalium tenorem sui evovae
incipiendo transcurrat, quia si quis forte illum transgreditur et si non nisi
tono descendat et diapente conscendat, plagalis esse non potest. 29 Et
si cantus ad quintam, sextam, vel septimam ascenderit, et diu in eis
permaneat, sive ter vel quater eas repercuciat, etiam si plagalium descensum
videtur habere, autentus erit. 30 Idem si in principio a
finali diapente repente percierit sive inchoaverit in diapente ultra
finalem. 31 Cantus vero incipiens in diatesseron sub finali,
vel a principio ad diatesseron caput
inclinans, signum habet plagalis toni. |
23 proprias] prohibitas
ms. |
|
32 Sequitur quedam regula sive divisio
optima sufficienciaque regularum ambituum tonorum secundum quam novi cantus
fieri poterunt ac antiqui nosci et corrigi, vel saltem quam
corrupti sint experiri. 33 Omnis cantus si quintam ultra
suum finalem non tangit, plagalis est. 34 Si tangit quintam,
hoc est dupliciter : nam si sub finali non descendit, autentus est. 35 Si
vero sub finali descendit, <118r> hoc est tripliciter : nam si
multociens, bis vel ter, tangit quintam, et raro descendit, autentus est,
licet eciam postea sub finali quartam tangit ; 36 si
vero raro tangit quintam et multociens descendit, plagalis est ; 37 si
autem tociens descendit quotiens tangit quintam, plagalis est vel secundum
alium neutralis aut communis, et fiet de eo ut supra dicitur de cantibus
communibus. 38 Quamvis enim quandoque cantus limites suos
transgrediantur, quando scilicet autentus attingit decimam sursum et plagalis
septimam, vel aliquid aliud quod vicium esse, prout admittunt, excusantur
tamen si vox cum materia merito exaltanda fuerit, si devocio denotetur specialis,
si exclamacio, si dolor, si leticia, vel aliquid simile. |
|
|
39 De tonorum tenoribus notandum quod
tenores dicuntur loca quibus psalmos euouae, versus responsoriorum solemus
incipere. 40 Est autem tenor psalmorum primi, quinti et sexti
toni in .F., tercii et octavi in .G., quarti in .a., secundi in .C.,
septimi vero in .c. acuta. |
|
|
41 Tenor autem euouae sive seculorum
amen primi, quarti et sexti toni est in .a., secundi in .F., tercii,
quinti et octavi in .c., septimi in .d. |
|
|
42 Tenor versuum responsoriorum primi
et quarti est in .a., secundi in .c., tercii
et quinti in .c., sexti
in .F., septimi in .d., octavi in .a. vel quandoque in .c. |
|
|
43 In speciali nunc breviter videndum
est de inceptione sive intonicione cuiuslibet toni, tam ad psalmos maiores
quam minores, et de evovae uniuscuiusque toni. Psalmi maiores dicuntur
Magnificat et Benedictus. |
|
|
<118v>
44 Forma intonacionis primi toni ponitur quadrupliciter |
|
|
1. Dixit dominus
domino meo sede a dextris meis. Donec ponam inimicos tuos sca<bellum> 2. Dominus
regnavit decorem indutus est. Indutus est Dominum fortitudinem et precinxit
se. Etenim firmavit orbem terre qui 3.
Benedictus dominus deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis
sue. Et erexit cornu salutis nobis in 4.
Magnificat anima mea dominum. Et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
[[ber74t1.gif]] |
|
|
45 Forma secundi toni |
|
|
1. Dixit dominus
domino meo sede a dextris meis. Donec ponam inimicos tuos sca<bellum> 2. Dominus
regnavit decorem indutus est. Indutus est Dominum fortitudinem et precinxit
se. Etenim firmavit orbem terre qui 3.
Benedictus dominus deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis
sue. Et erexit cornu salutis nobis in 4.
Magnificat anima mea dominum. Et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
[[ber74t2.gif]] 46 Nota in 2° tono hii duo versus
« Et exult. » et « Gloria » singularem habet formam
accentuandi. 47 Ceteri vero omnes communem tenent modum.
48 Idem sequitur in octavo tono. |
|
|
<119r>
49 Forma tercii toni |
|
|
1. Dixit
dominus domino meo sede a dextris meis. Donec ponam inimicos tuos
sca<bellum> 2. Dominus
regnavit decorem indutus est. Indutus est Dominum fortitudinem et precinxit
se. Etenim firmavit orbem terre qui 3.
Benedictus dominus deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis
sue. Et erexit cornu salutis nobis in 4.
Magnificat anima mea dominum. Et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
[[ber74t3.gif]] |
|
|
50 Forma quarti toni |
|
|
1. Dixit
dominus domino meo sede a dextris meis. Donec ponam inimicos tuos
sca<bellum> 2. Dominus
regnavit decorem indutus est. Indutus est Dominum fortitudinem et precinxit
se. Etenim firmavit orbem terre qui 3.
Benedictus dominus deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis
sue. Et erexit cornu salutis nobis in 4.
Magnificat anima mea dominum. Et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
[[ber74t4.gif]] 51 Nota quartus tonus sepe reperitur
transpositus et tunc intonacio locum mutat ascendendo per diatesseron, sed
formam priorem retinet. |
|
|
<119v>
52 Forma quinti toni |
|
|
1. Dixit
dominus domino meo sede a dextris meis. Donec ponam inimicos tuos
sca<bellum> 2. Dominus
regnavit decorem indutus est. Indutus est Dominum fortitudinem et precinxit
se. Etenim firmavit orbem terre qui 3. Benedictus
dominus deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis sue. Et
erexit cornu salutis nobis in 4.
Magnificat anima mea dominum. Et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
[[ber74t5.gif]] |
|
|
53 Forma sexti toni |
|
|
1. Dixit
dominus domino meo sede a dextris meis. Donec ponam inimicos tuos
sca<bellum> 2. Dominus
regnavit decorem indutus est. Indutus est Dominum fortitudinem et precinxit
se. Etenim firmavit orbem terre qui 3.
Benedictus dominus deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis
sue. Et erexit cornu salutis nobis in 4.
Magnificat anima mea dominum. Et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
[[ber74t6.gif]] 54 Nota quod forma intonacionis sexti
toni ex toto eciam quo ad locum concordat cum forma primi toni sucut patet |
|
|
<120r>
55 Forma septimi toni |
|
|
1. Dixit
dominus domino meo sede a dextris meis. Donec ponam inimicos tuos
sca<bellum> 2. Dominus
regnavit decorem indutus est. Indutus est Dominum fortitudinem et precinxit
se. Etenim firmavit orbem terre qui 3.
Benedictus dominus deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis
sue. Et erexit cornu salutis nobis in 4.
Magnificat anima mea dominum. Et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
[[ber74t7.gif]] |
|
|
56 Forma octavi toni, ponitur
sextupliciter |
|
|
1. Dixit
dominus domino meo sede a dextris meis. Donec ponam inimicos tuos
sca<bellum> 2. Dominus
regnavit decorem indutus est. Indutus est Dominum fortitudinem et precinxit
se. Etenim firmavit orbem terre qui 3.
Benedictus dominus deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis
sue. Et erexit cornu salutis nobis in 4.
Magnificat anima mea dominum. Et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo. 57 Nota in octavo tono sicut in
secundo hii duo versus « Et exultavit » et « Gloria
patri » speciali modo accentuantur, ceteri communi modo. <120v>
58 Quo ad ultimas duas differentias octavi toni forma intonacionis 5.
Benedictus dominus deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis
sue. Et erexit cornu salutis nobis in 6.
Magnificat anima mea dominum. Et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
[[ber74t8.gif]] |
|
|
59 Alique accentuaciones rare in
psalmodi |
|
|
60 Multe huiusmodi intonaciones in
diversis tonis occurrunt et signate sunt in libris. |
|
|
61 Antiphona. Ecce. (cantor) Dominus
in fortitudine ve. [[ber74acc.gif]] |
|
|
62 Tercii toni : <Beatus vir
qui> in sapiencia morabitur | <quis enim miserabitur> tui Ierusalem
[[ber74acc.gif]] |
|
|
63 Quarti toni : Sanctus de monte
Pharan |
|
|
64 Quinti toni : corripias me.
[quinti toni] contristatus ingrediebar [[ber74acc.gif]] |
|
|
65 <Sexti toni> : qui
convertuntur ad cor [[ber74acc.gif]] |
|
|
66 Novem vero medi<ationes>
septimi toni. 1. <Tu puer>
altissimi vocaberis ; 2. pacem sunt Ierusalem ; 3. <...in
conspectu eius> sciemus sequemurque ; 4. dilexi ; 5. iuravi
(?) ; 6. Ego dixi ; 7. domine in voluntate ; 8. conculcavit
eam pes ; 9. pes pauperis |
|
|
67 Finalia VI septimi toni |
|
|
68 Finis octavi toni : in
tabenaculis Cham [[ber74acc.gif]] |
|
|
<121r>
69 Nunc consequenter ad cognoscendum evovae uniuscuiusque
toni, sciendum quod primus tonus in accentuacione psalmorum novem habet
evovae, que hic infra secundum ordinem ponuntur. 70 Secundus
tonus unum solum habet, tercius quinque, quartus similiter quinque. 71 Sed
quia secundum dupliciter reperitur, videlicet in loco debito et in
transposicione, et ob hoc bis ponitur, fiunt hoc modo sex evovae quarti toni.
72 Quintus unicum habet, sextus similiter unum tantum,
septimus quinque, octavus similiter quinque. 73 Nam primum
eius evovae nunquam canitur ad psalmos maiores sub hac forma : fa fa
mi fa re ut, sed semper vox una sive nota additur, que econverso si
contingat ad psalmos minores
deponitur. 74 Et sic hoc modo quinque sunt euouae
octavi toni. |
|
|
75 Sequuntur nunc tonorum omnium
evovae secundum ordinem. 76 Et cum hoc modo subscribuntur
metra, ubi ad unumquodque euouae inicium antiphone unius sicut congruit
assignatur, simul cum parva nota que metra qui voluerit potest mente
teneri pro memoriali tonorum faciliter discere. 77 Nam
utilitatem quandoque conferre possunt. |
76 teneri] tenus ms. |
|
78 Primi. 1. Ecce. 2. Pater. 3. fructum. 4. qui. 5. dixit. 6. Lazarus. 7. exi. 8. Ecce vere. 9. speciosus prius [[ber74m12.gif]] |
|
|
79 Secundi. serue secundi [[ber74m12.gif]] |
|
|
80 Tercii. 1. Qui favus 2. inter 3.
querentesque 4. malos. 5. orietur [[ber74m34.gif]] |
|
|
81 Quarti. 1. Ite. 2. in mandatis. 3.
ad te. 4. quibus. 5. ecce ve. 6. factus [[ber74m34.gif]] |
|
|
82 Quinti. Quinto da sicut novit [[ber74m56.gif]] |
|
|
83 Sexti. Sexto miserere [[ber74m56.gif]] |
|
|
84 Septimi. 1. In veritate. 2.
ascendo. 3. tu es Petrus. 4. aspice. 5. facta [[ber74m78.gif]] |
|
|
85 Octavi. 1. Ecce deus. 2. verbum. 3.
missus. 4. veniet. 5. benefac do. [[ber74m78.gif]] |
|
|
<122r>
86 Nota quod omnes versus sequentes de Benedictus et
Magnificat reincipiuntur, mediantur et finiantur sicut primus versus, excepto
quinto tono, et duabus ultimus differenciis octavi toni, et his que superius
aliter disponuntur etc. |
|
|
87 Nota in accentuando vel intonando,
si quandoque occurrunt pauciores sillabe quam forma scripta requirit, fingat
aliquis multas alias sillabas et preponat eas illis quas invenerit scriptas,
et sic ad formam rectissimam poterit pervenire. |
|
|
88 Exemplum : Domine in voluntate
tua iuravi. et similia. |
|
|
<V.> De coniunctis. |
|
|
1 De naturis coniunctarum sciendum
quod coniuncta facit de tono semitonium et econverso, de semitonio tonum. 2 Nam
in eo loco in quo solet esse semitonium per coniunctam sumitur tonus. 3 Similiter
in loco in quo solet esse tonus habetur semitonium per coniunctam, ut ubi
diceretur re mi dicitur mi fa, et ubi diceretur mi fa, dicitur re mi. 4 Aut
ubi diceretur sol fa dicitur fa mi, et ubi dicetur fa mi
dicitur sol fa. 5 Et hoc modo de semitonio per
coniunctam fit tonus et econverso. 6 Et non est intelligendum
quod tonus mutetur in semitonium aut semitonium in tonum, vel quod mi
mutetur in fa aut fa in mi. 7 Nam hoc
fieri nequaquam potest, nec in b-fa-[bq]-mi nec alibi circa
coniunctas, quia ille due voces fa et mi non sunt concordantes,
sed quod in loco in quo solet <122v> esse tonus, per coniunctam canitur
semitonium et econverso. 8 Et ubi prius cantabatur fa,
per coniunctam canitur mi et econverso. 9 Advertendum
etiam quod omnis coniuncta per b molle signata dicitur fa, sed per [h]
durum sive quadrum signata dicitur mi. 10 Loco cuius
aliqui ponunt [bq]. 11 Quamvis autem inter quemlibet tonum
coniuncta una ponitur aut ponit potest, ipsum in duas partes scindendo
inequales, que partes semitonia maius et minus vocantur. |
|
|
12 Octo tamen coniuncte usitate
communiter ponuntur, quarum alique eciam in cantu nostro possunt occurrere et
signari. 13 Et habentur in figura sequente [[ber74cf.gif]] |
|
|
14 Prima itaque coniuncta sumitur
inter .A. et .[bq]. graves. 15 Hec est inter A-re et
[bq]-mi, et figuratur in .[bq]. gravi per b molle sive rotundum, sic
quod ibi fiat fa. 16 Et canitur in responsorio Usquequo
exaltabitur etc. ubi eciam secunda coniuncta ocurrit, sicut infra
patet : |
|
|
Usquequo
exaltabitur inimicus meus super [[ber74c.gif 1]] |
|
|
<123r>
17 Secunda coniuncta sumitur inter .D. et .E. finales, et
signatur in .E. finali per b rotundum quod ibi fiat fa. 18 Et
canitur in responsorio Conclusit ubi eciam sexta coniuncta
occurrit : |
|
|
Conclusit
vias meas inimicus insidiator factus est michi sicut leo in abscondito replevit
et inebriavit me amaritudine deduxerunt in lacum mortis vitam meam et
posuerunt lapidem contra <123v> me. Vide domine iniquitatem illorum et
iudica causam anime mee defensor vite mee. [[ber74c.gif
2]] |
|
|
19 Tercia coniuncta sumitur inter .F.
et .G. finales et signatur in .F. per .[bq]. durum sive quadrum quod ibi fiat
mi. 20 Et canitur in epistolis nostris et quasi in
locis innumerabilibus, sed non necessario : |
|
|
Lectio
epistole beati Petri apostoli. Leccio libri Esdre. Sapiencie. [[ber74c2.gif 3]] |
|
|
21 Quarta coniuncta sumitur inter .G.
et .a. Et signatur in .a. acuta per b molle sic quod ibi fiat fa. |
|
|
22 Quinta coniuncta sumitur inter .c.
et .d. acutas et signatur in .c. per
[bq] quadratum, sic quod ibi fiat mi. |
|
|
<124r>
23 Sexta coniuncta sumitur inter .d. et .e. superacutas. Et
signatur in .e. per b rotundum, quod ibi fiat fa. 24 Et
canitur in antiphona Urbs fortitudinis nostre etc ut hic infra
patet : |
|
|
Urbs fortitudinis
nostre Syon salvator ponetur in ea murus et ante murale. [[ber74c2.gif 6]] |
|
|
25 Septima coniuncta habetur inter .f.
et .g. superacutas et signatur in .f. per [bq] durum sive quadrum quod ibi
fiat mi. 26 Et canitur in antiphona Cum venerit
paraclitus etc. |
|
|
Cum
venerit paraclitus quod ego mittam vobis spiritum veritatis qui a patre
procedit ille testimonium. [[ber74c2.gif 7]] |
|
|
27 Octava coniuncta sumitur inter .g.
et .aa., et signatur in .aa. excellente, sive geminata per b molle quod ibi
fiat fa. 28 Et de ista exemplum in libris nostris non
vidi, sicut nec de quarta et quinta. Cetere pluries habentur. |
|
|
<124v> 29 De
cantibus transpositis |
|
|
30 De cantibus transpositis sciendum
quod communiter cantus transpositi videntur propter coniunctas vitandas. 31 Sicut
sunt antiphone Dominus regit me, Benedicta tu, et gradualia Tollite
porta, Requiem eternam, etc. 32 Item aliqui adhuc
aliud habent inpedimentum quare non possunt loco suo in gravibus decantari,
sicut sunt gradualia Ostende nobis, Ego dixi domine¸ quia cum
ad sextam vocem descendant sub finali, que ibi nisi sub Γ-ut
fingatur, haberi non potest, videlicet sub .D. gravi, ubi fini deberent in
gravibus merito ergo ad superiores translati videntur. |
|
|
33 Item aliqui cantus transpositi
videntur sine causa. 34 Sicut antiphone Oculi mei, In
domum domini, offertorium Exaltabo, communio Tollite hostias
etc. 35 Contra consuetudinem et sine causa ut est communio Omnes
qui in Christo. 36 Nam tonus septimus et octavus non
solent transponi quia tetrardus affinitate caret etc. |
|
|
37 In protho igitur isti cantus
reperiuntur transpositi. 38 Grad. Tollite portas, Ostende
nobis, A summo celo, In sole po<suit>, Excita
domine, Domine deus virtu<tum>, Hodie scietis, Tecum
principium, Angelis suis, Ab occultis, Ne avertas, Hec
dies cum sex versibus, Ego dixi domine, Domine refugium, In
omnem terram, Nimis honorati, Exultabunt sancti, Requiem
eternam, et Te deum laudamus. Sanctus feriale. Offertorium Exaltabo
te. Responsoria Si bona suscepimus et Vide quia tribulor. |
|
|
39 In deutero tantum plagali. 40 Offertorium
Domine fac mecum, communio Dominus virtutum et Tollite
hostias. Antiphone due <125r> secundi euouae : Ad te domine
elevavi, In domum domini. Omnes antiphonae tertii euouae et
incipiuntur in b molli, una dempta : Primus ad Syon, Quibus
non est annunciatum, Querite dominum, Emitte agnum, Rorate
celi, A finibus terre, Letentur celi, Sinite parvulos,
Dominus regit me, Oculi mei, Thezaurisate vobis, Popule
meus, Faciem meam, In humilitate, A summo celo, Ascendit
deus, Qui pacem ponit, Paratur nobis, Da mihi in disco,
Ostendit dominus, Ascendit sumus, Media nocte, Custodiebant
testimonia |
|
|
41 Omnes antiphonae quarti euouae et
incipiuntur in .G. : Super te Iherusalem, Expectabo dominum,
Qui post me venit. Pacientes estote, Da mercedem, Propter
Syon non, Ecce veniet dominus, Ego autem, Expectetur
sicut, Ecce video, Da scienciam, Sicut fuit Ionas,
O mulier, Benedictus es qui, Ubi duo vel tres, A
seculo, Numquid redditur, Iudicasti domine, Si quis
sitit, Tempus meum, Oves mee, Multa bona, Potestatem
habeo, Confundantur qui, Infirmata est, Desiderio, Confundantur
et, Alieni, Elevata est, Exaltare domine, Elevatis
manibus, Introibo ad, Sacerdotes sancti, Erit mihi do,
Benedicta tu, Sicut mirra, Leva eius, Quasi cedrus,
Introibo in do<mum>, Stetit angelus, Servi
dominum. |
|
|
42 Omnes antiphone quinti evovae et
sunt tantum due : Factus sum sicut homo, O mors ero. |
|
|
43 In trito tantum plagali :
offertorium Domine in auxilium, Letania, responsorium Girum
celi circuivi sola. |
|
|
44 In tetrardo etiam tantum plagali.
Communio Omnes qui in Christo. |
|
|
<125v> 45 De
cantu |
|
|
46 Nunc in fine de cantu aliquid
breviter tangendo, sciendum quod ornat ac sustentat cantum valde, si note in
descendendo modicum aut quasi semitonialiter a sibi contiguis declamando
decantentur ac duriter teneantur, ascendendoque alacriter aliqualiter
eleventur salvis tamen semper his que ad artis huius regulas spectant
limites atques moderaciones. |
|
|
47 Item quando cantatur ascendendo,
debet homo cantare et ascendere viriliter aspirando et acuendo,
sicut eques facit cum equo quando ascendit per aliquem montem. 48 Sed
quando cantatur descendendo debet homo cantare sustinendo, et retinendo,
sicut facit similiter eques cum equo quando descendit per clivium sive per
vallem. 49 Et hoc ideo ut cantu retrahatur ne cadat, quoniam
semper pronus et facilis est ad casum, nisi vigorose et fortiter teneatur et
sustentetur. |
|
|
50 Item cantus choralis a sanctis
doctoribus editus multum dulcis et suavis audientibus cum affectu apparere
potest, si debite decantetur, necnon et excitare devocionem et affectionem
potest mirabiliter. 51 Quod exemplariter in cantibus
ecclesiasticis invenies si diligenter inspexeris et miraberis quasi
artificialiter cantus illi a sanctis doctoribus compositi mentium exprimant
conceptiones, rerum habitudines et cantancium voluntates ad desideria ita
quod nec una quidem nota in ipsis inveniatur superflua aut specialis
<126r> intencionis vacua vel ociosa. 52 Imo, si alte
clamandum est quasi in celum rogando, inchoant cantum altisone, et idem si
aperte publicandum est vel docendum, ut patet in responsorio Da michi
domine, Emitte domine, et antiphona Hoc est preceptum, Steffanus
autem et similibus. 53 Si est iubilandum exultando
surgunt cum saltu, ut patet in antiphona Scio quod Ihesum, Angelus
ad pas<tores> etc. 54 Si vero humiliter
supplicandum est, vel consulendum de cordis, quasi intimis incipiunt ab imis,
ut in responsorio Preparate corda, Gaudete in domino semper et
similibus. 55 Si autem medio modo se habendum est, loquendo
quasi vel socialiter conversando, inchoant circa medias claves, ut in
responsorio Iusti in perpetuum, Induit me dominus et similibus. |
|
|
56 De mediis quoque cantuum cursibus,
qua pleni sint notamine, quis explicare possit aliquid tamen breviter
tangendo. 57 Si enim tristicia sit designanda, aut leticia
singularis, specialis quasi cuilibet sillabe assignatur nota, ac si non
possit pre fletu aut leticia observari cantuum mensura, ut patet in
communione Videns dominus flentes, Oportet te fili et
similibus. 58 Ipsi eciam cantus nunc innuunt tarditatem, nunc
vehementiam, nunc involucionem in multis notis, nunc expedicionem in paucis,
nunc applaudent, nunc arguunt, aliquando designant altitudinem, aliquando
bassitudinem, nunc hoc subtiliter innuunt, nunc illud prout hoc et multa alia
in cantibus sanctorum advertere poteris, si ipsos <126v> acute
inspexeris. 59 Imo eciam si est aliqua materia decantanda dum
occurrunt partiales clausule vel dictiones, ad speciales tonorum naturas
pertinentes, illis sepe neumas illius toni adaptaverunt proprias, sicut patet
in responsorio Ecce vidimus eum non habentem speciem neque decorem.
60 In qua dictione, videlicet « decorem »,
lamentando quasi ad lacrimas provocando declinat in bmollia etc. |
|
|
61 De finibus autem miraberis quam
industriose cantus claudant. 62 Si adverteris quasi trutina
mota paulatim ad quietem per breviora revertens spacia, sic et ipsi cantus
ordinate ad finem vergentes, quiescere quasi querendo. 63 De
quo pauca enarrare causa brevitatis et quietis omitto. 64 Sufficiant
hec de musica et cantu breviter dicta et collecta ad laudem et gloriam sancte
trinitatis, beatissime Marie virginis ac omnium sanctorum, quibus sit honor,
et nobis salus in secula seculorum. Amen. |
|