Berlin, Staatsbibliothek Preussischer Kulturbesitz (D-B)
Ms. theol. lat. qu. 261, f. 52r-54v
Transcription : Christian Meyer
(avril 2005)

 

Lexicon musicum Latinum HOME

Sex sunt voces in quibus primus tonus invenitur incipere posse, videlicet in C-fa-ut, in D-sol-re, in E-la-mi, in F-fa-ut, in G-sol-re-ut et in a-la-mi-re acuta. Ascendere potest a suo fine, que est .D. grave usque ad decimam, que est F-fa-ut acuta. Descendere non debet infra ad primam sub suo fine, que est C-fa-ut grave, nisi sit talis cantus, quod inceptio sua transeat ad quintam vocem, que a-la-mi-re acuta. Verbi gratia sicut est istud responsorium Circumdederunt me et hec antiphona, ut Ecce tu pulcra et Ego sum alpha, et officium Inclina, et officium Viri galilei et consimiles. Et talis cantus potest descendere sub suo fine ad omnes voces sicut secundus et semper erit de primo.

 

 

Incipiunt antiphone et responsoria primi toni, que [et qui] incipiunt in C-fa-ut, ut Beatum pontificem, in D-sol-re, ut Maiorem caritatem, in E-la-mi, ut Veniens a Libano, in F-fa-ut, ut Ipsi soli, in .G. <...> [.a.] in .a. Exi cito.

 

 

Prime differentie primi toni, que incipiunt in C-fa-ut et in .D. et festinanter saliendo ascendunt ad .a. acuta, ut Muro tuo et Posuerunt et Primum et Vos amici, et que incipiunt in .G. gravi et descendunt cito in C-fa-ut ut, Ave Maria et consimiles, habent unum seculorum, quod in .G. gravi finiantur.

 

7 prima differentia ms.

<Ex. 1> Primum. Posuerunt. Iste est Iohannes. d Seuouae.

 

 

Item de secunde differentie, que incipiunt in .D. gravi, que sunt in sillabis et in cantu parve, sive descendant in principio a C-fa-ut, ut antiphona Dum esset summus po<ntifex> sive ad .F., ut antiphona Accepit ergo et consimiles, habent alium seculorum, quod in .F. finiantur, ut Maiorem ca<ritatem>, Accepit ergo :

 

 

<52v>

 

 

<Ex. 2> Maiorem caritatem. bAccepit ergo.Cum esset. Euouae.

 

 

Item tertie differentie, que incipiunt in .D. et gradatim vel saltim vadunt ad .F. gravem sicut Euge serve, et O Martine, et alie que incipiunt in .C. que sunt magne in sylabis et in cantu, et que tam gradiendo quam saliendo scandunt ad .F., ut O pastor et Non auferetur, Filie Ierusalem et consimiles, habent unum seculorum quod terminatur in .D. gravi :

 

9 gravem] gravi ms.

<Ex. 3> Euge serve. Filie ye<rusalem>. Non auferetur. Ego sum. Euouae.

 

 

10 Item quarte differentie, que incipiunt in .F. et cito vadunt ad .a. sive gradatim sive saltim sicut Petrus quidem, Apertis thesauris et Hodie Christus, habent alium seculorum quod in .G. gravi finiantur.

 

 

<Ex. 4 > Hodie Christus. Petrus quidem. Predicans. Diffusa. Euouae.

 

 

11 Item quinte differentie, que incipiunt in .F. grave et descendunt in .D. sicut Vidimus stellam, Reges terres habent alium seculorum, quod finitur in .a. acuta.

 

 

<Ex. 5 > Volo pater. Vidimus. Reges terre. Seuouae.

 

 

12 Item sexte differentie, que incipiunt in .F. et statim vadunt in .G. statimque descendunt in .D. sicut Speciosus et Ipsi soli, habent alium seculorum, quod finitur in .D. gravi.

 

 

<Ex. 6 > Speciosus. Christi virgo. Ipsi soli. Seuouae.

 

 

13 Item septime differentie, que incipiunt in .a. et statim descendunt in .G., ut Ite dicite, Facti sumus, Clamavi, habent alium seculorum, quod finitur in .a. acuta.

 

 

<53r>

 

 

<Ex. 7 > Ite dicite. Facti sumus. Clamavi. Seuouae.

 

 

14 Item de responsoriis primi toni.

 

 

<Ex. 8 > R/ In principio. V/ Formavit. R/ Circumdede runt. V/ Quoniam. R/ Veniens a Libano. V/ Quoniam confortavit.

 

 

15 Item de officiis primi toni et prime differentie, que incipiunt in .C. et in .D. et statim saliunt ad .a. acutam, sicut Suscepimus et Dominus et consimiles, habent unum idem seculorum, quod finitur in .F. grave.

 

 

<Ex. 9 > Suscepimus. Statuit. Dominus. Gloria. Euouae.

 

 

16 Item secunde differentie, que incipiunt in .D. et cito vadunt ad .F., ut Exurge quare et Iustus ut palma, et De ventre habent alium seculorum, quod finitur in .D. gravi.

 

 

<Ex. 10> De ventre. Iustus. Exurge quare Gloria. Seuouae.

 

 

17 Item tertie differentie, que incipiunt in .F. et cito vadunt ad .a. ut Ego autem et Misereris omnium et consimiles habent aliud seculorum quod finitur in .G. gravi.

 

 

<Ex. 11 > Ego autem. Misereris omnium. Gloria. Seuouae.

 

 

<53v> 18 Item quarte differentie. Incipiunt in .a. et statim descendunt in .G. vel in .F., ut Lex domini et Salus autem et Sapientiam sanctorum habent aliud seculorum, quod finitur in .a. acuta.

 

 

<Ex. 12 > Lex domini. Salus autem. Sapientiam. Seuouae.

 

 

19 Quinque sunt voces in quibus secundus modus regularis incipere invenitur, videlicet in .Γ., in .A., in .D., et in .F. et finitur cum primo tono in .D. 20 Descendere potest sub suo fine usque ad Γ-ut. 21 Ascendere non debet nisi ad <.a.> acuta<m> vel b-mi. 22 Sed in utraque illarum moram facere non debet nisi fit talis cantus quod inceptio sua se transferat cito sub suo fine usque ad quartam vocem, que est .a., sicut Martinus et communio Letabimur, vel cantus qui incipiat in .C. inferius, ut communio Cantabo. 23 Et talis cantus potest ascendere ad omnes voces primi toni et semper erit secundi. 24 Sunt autem cantus primi et secundi toni de quibus dubium, quorum erit discutio. 25 Si non ascendunt ad quintam vocem, que est .a. acuta, certissime de secundo erunt, sicut Iuste et Pie, et officium Sacerdotes eius in<duam>. 26 Omnes antiphone secundi modi quandocumque sint, habent unum seculorum quod finitur in .G. gravi.

 

 

<Ex. 13 > O sapientia. A porta in<feri>. Gloria. Seuouae.

 

 

27 Item que incipiunt in .G. grave et in .a. ut antiphone Benedicam et Rorate sunt irregulares cum suis similibus quorum seculorum finitur in .a. acuta.

 

27 irregulares] in regulis ms.

<Ex. 14 > Benedicta. O mors. Petre. Laudate. Annuntiate. Magnum. Gloria patri et filio et spiritui sancto.

 

 

28 Item omnia officia secundi modi quocumque modo incipiant, non habent nisi unum seculorum quod finitur in .D. gravi.

 

 

<154r>

 

 

<Ex. 15 > Ecce advenit. Michi autem. Vultum. Sacerdotes eius. Me expectaverunt. Gloria. Euouae.

 

 

29 Sex sunt voces in quibus tertius tonus incipere invenitur. In C-fa-ut, in .D., in .E., in .F., in .G. et in c-sol-fa-ut et finitur in .E. gravi. 30 Ascendere potest a suo fine usque ad nonam vocem, que est .F. acuta, descendere potest a suo fine, usque ad tertiam vocem, que est C-fa-ut grave. 31 Omnes antiphone tertii toni et prime differentie, que incipiunt in .G. grave et statim saliunt ad c-sol-fa-ut sicut antiphona Tolle puerum et Elisabeth, Qui sequitur et Auferte ista. 32 Hec habent unum seculorum, quod finitur in .a. acuta.

 

 

<Ex. 16 > Tolle puerum. Qui sequitur. Auferte. Tu Betleem. Euouae.

 

 

33 Item secunde differentie que incipiunt in .G. gravi et statim vadunt gradatim ad c-sol-fa-ut sicut antiphona Qui odit et similes habent seculorum, quod finitur in .G. gravi.

 

 

<Ex. 17 > Qui odit. Domine proba<sti>. Gloriosi. Malos male. Gloria. Euouae.

 

 

34 Item tertie differentie que incipiunt .E. et descendunt ad .D. et cito transiliunt in .G. gravi ac deinde in c-sol sicut Qui de terra est et Dum complerentur habent seculorum quod finitur in .a. acuta.

 

34 transiliunt] transalunt ? ms
complerentur] comprerentur ms.

<Ex. 18> Qui de terra est. Beatus vir. Euouae.

 

 

Item de responsoriis.

 

 

<Ex. 19> Aedificavit. Dum steteritis. Dum complerentur. Sal<54v>vatorem. Sobrie. Corona. Quoniam.

 

Hedificavit ms
Corona] aurea add. supr..

35 Item prime differentie de officiis, que incipiunt in .E. vel in .F. et descendunt ad .B. et statim impetuose transiliunt in .G. et in .D. et in .c., sicut Si iniquitatem et consimiles, habent unum seculorum, quod finitur in .a. acuta.

 

35 transaliunt ms.

<Ex. 20> Confessio. Repleatur. Gloria. Seuouae.

 

 

36 Item secunde differentie, que incipiunt in .G. gravi, sive descendant sive ascendant, sicut Omnia que et Tibi dixi et consimiles, habent seculorum quod finitur in .G. gravi.

 

 

<...>

 

 

37 Quinque sunt voces in quibus quartus modus regulariter incipere debet : in C-fa-ut, in .D., in .F. et in G-sol-re-ut. 38 Finis eius <...> cum tertio tono. 39 Potest descendere sub suo fine usque ad C-fa-ut, ascendere non debet nisi ad c-sol vel ad .d. acutum, sed in neutra illarum moram facere enim debet. 40 In .C. ut Homo erat, in .D. ut Magnus dominus, in .E. ut Vigilate, in .F. ut Omnis terra, in .G. ut In prole mater. 41 Prime differentie de antiphone que incipiunt in .F. gravi descendendo vel ascendendo, saliendo vel gradiendo, sicut Credo videre, et Omnis terra, Inter natos, Turba multa, que incipiunt in .E. et ascendendo vel descendendo gradatim sive saltim, sicut antiphona Te deum patrem et Crucem tuam, que incipiunt in .E. et ascendunt gradatim sive saltim, sicut Media vita et Tribum quem, Homo erat in Ierusalem habent unum seculorum quod finitur in .E. gravi.

 

 

<...>