Berlin, Staatsbibliothek Preussischer Kulturbesitz (D-B)
Ms. theol. lat. qu. 261, f. 23r-24r
Transcription : Christian Meyer
(avril 2004)

 

Lexicon musicum Latinum HOME

Incipit ars magistri boethii.

 

 

Si vis scire artem musice, oportet te scire quod XV sunt voces tonitruales [opportet te scire, s. a primo .D. usque ad secundum,] <...> que inveniuntur a primo .A. usque ad octavum .a., et in istis iunveniuntur VIII voces tonitruales, s. a primo .D. usque ad secundum. Que dicuntur tonitruales quia in hiis concluduntur omnes differentie, sed si obiciatur contra, quia teste Guidone VII sunt consonantie et VII sunt dies in ebdomada ergo VII debent esse differentie. Responsio : dicendum est quod aliud est consonantia aliud est differentia. Consonantia enim dicitur a consequendo, quia semper secuntur voces suas. Differentia vero dicitur quia differtur unus tonus ab alio. Quod autem omnes differentie concludantur a primo .D. usque ad secundum sic probatur.

 

 

Nam quatuor sunt littere regulares ubi debent se concludere omnes lictere ex ratione scilicet primum .D. .E. .F. .G. grave. Alie quattuor desuper que sunt inregulares quia sunt ad succurendum, tantum in hiis octo vocibus concluduntur omnes differentie.

 

 

10 Quid est cantus ? Cantus est quedam ars. 11 Unde proceditur <?> Ab ore et ab arte. 12 Duplice nomine uocatur musica. 13 Quid musica <?> Motus vocum. 13 Quid motus vocum <?> 14 Tonus, semitonius, dictonus, semidictonus, dyatessaron, dyapente et dyapason. Iste sunt consonantie vocum.

 

12 duplice] du + o suprascript. mss.

15 Quid est musica <?> Scientia recte canendi et regula veraciter modulandi.

 

 

16 Musica unde derivatur <?> A Moys quod est aqua quia nec aqua nec musica possunt tangi sine aliqua motione.

 

 

17 Musica dicitur a musycatione, i. a sonatione vocum. 18 Musyca dicitur a musis vel a moys quod est aqua, et scas quod est sonus in musica, i. sonus sumptus ab aqua. Musyca unde constat <?> Constat ex VII consonantiis.

 

17 cf. La Fage, p. 185.

Quid est tonus ? Tonus plenus est in voce et cum plena voce debet sonare sicut superius dictum est. Semitonius minus est in voce et cum semivoce debet sonare. Dicitur itaque semitonius a minuendo quia non debet totam vocem adimplere, sed quasi media uoce terminare

 

nota ab alia manu in marg. inf. f. 23r

18 Quid est vox <?> Vox est aeris tenuissimus ictus naturalibus instrumentis foramine.

 

 

19 Nota quod X sunt consonantie uocum s. VI perfecte et quattuor imperfecte. 20 Perfecte sunt dyatessaron, dyapente et dyapason, XI<a>, XII<a> et quadrup<l>a i. XV<a>, et dicuntur perfecte quia habent perfectas modulationes. <23v> 21 Imperfecte sunt quatuor : tonus, semiditonus, semidictonus et dictonus et dicuntur imperfecte quia non habent perfectas modulationes. 22 Nota quod Guido ita composuit, ut omnis cantus habet potestatem incipiendi usque ad illam notam ubi incipiunt differentie eius, super differentias vero non.

 

 

23 Cum aliquid incipitur canere, nequimus cognoscere cuius modi sit, quia nequimus cognoscere cuius consonantie sit venture. 24 Unde tantum in fine cognoscitur, sicut scriptum est : "omnis laus in fine canitur"

 

 

25 Nota quod quando cantus primi toni et ceterorum autenticorum ascendit usque ad octavam vocem, et descendit sub se <ad> tertiam, nec descendit regulariter, sed recipit de suo plagali, et dicitur cantus conmixtus. 26 Simili modo de plagalibus, dum cantus secundi toni descendit sub se <ad> sextam et ascendit ultra modum supra se, non regulariter ascendit sed recipit de suo autentico et vocatur cantus conmixtus.

 

25 autenticorum] autenti quorum

26 Sed sciendum est quod de tono qui plus potest ascendere vel descendere, de illo iudicatur et intonatur.

 

 

27 Sciendum est quod omnis cantus aut rectus tonus est, aut conmixtus, aut communis. 28 Rectus tonus est cum suam habet regulam sicut dictum est. 29 Conmixtus est qui ascendit vel descendit plusquam debeat, vel recipit aliam consonantiam. 30 Communis vero tantum habet ex se quantum ex alio et tamen in potestate cantoris est iudicandum.

 

 

31 Notandum est quod primus et secundus tonus fini<un>tur in .D. gravi et habent dyapente commune in .A. et in .b. acutum.

 

 

32 Tertius et quartus fini<un>tur in .E. gravi et habent dyapente commune in .c. et in .d. acuto.

 

 

33 Septimus et octavus fini<un>tur in .G. grave et habent dyapente commune in .d. et in .e. acuta.

 

 

34 Nam omnis cantus in hiis tantum terminatur licteris, scilicet in .D., .E., .F., .G. gravibus et si aliter inueniatur cassum et absque regula manet apud Boetium.

 

 

35 Et est discretio quod primus tonus ascendit in .d., .e., .f. et .g. acuta quod non facit secundus.

 

 

36 Et secundus descendit in .A., .G., .F., .G. quod non facit primus, nisi in duobus canti<bu>s scilicet Montes Gelboe et Spiritus sanctus.

 

36 montes] monte ms

37 Et tertius ascendit in .e., .f., .g. acuta, quod non facit quartus.

 

 

38 Et quartus descendit in .B. et in .A. grave, quod non facit quintus.

 

 

39 Et quintus ascendit in .f. et .g. acuta, quod non facit sextus.

 

 

40 Et sextus descendit in .G., .B., .A. grave, quod non facit septimus.

 

 

41 Et septimus ascendit in .g. acutum et in .a., .b. et in .c. superacuta, quod non facit octavus.

 

 

42 Et octavus descendit in .C. grave, quod non facit septimus.

 

 

43 Et hoc dictum est a pictagora phylo<so>fo.

 

 

44 Subiugales eundem habent specie quam autentici differunt autem in diatessaron et dyapente.

 

 

45 Differunt autem quia <autenti> habent dyatessaron super dypatente, subiugales quoque infra.

 

 

46 Et est sciendum quantum ad antiphonarium de die, quod primus et quintus et septimus tonus habent dyatessaron inferius et superius, vel in versibus vel in responsoriis.

 

 

47 Sunt quidam cantus, qui propter brevitatem sui nec habent dyatessaron nec superius nec inferius, sed solum commune dyapente. De istis <24r> dicit Boetius quod secundum usum iudicare debemus, ita tamen sicut est in antiphonario nocturno.

 

47 nocturno] nocturm ? ms.

48 In primis dicere de antiphonis quod primus et quartus et sextus tonus habent seculorum in .a. acuto, secundus in .F. grave, tertius et quintus et octavus in .c. acuto, septimus in .D. grave, tamen antiphona Nos qui vivimus habet saeculorum in .G. gravi.

 

 

49 Modo dicimus de responsoriis.

 

 

50 Primus habet potestatem acuendi totam manum salva ratione secundi toni.

 

 

51 Versus eius semper debet incipere in .a. acuto vel in .D. grave.
52 Versus secundi in .D. vel in .C. grave.
53 Versus tertii in .c. acuto.
54 Versus quarti in .a. acuto.
55 Versus quinti in .c. acuto.
56 Versus sexti in .F. grave.
57 Versus septimi in .d. acuto.
58 Versus octaui in .G. grave vel in .c. acuto et certissime verum est.

 

 

59 Omnes autentici si habent elevationem de lictera in licteram perfecti sunt, et si magis ascendunt plusquam perfecti, et si minus imperfecti. 60 Similiter de plagalibus in descensione, quia si descendunt de .a. in .A., vel de .b. in .b., vel de .d. in .D. perfecti sunt, si magis plusquam perfecti, si minus imperfecti.

 

 

61 Nota in primis quod X et IX sunt sedes in quibus sedent et requiescunt voces, et omnis cantus de una sede in aliam transmutatur, sicut infra patebit et dicitur prima sedes .G.maut, alie sedes sunt VII littere scilicet .a., .b., .c., .d., .e., .f., .g. 62 Quae primo posite dicuntur graves, secundo posite dicuntur acute, tertio posite dicuntur superacute, et sunt quatuor videlicet .a., .b., .c., .d.

 

 

63 In istis ergo sedibus sive licteris note sive voces ponuntur. Et ascendit et descendit omnis cantus. 64 Incipe ergo et dice : .G.maut, A-re, b-mi, C-fa-ut, D-sol-re, E-la-mi, F-fa-ut, G-sol-re-ut, a-la-mi-re, b-fa-b-mi, ce-sol-fa-ut, de-la-sol-re, e-la-mi, f-fa-ut, g-sol-re-ut, a-la-mi-re, b-fa-b-mi, c-sol-fa, d-la-sol.

 

 

65 Regula Boetii.
Solis licteris notare optime probavimus.
Quibus addiscendum nichil est facilius
Si assidue utantur saltem tribus mensibus.

 

65 GUIDO reg. 172-174

66 Nota quod secundus tonus, quintus et octavus habent unum modum intonandi in diebus ferialibus, primus et sextus habent semper unum modum, tertius et quartus et septimus habent quilibet horum suum modum singularem.

 

 

67 Primi toni alleluia Posuisti domine.
Secundi toni alleluia Inveni David servum meum.
Tertii toni alleluia Domine deus salutis mee.
Quarti toni alleluia Laudate deum omnes angeli eius.
Quinti toni alleluia Beatus vir.
Sexti toni alleluia Exultabunt sancti in gloria.
Septimi toni alleluia Sancti tui domine florebunt sicut lilium et sicut odor balsami erunt ante.
Octaui toni alleluia Nimis honorati sunt amici tui deus nimis con<fortatus>