Lexicon musicum Latinum HOME

Bruxelles, Bibliothèque royale (B-Br)
5444/6, f. 39v+40r

 

 

<Accessus à la musique>

 

Roger Bragard, « Boethiana : Études sur le De institutione musica de Boèce », in : Hommage à Charles van den Borren (Anvers, 1945), p. 84-139 (texte éd. p. 126-127).

 

<p. 126> Intentio Boecii est in hoc opere tractare de modulatione. Et quia modulatio a modo dicitur et modus est in cunctis fere rebus, determinandum est a quo modo haec modulatio dicatur. Equidem a modo movendi. Et rursus quia hic modus movendi multifariam dividitur cum etiam hystriones saltantes modulari dicuntur, determinanda est modulatio de qua intendit tractare. Ea est quae fit in sonis. Item quia sonus multipliciter dividitur, de generali sono qui est animae non intendit, sed de eo tantum qui apud grecos ptongos dicitur, a similitudine loquendi idest toggostay qui sic diffinitur apud latinos : « Sonus est vocis casus emmelos idest aptus melo in unam intentionem ». Et quia vox alia continua quae genus syneches dicitur, alia discreta quam dyastematice nuncupant quae est cum intervallo suspensa, de huius postremo sono intendit ; et quia de illo sono qui est patus melo, idest cantilenae, enuntiandum est quia intendit de musica modulatione ; et quia musicae tria sunt genera, scilicet mundana, humana et ea quae est in instrumentis, principaliter agitur de hac ultima, secundario de duabus primis. Opotet enim talia praecepta dare quibus hanc visibilem nobis intimet ut per hanc nos ad eas, quae sola ratione comprehenduntur, invitet. Ea sic diffinitur : « Musica est motus vocum cum scientia modulandi ». Veraciter, in hac diffinitione, « motus » ponitur ; genus est enim musicae. Differentia vero est vocum quia motus alibi vocum, alibi non vocum. Additur «  cum scientia » ut secernatur musica ab his motibus qui sunt vocum sed non cum scientia ut volverum Philomelae acetorum. « Modulandi » ut designetur in musica modulatio esse proprie, alias improprie. Veraciter insuper additur ut dividatur ab his motibus qui et vocum sunt, et cum scientia ; et modulandi sed non veraciter est in eis scientia. Huiusmodi motus fiunt ab his qui nesciunt artem et sunt cantores tantum non musici. Nota quod hoc nomen quod est musica, componitur ex duobus graecis vocabulis idest moys et sychos quod latus <p. 127> sonat aqua et spiritus ut enim tradiderunt nobis doctores nostri ex aqua maris mediterranei ventus exiens cavernas saxorum ad instar montium ingreditur in locis quae Scilla et Caribdis nuncupantur. Et idem diversi modulaminis soni formantur. Quorum dulcedine attoniti nautae dum sonos exaudire inhiebant, subito fluxibus frequenter rapiebantur et inter saxea naufragi collidebantur. Sed Graeci qui cum Jasone profecti sunt ad rapidenum aureum vellus, Colchos cautius appellantes, inter proram et huiusmodi locos rotunda saxa et montes arenarum instruxerunt. Quorum obiectu freti et tuti, sonos dulcis modulaminis exauditos tenuerunt idest « none ne ane, etc... ». Unde postea hoc nomen confictum est quod est moysica. Item nota quia Boetius et alii philosophi hanc artem diligentissime commendant et non tantum corporis sed etiam animae vim optinere asseverant.