Lexicon musicum Latinum HOME

Wien, Österreichische Nationalbibliothek (A-Wn)
Cod. 3646, f. 2r-7r
Transcription: Christian Meyer
(juin 2004)

 

 

<2r> Regule de solmisatione cantus

 

 

1 Omnis volens artificialiter solmisare debet quatuor considerare.

 

 

2 Primo cernat cuiuslibet cantus exordium et mox indicatur in qua clave talis cantus incipiatur et quis sit [bq]duralis aut bmollis. 3 Omnis enim cantus tertii, quarti, septimi et octavi tonorum dicitur [bq]duralis, proprie mi in b-fa-[bq]-mi requirens, nisi specialiter ibi signatum esset b rotundum, tunc enim cantandum erit fa. Cantus vero primi et secundi tonorum, si per unicum tantum gradum ascenderit supra a-la-mi-re, fa in b-fa-[bq]-mi cantamus per b rotundum. Si autem alicuius proficiscitur, tunc ut plurimum mi canimus in b-fa-[bq]-mi ubi non fuerit signatum b rotundum. Quinti autem et sexti tonorum cantus fa proprie in b-fa-[bq]<-mi> habetur, nisi esset [bq]# signatum in eo, quod tamen raro fit, <et tunc> canendum est mi.

 

 

7 Secundo videat de cuiuslibet modulaminis arsi et thesi, id est ascensu et descensu, quoniam si huiusmodi cantus sursum tendit, vox posterior clavis quam attingit, sumenda erit ; si vero deorsum tendit, vox superior captanda venit. Hoc tantum sepe fallit in aliquibus clavibus, quod provenit ex <2v> variacione b-fa-[bq]-mi, quia interdum postulat fa interdum mi.

 

 

9 Tertio studiosissime videndum est de b-fa-[bq]-mi. 10 Nam si in b-fa-[bq]-mi ac etiam uspiam alibi signatum fuerit b rotundum, fa denotat ; si vero [bq] quadratum, quod etiam sic formatur #, mi representat.

 

 

11 Quarto accurate videat ne committat saltum per fa et mi ad quartam, quintam, vel octavam. 12 Quod si talis saltus venerit, de fa ad fa, et de mi ad mi modulandum erit, sive [bq]durum aut b molle signetur sive non. Ob mutationis igitur lacius deductionem nonnullas adiciem regulas speciales.

 

 

13 Quarum prima est : in omni mutacione cuiuscumque cantus, aut [bq]duralis aut b mollaris, ascendendo re in D-sol-re, descendo vero la in .a. capiamus.

 

 

14 Secunda regula : in cantu [bq]durali alcius meando, eandem re in .a. capimus, redeundo vero la in .e. sumamus.

 

 

15 Tertia regula : in cantu b mollari sursum procedendo re in .g. sumamus, redeundo vero la in d capiamus. 16 Quamvis tamen in D-sol-re non reperiatur la naturaliter, fingatur eius octava, que est d-la-sol-re. <3r> 17 Et sic convenienter in aliis clavibus subsequentibus faciendum erit. 18 Nam sol in c-fa-ut, fa in B-mi, mi in a-re, re in Γ-ut et in .F. subtus ut videbitur esse canendum, ut patet in scalis.

 

 

19 Alie regule

 

 

20 Pro cognicione cantus an sit [bq]duralis, bmollis aut naturalis, est notandum quod cantus [bq]duralis qui duriter sonat, ratione mi noscitur. 21 Sed cantus bmollis molliter seu leniter sonans, ratione fa noscitur. 22 Non autem intelligendum quod durus cantus solum duris vocibus reguletur, scilicet mi et la, nec mollis solum mollibus, scilicet ut et fa. 23 Sed quia denominatio et cognitio tam [bq]duralis quam bmollis cantus in uno tantum loco habetur, scilicet b-fa-[bq]-mi, unde et veteres musici certam ponunt regulam cuiuslibet melodie naturam exprimentem, que talis est : cantus habens mi in b-fa-[bq]-mi [bq]duralis dicitur, sed si fa habetur, b mollis dicitur. 24 Hec autem regula tenet veritatem, si non cantus accidentaliter de [bq]durali in b mollem variatur, aut econtra. 25 Et hoc semper per b rotundum et [bq] quadratum <3v> figurari debet. 26 Sed dicetur quis, quomodo possum cognoscere quando cantus habet fa vel mi in b-fa-[bq]-mi, dicendum quod ex tono seu tropo. 27 Unde omnis cantus de necessitate proprie et naturaliter mi habet in b-fa-[bq]-mi qui in E-la-mi et G-sol-re-ut finalibus terminetur, nisi b rotundum fuerit specialiter signatum in b-fa-[bq]-mi. 28 Qui vero in F-fa-ut finiuntur, ut quintus et sextus, b rotundo signari debent in b-fa-[bq]-mi, quia naturaliter et proprie constant de primo cantu b molli, eo quod eorum ut principium est in F-fa-ut et hoc intelligitur precipue de quinto tono. 29 Nam sextus tonus fa habet sol in G-sol-re-ut et principium in C-fa-ut.

 

 22 nec mollis] nec bmollibus ms

30 Est enim regula : omnis cantus habens ut in F-fa-ut habet fa in b-fa-[bq]-mi. 31 Racio quia si haberet mi, tunc causaretur tritonus discordialis, qui est prohibitus in omni cantu gregoriano, eo quod coniungerentur tres toni in uno modo seu intervallo, nullo interveniente semitonio, quod esset vicium in musica, ut patet de modis et speciebus musicalibus. 32 Si autem poneretur [bq] quadratum, tunc deberet cani mi in b-fa-[bq]-mi, sed hoc raro fit. 33 Ex quibus colligitur, quod tenor quinti <4r> toni sic solmisari debet sol sol la fa sol mi per cantum b mollem, et non sic fa fa sol mi fa re, ut quidam imperiti estimant. 34 Cantus autem sumens finem in D-sol-re, ille aliquando fa, aliquando mi habet in b-fa-[bq]-mi. 35 Nam si cantus ascendit ultra a-la-mi-re per unicum tantum gradum [sive per semitonium], tunc debet cantari fa in b-fa-[bq]. 36 Si autem per plures gradus quam per unum ultra a-la-mi-re cantus ascenditur, tunc debet cani mi in b-fa-[bq]-mi ubi non signatur b rotundum. 37 Excipiuntur pauca cantica primi et secundi tonorum in quibus licet per plures ascendatur gradus ab a-la-mi-re, quia tunc b rotundum signatur in b-fa-[bq]-mi, ideo fa cantari debet. 38 Unde hec cautela est observanda, ut ullus cantet fa in b-fa-[bq]-mi in quocumque cantu nisi b rotundum signetur in eo. 39 Cantus autem naturalis, qui simplicem et naturalem habet progressum, iste esse videtur, qui sine variationibus vocum in seinvicem, nec magnum habet ascensum nec magnum descensum, participans cum [bq]durali et b mollari.

 

 

<4v> 40 Secuntur regule de solmisatione cantus.

 

 

41 Ad solmisandum quemlibet cantum artificialiter, sciendum est pro regula universali quod respiciendus est tonus cuiuslibet cantus, qui ex nota finali cognoscitur. 42 Nam secundum variationem toni variatur solmisatio totius cantus presertim in clavibus tres voces habentibus. 43 Qui enim tonos ignorat non est censendus musicus, ut dicit Iohannes Hollandrinus. 44 Que solmisatio ex tonis octo, magnum capit in ore mentum.

 

43 Holendinus ms

45 Secunda regula. Omnis volens solmisare inspectis libris diligenter videat de clave signata quae ponitur in principio cuiuslibet cantus. 46 Deinde ascendat vel descendat ad notam initialem, et iudicet certas adiacentes claves, quot et quas in se voces contineant.

 

45 quae] quia ms.

47 Tercia regula. Omnis solmisans diligenter videat : si cantus ascendit, recipiat vocem inferiorem, que in clave ponitur, presertim que cantui conveniens est secundum suam naturam et proprietatem ; 48 si cantus descendit, sumat vocem superiorem que cantui convenit secundum toni exigentiam. 49 Sunt autem tres voces inferiores, <5r> scilicet ut, re, mi, in quibus fit mutatio communiter ascendendo, quia cantus plus habet ascendere quam descendere ex ordine illarum vocum. 50 Et tres sunt voces superiores, scilicet fa, sol, la, in quibus fit mutatio frequenter descendendo, quia cantus plus habet descendere quam ascendere ex ordine illarum vocum.

 

 

52 Versus

 

 

58 Ut re mi scandunt, fa sol la quoque descendunt.

 

 

59 Quarta regula. In F-fa-ut nunquam debet dici ut, nisi b rotundum ponatur ad b-fa-[bq]-mi, aut per tonum ibidem dinoscatur quod poni debeat, alias semper fa in F-fa-ut et mi in b-fa-[bq]-mi. 60 Hinc est quod [bq] quadratum in cantu signari non debet in b-fa-[bq]-mi cum semper ibi iaceat, nisi interveniente signo b rotundi.

 

 

61 Quinta regula. Post la semper sequitur fa vel mi ascendendo per secundam.

 

 

62 Sexta regula. Si cantus finitur in D-sol-re ut est primi et secundi tonorum, et ascenderit ultra a-la-mi-re per unicum tantum gradum, cantandum est fa in b-fa-[bq]-mi per b rotundum. 63 Si autem per plures notas seu gradibus ultra a-la-mi-re cantus ascenditur, debet cantari mi in b[bq], et fa in c-sol-fa-ut. 64 Plures tamen <5v> melodie que primi et secundi sunt toni, habent fa in b[bq], licet per plures gradus seu notas ultra a-la-mi-re cantus ascendat, quia tunc b rotundum signatur in b[bq], ideo fa cantari debet. 65 Unde hec cautela est tenenda, ut ullus cantet fa in b[bq] nisi b rotundus signetur in eo.

 

 

66 Septima regula. Si cantus finitur in E-la-mi, ut est tertii et quarti tonorum, tunc in b[bq] debet cani mi, quia naturaliter constat de secundo cantu [bq]durali, i. qui proprie habet suum ut in G-sol-re-ut et fa in c-sol-fa-ut, nisi b rotundum specialiter signatur in b[bq], quia tunc cantandum est fa usque ad mutationem. 67 Ratio patet ex tenoribus. 68 Tenores enim tertii et quarti tonorum habent fa in c-sol-fa-ut, ut patet ex solmisatione.

 

 

69 Octava regula. Si cantus finit in F-fa-ut, ut est quinti et sexti tonorum, semper cantandum est fa in b[bq] sive una sive pluribus ascendatur notis ultra a-la-mi-re. 70 Proprie enim iste cantus habet suum ut in c-sol-fa-ut, quia naturaliter constat de primo cantu b molli, nisi [bq]# quadratum specialiter fuerit signatum in b[bq] ad differentiam b rotundi <tunc> per mutationem impropriam, quod tamen raro fit, cantandum est mi in b[bq]. 71 Unde tenor quinti toni sol habetur pro prima voce in c-sol-fa-ut, ut patet ex solmisatione.

 

 

72 Nona regula. Si cantus <6r> finitur in G-sol-re-ut, ut est septimi et octavi tonorum, tunc post a-la-mi-re debet cantari mi in b[bq]. 73 Proprie enim iste cantus habet suum ut in G-sol-re-ut et fa in c-sol-fa-ut, quia naturaliter constat de secundo cantu [bq]durali, nisi b rotundum fuerit specialiter signatum in b[bq] ad differentiam mi vocis [bq]duralis, vel ad vitandum tritonem ab .F. ad b[bq], <tunc> cantandum est fa in b[bq] usque ad mutationem. 74 Unde tenores septimi et octavi tonorum habent fa in .c. acuto, ut patet ex solmisatione.

 

 

75 Iste autem regule tenent veritatem si cantus non accenditaliter de [bq] durali in b mollem variatur aut e contra. 76 Et hoc semper per b rotundum et [bq] quadratum est signandum.

 

 

77 Item si fit ascensus vel etiam descensus a clave ad sextam, septimam vel octavam, sic quod per regularem vocum mutationem non potest fieri mutatio, sumenda est vox que cantui conveniens est, ut cum cantus ascendit, recipiatur vox inferior, si descendit sumatur vox superior. 78 Item si fit saltus ab E-la-mi ad b[bq], tunc ubi in E-la-mi mi canitur, etiam in b[bq] mi; si fa, ut per coniunctam, etiam in b[bq] fa cantatur. 79 Item si fit saltus ab b-fa ad .f. acutum, vel consimilis descensus, tunc in b[bq] canitur fa.

 

 

<6v> 80 Secuntur <alie> regule de solmisatione.

 

 

81 Prima regula. In cantu solmisando diligenter inquirendus est tonus, quia ex hoc cognoscitur cantus melodia, an scilicet sit bmollaris aut [bq]duralis.

 

 

82 Secunda. In cantu bmollari modulentur voces qualitatis bmollaris, id est que principium suum habent, scilicet ut, in littera .f. et fa in b rotundo.

 

 

83 Tertia. In cantu [bq]durali debent cantari voces qualitatis [bq]duralis, id est que principium suum habent, scilicet ut, in littera .g. et mi in [bq] quadrato. 84 Unde in cantibus primi et secundi tonorum ascendentibus ultra a-la-mi-re una tantum nota, debet cantari fa in b-fa per b rotundum. 85 Si autem per plures notas ulterior fit progressus, debet cantari mi in b[bq] ubi non signatur b rotundum. 86 In cantibus autem tertii, quarti, septimi et octavi tonorum, proprie debet cantari mi in b[bq], quia naturaliter constat de secundo cantu [bq]durali, qui habet suum ut in G-sol-re-ut et fa in c-sol-fa-ut, nisi b rotundum specialiter signetur in b[bq], tunc enim canitur fa. 87 In cantibus vero quinti et sexti tonorum proprie debet cantari fa in b[bq], quia naturaliter constat de primo cantu b molli, qui habet suum ut in F-fa-ut et sol in c-sol-fa-ut, nisi [bq] quadratum speciliater fuerit signatum in b[bq], tunc enim canitur mi.

 

 

88 Quarta regula. Voces qualitatis naturalis, id est que principia sua habent in littera .c., <7r> sunt communes utrique cantui tam b mollari quam [bq] durali. 89 Cantantur enim in utrisque. 90 Omnis autem vox in quacumque clave ponatur, cognoscitur ex suo principio, <id est> ut, cuius qualitatis ipsa sit.

 

 

91 Unde omnis vox in manu habens suum ut in

 

 

f


c


g

est qualitatis 


 "          "


 "          "

b mollaris


naturalis

[bq] duralis

quia ingreditur cantum 


  "          "             "


  "          "             "

b mollarem tantum

utrumque indifferenter

[bq] duralem solum

92 Quinta regula. In octavis eadem est mutatio et idem usus vocum. 93 Hoc est : quecumque vox canitur in a-la-mi-re illa cani potest in A-re, similiter in G-sol-re-ut et Γ-ut, in e-la-mi et e-la eedem voces cantantur 94 Ideo in cantu bmolli in Γ-ut re, in A-re mi, in B-mi fa, in C-fa-ut sol, in D-sol-re la, sicut in octavis illarum clavium canitur. 95 Fit autem hoc raro in cantu chorali, quod tamen a plerisque, si usu venerit, coniunctis seu ficte musice ascribitur.