|
Seitenstetten, Stiftsbibliothek (A-SEI) übertragen von Alexander Rausch 12.6.1998 |
|
|
|
1 Sequitur de invencione artis musice et quis fuerit inventor huius artis. |
|
|
|
2 Legitur enim in libro Genesis quod Tubal, qui fuit de genere Cayn, fuerit inventor artis musice. 3Ipse enim fuit pater canencium in cithara et organo et in consimilibus. |
|
2-3: Genesis 4, 21 |
|
4 Nota aliam opinionem quam tenent Greci. 5Greci vero Pitagoram dicunt fuisse inventorem artis musice. 6Pitagoras nolens utique aurium iudicio fidem de consonancijs adherere, quia secundum quemlibet: 7quod suum non est, decipi non est mirum. 8Et sic ipse in anxietate diu manens, qualiter de consonancijs scienciam racionabilem inveniret, contigit autem quod quadam vice preteriens fabrorum officinas malleos audivit super unam incudem ferientes et quandam consonanciam mirabilem emittentes. 9Et statim quasi attonitus ad eos est conversus, dubitans ne ex viribus hominum melodia proveniret. 10Iussit ideo malleos permixtim transmutari et ideo, ut prius, sonum dederunt, animadvertit consonancias malleorum naturam sic contineri. 11Numerus autem malleorum erat quinque, sed quintus foras eiectus est, quia cuilibet dissonabat. 12Dedit tamen eiecto res grandis occasionem per sui dissonanciam consonancias iudicandi. 13Nam appositis iuxta se contrarijs peyora et meliora nobis esse videntur etcetera. 14Consideratis igitur ponderibus reliquorum mente gavisus in domum suam veniens, proporciones inter ipsas adinvenit, ut clarius patet in maiori exposicione artis musice. |
|
6-14: Iohannes de Muris, Musica speculativa (versio A) (ed. Falkenroth, S. 92-104) 5 pitagoran ms. 8 unam] unum ms. 12 occasionem] actionem ms. Iudicandum ms. 13 appositis] opposiciorum ms. |
|
15 Sequitur alia opinio artis musice, quam tenet Gwido monachus sapientissimus huius artis. 16Nota duplex est opinio de invencione huius artis. 17Unam tenet Boecius et concordat cum Grecis, ut iam dictum est. 18Aliam tenet Gwido monachus sapientissimus huius artis. 19Nam ipse loquitur iuxta interpretationem vocabuli: 20nam musica dicitur a mois grece, quod est aqua latine, et ycos sciencia, quasi sciencia iuxta aquas inventa. 21Et dicit quod musica sit inventa ex sonitu rote per aquas registrate; 22que quidem rota dedit intelligere 4or voces, scilicet D grave, E grave, F grave et G grave. 23Et licet isti magistri duplicis sint opinionis, tamen in hoc concordant quod ex 4or vocibus ipsa sit inventa, ut dictum est. |
|
15 opinio] opposicio ms. 16 opinio] opposicio (corr. ex apposicio) ms. 22 D] d ms. E] e ms. F] f ms. G] g ms. |